*
NEcessitatem illius, adstruxi
Sect.
10.
Problem. 1. ubi inter plurimos alios pro eo stantes adduxi P. Aldrete
Tomo 1.
de Incarnat. Disputat. 1.
Sect. 5.
nu. 4. ob innatam propensionem, quàm agnoscit intra illas, & quia revera existimavi à
communi sententia Nostrorum minimè discrepare. Sed verò
Disput. 10.
de Voluntate Dei
Sect. 4. contrarium asserit, & fusissimè probandum assumit per subsequentes Sectiones,
licèt in 6. optimè probet Deum non teneri ad
optimum, & in 7. proponat modum, quo probabiliter defendi possit Deum necessariò diligere creaturas possibiles in ordine ad existentiam,
Sectione autem 15.
& 16. liberum amorem agnoscit & probat. Modus autem probabilis, quem proponit, talis est, ut ex eo appareat potuisse illum à Nobis citato loco citari,
ait enim adducta quædam ab ipso
Sect. 6. D.
Dionysij & S. Thomæ testimonia probabiliter
suadere Deum habere aliquam absolutam inclinationem producendi creaturas, quæ inclinatio, licet inefficax sit, non tantùm erit innata, sed etiam elicita, quia donum juxta doctrinam Dionysij est diffusivum sui ex inclinatione naturali, & bonum intellectivum &
volitivum infinitum, non solùm est diffussvum
sui ex inclinatione naturæ, sed etiam elicita:
nam illi perfectissimo appetitui naturali innato convenienter correspondet naturalis elicitus. Præsertim cùm nullum appareat incommodum in constitutione illius appetitus eliciti, quod non militat contra innatum. Sic cùm
proponat & explicet, positionem prædictam
fusè exornat, explicans modum tendendi in
creaturas vagum & indeterminatum, in quo
discrimen apparet circa modum, quo creaturæ
possibiles accipi possunt in ordine ad amorem
Dei. Licèt enim creaturæ possibiles in seipsis
nihil sint à Deo distinctum, quia tamen ab omnipotentia, in qua continentur, denominari
possibiles possunt: sic in Deo appetitus esse
innatus potest in ordine ad existentiam, &
etiam elicitus modo dicto. Possunt prætereà
considerari creaturæ secundùm suam objectivam rationem, juxta quam sunt aliquid omnino ab Omnipotentia distinctum, & intrinsecè tale: quidquid illud sit. Iuxta hæc præfatus
Scriptor probabilem illum modum Nobis liberaliter elargitur, ut scilicet juxta priorem considerationem Deus propendeat ad dandam existentiam possibilibus creaturis per elicitam
complacentiam, quod & negat
Sectione sequenti. Negat item sub alia
Sect. 9. quia censet creaturis possibilibus nullam competere positivam
rationem, & ita neque bonitatem, propter
quam amari queant. Et
Sect. 10. multis probare contendit, etiamsi talis positiva ratio & bonitas admittatur, Deum ad illarum amorem
minimè necessitari, applicatis
cōmunibuscommunibus argumentis ex limitatione creaturarum desumptis:
admittens etiam amorem virtualem, eo quòd
Deus necessariò amet omnipotentiam cum
creaturis connexam, & quarum deficiente
possibilitate etiam ipsa deficeret, pro quo
Sectione 9.
in principio & Sect. 11.
n. 4.