SECTIO XVII.

SECTIO XVII.

Circa reseruationem peccatorum carnalium in Religionibus, inuerosimiles quædam profligatæ doctrinæ. Addicta in Thesauro Tom. 2. Tit. 17. num. 54.
189
*P. Bordonus Tomo 2. Resolut. 48. Quæs.
5. sic opinatur, vt velit quòd patiens alterius pollutionem, aut intra vas, aut circa se, sed non se polluens, peccat quidem mortaliter cooperando alteri ad peccandum, non tamen incidit in casum reseruatum. Tum quia in illo nullus reperitur carnis lapsus, cùm semen non effundat: tum etiam quia sicut Religiosus se agitando cum alia persona etiam intra vas, & non se corrumpendo, non incurrit in reseruationem ex probatis §. Opere consummatus (scilicet nu. 17.) eo quod non consummauerit lapsum, quamuis mulier seminauerit, ita & patiens. Pro quo adducit Graffium loquentem de seminante intra vas. Secus autem iudicat de patiente Sodomitico, iuxta dicta ab ipso Quæst. 23. & 40. §. Obijcies. Resolut. 48. asserente oppositum non esse improbabile, quod tenent adducti citata Quæs. 23. vers. Primum, quòd.
190
*Quæ quidem ex ijs, quæ habet Quæs. 23.
Suum Orationibus impugnatur.
dudum allegata, possunt de manifesta falsitate conuinci, sic enim ille arguit. nu. 44. Nam agens & patiens, seu consentiens, pari pœna puniuntur. Cap. Nuper de sent. excommun. & alibi. Item dispositum in vno relatiuo, intelligitur dispositum & in altero l. fin. ff. de acceptilat. & peccata quæ copulatiuè consummantur, talia sunt respectu vtriusque. Prætereà ex num. 45. quia in his, quæ se habent per modum agentis & pa|tientis, vt delictum consummatum dicatur, sufficit vt agens illud consummet: patiens enim quantùm est ex parte sua, & vt patiens, delictum dicitur perficere hoc ipso quòd præcisè patitur agentis semen in vase recipiendo: quod si agens non seminet, eius delictum non est obnoxium reseruationi, neque ex parte patientis, etiamsi seminet, quia complementum peccati semper attenditur ex parte agentis, vt qui est nobilior patiente. Sic ille discurrit, & quis non videat omnia ab eo adducta posse casui, de quo agimus, applicari. Id autem quod de patiente & semi
Improbabile assertum.
nante, quando agens non seminat, ab eo asseritur, omninò improbabile est: semper enim pollutio voluntaria lapsus est carnis opere consummatus, cùm in determinata specie luxuriæ sit, quod benè à P. Suario traditum Tomo 4. de Religione Tract. 8. Lib. 2. Cap. 18. nu. 12. quamuis non perueniatur ad consummationem illius actus, quem fortassè peccans intendebat, vel in quem ex natura sua actus impudici ordinabantur, copulam scilicet carnalem, vt ille ait, de quo inferius.
191
*Et quidem quod de agente dicitur, esse
scilicet in suo modo concurrendi nobiliorem, & respectu cuius delicti complementum attenditur, non ita respectu patientis, nimis leue est: nam in patiente & se polluente principalior influxus in ordine ad pollutionem, ab ipso est, & non ab agente, vt est manifestum. Hinc est vt cùm Diana Parte 11. Tract. 2. Resolut. 61. in fine P. Bordonum adducat ex citato à Nobis loco, ita
Diana.
dicat: Vbi etiam docet quod patiens verè Sodomiam, incidit in casum, licet ipse non seminet: subdit tamen oppositum non esse improbabile. Sic ille, omittens quod de seminante apud ipsum extat, cùm agens non seminat, vti minimè rationi conforme. Et quidem si in patiente Sodomitico id, quod citatus Auctor contendit, sit admittendum, in quolibet etiam patiente, de quo ille generaliter loquitur Quæs. 5. citata idem pariter debebit admitti, quia patiens est, & agens non seminat, quod tamen minimè tutum, & probabile quicumque verè Theologus iudicabit.
192
*Ex prædicta autem P. Suarij doctrina
infert Diana supra sentire ipsum non solùm copulam imperfectam, de qua agebatur, sed pollutionem quamlibet ex actibus impudicis prouenientem, esse reseruatam. Vnde si animo libidinoso ad mulierem accederet Religiosus, & illius tangens manum incurreret in pollutionem, existimat eum hunc casum incurrere. Sic ille circa mentem Doctoris Eximij: qui si reuera ita censuit, satis est probabiliter opinatus: iuxta quod & alij sentiunt; licet oppositum sit communiter receptum, vt videri potest apud Dianam Parte 4. Tract. 4. Resolut. 163. Cardinalem Lugo de Pœnitentia Disput. 20. n. 15. P. Dicastillum Tomo 2. de Sacramentis Disput. 11. num. 33. & 87. qui P. Luisium Turrianum carpunt id nec probabile nec tutum reputantem in Selectis Parte 2. Disput. 31. Dub. 52. & 61. de quo infra n. 196. & videri pro eodem potest Fr. Antonius à Spiritu sancto in Directorio Regularium Tract. 2. Disput. 1. n. 67. & 68. qui censent pollutionem secutam ex actione leuiter peccaminosa non esse reseruatam: & multò minùs, si actio desit exterior, & solùm ex delectatione turpi absque contactu manuum, aut alterius instrumenti: quod licet negent aliqui apud Coriolanum, ipse tamen affirmat Tractatu de Casibus reseruatis Parte 2. Casu 9. n. 15. vbi & leuem tactum non sufficere haud obscurè significat, sicut & n. 30. vers. Præterea.
193
*Et verò P. Suarij non alia videtur mens,
Illius explorata mens.
vt adducta à Diana verba designant: cùm enim dicat peccatum quidem esse opere consummatum, ac proptereà reseruatum, quando peruenitur ad pollutionem, addit tamen id esse quamuis non perueniatur ad consummationem illius actus, quem fortassè peccans intendebat, vel in quem ex natura sua actus impudici ordinabantur, copulam scilicet carnalem; satis indicat actus non futuros leues; quandoquidem tales ex natura sua ad carnalem copulam non ordinantur. Pro quo & ea faciunt, quæ sunt à Diana omissa, & in eo præcesserant sic scribente: Dixi autem ex ipsamet materia & actione externa; quia si materia exterior reuera sit leuis, quamuis ex prauitate intentionis fiat actio exterior peccatum mortale, non erit reseruatum ex vi horum verborum, quia reuera dici non potest opus consummatum. Alius sensus est mitior, & quantùm intelligere potui communiori sensu receptior: iuxta quem sensum actus impudicus, si non perueniat ad consummationem actus in sua specie, fornicationis v., verbi g.gratia, vel alia simili, non erunt casus reseruati, quia non sunt opere consummati. Sic ille, addens statim: Solùm aduerto, quoties peccatum peruenit ad pollutionem &c. Ex quibus apparet de impudicis actibus locutum, qui ex se mortalia peccata sunt, ex ipsamet materia & actione externa, quæ sunt ipsius verba.
194
*Circa quod addendum in Societate ca
sum reseruatum prædictum, qui est nonus inter assignatos à Clemente VIII. sub indicatis terminis non proponi, sed vt sequitur: Lapsus carnis voluntarius, & quidquid est contra votum castitatis, quod in actum externum prodeat. Quando scilicet manifestè peccatum mortale est, vt habetur Ordinatione 3. Generalium Cap. 5. Omissum ergo est illud Opere consummatus. Contra quod id videtur
Obiectio Iunipari.
stare, quod aliàs obijcit Iuniparus de Casibus reseruatis Casu 9. Disput. 11. Quæs. 2. num. 2. scilicet à Pontifice non esse concessum Religiosis Prælatis, nisi vt lapsum carnis reseruare possint opere consummatum: ergo qui talis non est, nequit reseruari: sunt autem multi tales, licet aliôqui lethales. Immò ex eo infert peccatum attenta
Eiusdem illatio.
tum reseruari non posse, etiamsi extra vas seminetur: quod probat ex communi sententia Doctorum asserentium, quòd quando semen in vas præposterum non immittitur, non dicitur Sodomia consummata: pro quo specialiter P. Thomas Sancius Lib. 10. de Matrim. Disput. 4. n. 13.
195
*Sed obiectio præfata leuis momenti est,
Obiectionis solutio.
sicut illatio penitus improbanda. Nam Clemens VIII. suo in Decreto sic addidit: Si quod aliud prætereà peccatum graue pro Religionis conseruatio
Decretum Clem. 8.
ne, aut pro conscientiæ puritate, reseruandum videbitur: id non aliter fiat, quàm generalis Capituli in toto Ordine, aut Prouinciali in Prouincia, matura discußione & consensu. Sic ille. Potuit ergo Societas in generali Congregatione omnem carnis lapsum manifestè lethalem, & in opus prodeuntem reseruare, vt ab ipsa præstitum in. 5. Con|gregatione Decreto 51. vbi Decreti Clementis facta mentio sine ratione vlla dubitandi, cùm doctissimi Patres eidem interessent, & Clemens viueret, à quo visum est Patribus aliqua circa Decretum præfatum postulare, quæ & impetrata, vt videri citata in Ordinatione potest. Quod autem ad illationem attinet, ex nefando crimine firmari nequit: licet enim in Ordine ad pœnas illi assignatas possit defectus ille consummationis deseruire, iuxta Doctores aliquos, quia crimini in tali specie constituto sunt illæ designatæ: cùm tamen eo non obstante sit peccatum aliud sua in specie consummatum, videlicet pollutio, ex vno ad aliud argui nequit, iuxta dicta. Et de Sodomia loquendo etiam in casu dicto incurri pœnas tenet Iulius Clarus in Praxi verb. Sodomia, in fine, quia id videtur in fraudem legis fieri, quod non tolerandum. Cap. Constitutus, de concess. Præben. In eo etiam qui idem faceret proximus fornicariæ copulæ, idem tenet Coriolanus suprà nu. 19.
196
*P. Palaus Tractat. 13. Puncto 15. §. 3. in
quo de peccatis in Societate reseruatis disserit, de eo, in quo sumus, agens nu. 4. sententiam præfatam amplectitur, de qua nu. 192. de necessaria quantitate mortali externa, & veniali minimè sufficienti, etiam in Societate: & in fine ait secus dicendum, si visu, vel tactu aliàs leui feminæ, indicaret quis iniquam suam voluntatatem: quia eo casu visus vel tactus, non quatenus tales sunt, sed quatenus indicant iniquum affectum, reseruati essent; sunt enim quædam muta solicitatio. Et hæc videtur esse P. Luisij
P. Luisius Turrianus.
sententia adducti citato num. 192. sic enim ille Dub. 52. Sed puto hoc non esse tutum in conscientia, neque vllo modo probabile, quando ex circumstantijs personarum, & ex alijs, prudenter iudicatur actus ille signum mali affectus interni (sic corrige pro externi) & ita sentiunt viri doctißimi huius temporis: & sic manet s:luta ratio contrarij placiti. Sic ille, qui de casu 9. in Clementis Decreto minimè locutus, de quo dicitur futurum lapsum opere consummatum, sed de reseruato specialiter in Religione iuxta terminos Societatis. Ratio autem contrarij placiti illa erat, posse scilicet actum benè & malè fieri secundùm se consideratum. Nam ex circumstantijs actus dicti non possunt non vt lethaliter praui concipi, cùm sint muta solicitatio, vt P. Palaus locutus. Stante autem id ita posse contingere, non immeritò P. Luisius dicere potuit oppositum neque esse tutum, neque probabile. Secus autem moderatione præfata non adhibita, vti Dubio 61. Vnde
Notanda censura.
non benè à quibusdam ex adductis indiscriminatim vtroque loco citatur, vtpotè qui in vtroque eamdem circa idem censuram protulerit, cùm ex dictis constet, adeò esse diuersam. Pro quibus hæc satis.
Loading...