APPENDIX.

APPENDIX.

Circa Religiosorum examen, præsertim Societatis JESV pro Ordinibus suscipiendis.
157
*IVxta Concilium Tridentinum Seßion. 23.
Cap. 11. de Reformat. præmittendum illud etiam in Religiosis ante Ordinum susceptionem, sic enim ibi: Regulares quoque nec in minori ætate, nec sine diligenti Episcopi examine ordinentur, priuilegijs quibuscumque quo ad hoc penitus exclusis. Hæc Concilium. Vbi obseruatione dignum occurrit, plus illud circa Regularium examen videri fuisse solicitum, quandoquidem diligens adhibendum statuit; quod non ita circa alios pronuntiauit. Et huiusmodi diligentiæ necessitatem experientia comprobauit, cùm videamus plures ex Regularibus, quàm ex sæcularibus, à minimè rigidis examinatoribus reprobari. Quibus non videtur obstare id, quod habetur Seßione eadem
Concilium Trident.
Cap. 7. vbi sic dicitur: Episcopus autem Sacerdotibus, & alijs prudentibus viris, peritis diuinæ legis, ac in Ecclesiasticis Sanctionibus exercitatis sibi ascitis, Ordinandorum genus, personam, ætatem, institutionem, mores, doctrinam, & fidem, diligenter inuestiget, & examinet. Hæc illud: circa quæ indubitatum videtur negotium hoc, quod tanti momenti est, non esse negligenter peragendum, & ita meritò à Concilio diligentiam adhibendam statutum fuisse. In gradibus autem diligentiæ magis & minùs esse potest, & plus aliquid circa Regulares requiri, à Concilio videtur indicatum, dum id pro illis subdidit, quod circa alios citato Capite non ita necessarium iudicauerat, idque tantùm quod illa verba designant: Sed dignos dumtaxat, & quorum probata vita senectus sit. Cùm dici etiam possit adducto Capite 7. proptereà diligentiam examinis exigi, quia ad multa se debet extendere ibidem expressa, quod tamen circa Regulares non ita faciendum, quorum examen ad solam doctrinam reuocatur, & pro ea Concilium diligentiam examinis postulat singularem. Pro quo videri potest Petrus de Ledesma in Summa Tomo 1. Tractatu de Sacramento Ordinis Cap. 7. Conclus. 4.
158
*Sunt autem circa hoc diuersa à Pontifi
Priuilegium Societatis IESV.
cibus priuilegia concessa, de quibus Bruno Chassaing de priuilegijs Regularium Parte 2. Tract. 7. Cap. 3. Proposit. 1. & maximè speciale pro Societate nostra habetur in Compendio verb. Ordines §. 3. tenoris sequentis: Præcipitur, & interdicitur omnibus Episcopis, & alijs Antistitibus, ne à Nostris promouendis, qui licentiam à Præposito Generali Societatis pro tempore existente, vel ab eo delegatis habuerint, quædam requirant, vel exigant in Litteris Apostolicis proximè citandis contenta, sed ipsos etiam absque vlla functione in ipsis Ordinibus, aut obseruatione Interstitiorum ad illos suscipiendos; aut inquisitione de cantu, Officijs, & cæremonijs Ecclesiasticis, idoneitate, proprij Ordinarij licentia, & alijs in alios requisitis, ad Minores, ac etiam extra tempora à Iure statuta, tribus Dominicis, vel alijs Festis diebus, etiam continuis, ad Sacros, etiam Presbyteratus, Ordines promoueant, ac si illi omnibus requi|sitis essent præditi. Gregorius XIII. pag. 212. & sequent. vbi etiam prohibet huius gratiæ communicationem, etiam ijs, qui sua priuilegia cum Societate participant, & participare poterunt. Sic ibi, propter quod P. Vasquez Tomo 3. in 3. p. Disput. 146.
Certum iuxta P. Vasquez.
Cap. 6. vers. Est autem, vti certum statuit Episcopos non posse examen à Nostris Ordinandis exposcere: quamuis & Nostri (verba illius sunt) examen hoc subire minimè recusent.
159
*Sed P. Arriaga Tomo 8. Disputat. 57. nu.
50. vers. 3. ita scribit: Putat autem Vasquez ea Disputatione (citata scilicet) per priuilegium Gregorij XIII. esse exemptos Societatis nostræ Religiosos ab hoc examine: hoc tamen non videtur solidè dictum: nam in Bulla, qua Gregorius priuilegium nobis conceßit, incipitque Pium & vtile, expressè ponit ea, de quibus non possumus ab Episcopo examinari, scilicet de cantu, de cæremonijs, de natalibus &c. De doctrinæ autem examine nullum penitus verbum fecit. Vnde in hoc puncto ferè vbique examinantur Nostri. Hæc ille, qui profectò non videtur ea, qua par erat, attentione Bullam Gregorij perlegisse, ex ea enim manifestum habetur Societatis Religiosos circa examen ita exemptos, vt Episcopi nequeant ipsos erga illud constringere, ni velint Pontificium præceptum violare.
160
*Sic ergo ille post alia: Eiusque rei caussa
Tenor Bullæ Greg. XIII.
fel. record. Paulus Papa Tertius Præposito eiusdem Societatis conceßit, vt idoneos & comprobatos ab ipsa Societate, quibuscumque mallet Catholicis Antistibus gratiam & communionem Sedis Apostolicæ habentibus præsentare posset, qui illos sic præsentatos absque vlla promißione vel obligatione ad Ordines huiusmodi promouerent. Hæc ibi, quæ quidem satis apertè indicant à Paulo Tertio sua in concessione omnem examinis obligationem exclusam, pro quo audiendus ille in Bulla, quæ incipit: Licet debi
Bulla Pauli Tertij.
tum, vbi ita loquitur: & quia eiusdem Societatis fratres & socios de locis ad loca transferri contingit, propter quod stabilem & continuam in terris & determinatis domibus mansionem habere non possunt, & in ipsa Societate idoneos tantùm & comprobatos ad Sacros Ordines promoueri intelleximus, eidem Præposito Generali, quòd ordinandos socios & fratres huiusmodi Societatis quibuscumque maluerint Catholicis Antistibus gratiam & communionem dictæ Sedis habentibus præsentare: ipsisque Antistibus præsentatos huiusmodi, absque omni promißone vel obligatione ipsorum Ordinandorum fratrum & sociorum, ad omnes etiam Sacros & Presbyteratus Ordines promouere &c. Iuxta quæ clarissimè apparet solam esse approbationem Societatis requisitam, de qua Pontifex plenam se habere satisfactionem luculenter declarauit: & ea supposita nihil esse ab Episcopis aliud exigendum. Et hanc quidem concessionem Gregorius confirmandam assumit, quia post Concilium Tridentinum circa prædicta aliter dispositum videbatur.
161
*Pergit ergo ille, & sic ait: Nonnulli ta
Greg. XIII.
men Antistites post Concilij Tridentini decreta eos sic præsentatos priùs in cuiusque tam Minorum, quàm Sacrorum Ordinum huiusmodi præscripto munere exercitatos, temporumque determinatorum post susceptos præscriptum finem, antequàm ad superiores Ordines ascendant, omnino expectandum, eosque in eorumdem Ordinum functionibus, Chorique Officijs plenè instructos, & denique super eorumdem vita, moribus, ætate, & natalibus ad Parochi inquisitionem, aut alias testimonium, & certa alia requisita, habenda, esse contendunt: quamuis non nisi ad eosdem Ordines suscipiendos numeris aliôqui omnibus idonei dimittantur. Ecce Gregorium omnino Paulo conformem; siquidem supposita idoneitate, quæ in Dimissorijs declaratur, promouendos pręcipitpræcipit; idoneitas autem numeris omnibus absoluta, id quod ad doctrinam attinet, manifestè complectitur: vnde & ita concludit: Nos his incom
Idem.
modis, quantùm in nobis est, occurrere volentes, omnibus Episcopis, & alijs Antistibus præsentibus & futuris, in perpetuum præcipimus, atque interdicimus, ne ab huiusmodi promouendis, qui licentiam à Præposito Generali dictæ Societatis pro tempore existenti, vel ab eo delegatis habuerint, quidquam prædictorum requirant, vel exigant; sed ipsos etiam absque vlla functione in Ordinibus ipsis, Interstitiorumque ad illos suscipiendos obseruatione, aut inquisitione de cantu, Officijs, & cæremonijs Ecclesiasticis, idoneitate, proprij Ordinarij licentia, & alijs in alijs requisitis, ad minores, ac etiam extra tempora à Iure statuta, tribusque Dominicis, vel alijs festis diebus, etiam continuis, ad Sacros etiam Presbyteratus Ordines promoueant, ac si illi omnibus requisitis præditi essent. Nos enim illis Ordines omnes prædictos sic suscipiendi, ac prædictis Antistitibus eos ipsis conferendi facultatem tribuimus. Non obstantibus præmissis &c.
162
*Non ergo vrget, quòd à P. Arriaga asser
tum, de doctrinæ inquam examine nullum verbum factum: licet enim doctrina expressa non sit sub speciali nomine, sub nomine tamen idoneitatis comprehensa, sicut & verbis illis, Certa alia requisita esse contendunt. Propter quod Prælati aliqui, & satis quidem docti, ab examine sibi penitus abstinendum censuerunt, ex quibus nonnulli in actu Ordinationis ipsius præfatam Bullam legi faciebant. & præclarissimus ille Limanæ Metropolis Antistes Dom. Turibius Alfonsus de Mogrobejo, cùm legeretur, & ad verba illa deventum esset, In perpetuum præcipimus, ad scrupulum submouendum, ea cum repetitione vsurpabat, dicens, Præcipimus, Præcipimus, vnde & docti alij Scriptores priuilegium agnoscunt, in quibus citatus Bruno Chassaing. Emmanuel Rodericus Tomo 1. qq. regul. q. 18. arti. 6. P. Palaus Parte 4. Disput. 27. Puncto 9, nu. 15. P. Pellizarius Tomo 2. Tract. 8. Cap. 2. nu. 169. apud quem Ioannes Baptista Tiberius alios referens. Miranda etiam in Manuali Prælatorum Parte 1. Quæst. 39. Arti. 4. & Lezana Tomo 3. in Mari magno PP. Prædicatorum num. 20. quasi de re communiter nota loquuntur, licet cum Emmanuele reuocatum esse affirment, quod & videtur admittere Barbosa
Allegat. 7. nu. 31. Mirandam adducens nec improbans. Quorum fundamentum ex Bulla Sixti V. desumitur contra malè promotos, & incipit Sanctum & salutare: in ea enim præcipit obseruari circa Ordinum susceptionem Concilium Tridentinum. Neque per moderationem à Clemente VIII. adhibitam reducta est ad terminos iuris communis, nisi tantùm quoad pœnas & Censuras, in Sacris Canonibus, Constitutione Pij II. & Decretis Concilij Tridentini contentas, pro quo Lezana Tom. 1. Cap. 14. nu. 1. & alij. Et hic | Auctor citato nu. 20. Maris magni arguit etiam ex Decreto Clementis VIII. cuius tenorem dedimus nu. 152.
163
*Sed verò quod de Constitutione Sixti
Quæ diluuntur.
dicitur satis est enerue, cùm pro titulo habeat Contra malè promotos; ex eo enim fit contra eos non procedere, qui virtute Apostolici priuilegij, seruatis aliàs requisitis, & idoneitate perspecta, de qua testimonium perhibeant Superiores, ordinantur. Vnde cùm seruandum Concilium iubet, ea non est credendus priuilegia reiecisse, ex quorum vsu inordinatum nihil, aut in Ecclesia absurdum potest formidari. Item vt demus priuilegium dictum à Sixto reuocatum, à Paulo V. confirmatum & innouatum constat ex eius Bulla, quæ incipit, Quantùm Religio, vbi vnius tantùm circa Decimas exceptio reperitur. Quod quidem cùm citatos Auctores fugerit, mirum non est vt vidimus censuisse: in quo præsertim excusandus Fr. Emmanuel ante Pauli scribens Pontificatum.
164
*Circa id autem quod de præcepto di
ctum vult P. Pellizarius supra nu. 168. vers. Vbi notandum, verbum Præcipimus non operari quòd Episcopi simpliciter teneantur (hoc enim esset illis nimis onerosum, adeoque non videtur præsumi posse fuisse intentum à Papa) sed solùm dato quòd velint eos initiare Ordinibus, nullo modo possint ab illis requirere, quæ Pontifices prohibent requirenda. Qui explicandi modus ab eorum videtur mente penitus alienus, quorum verba dedimus. Illi siquidem eam suæ concessionis rationem reddunt, quæ cum prædicta nequit explicatione constare: quòd scilcetscilicet Societatis alumni nulli Ecclesiæ, nullive loco certo mancipati sint, vt
Gregorius XIII.
ibi permaneant, sed veluti viatores omni tempore parati, expectantesque diem & locum, qua vel ad extremas Orbis regiones, cùm venit vsus, emittantur &c. quæ sunt Gregorij verba Pauli conformia verbis. Cùm ergo iuxta eorum statum illis possit mora esse frequenter incommoda, Episcopi, ne ipsos in Ordinum expectatione suspensos teneant Pontificio præcepto compelluntur: ergo non est consonus præfatus explicandi modus. Præterquam quòd concessio dicta poterit frustranea reddi, si Episcopi pro Ordinibus requisiti, illos conferre detrectent. Cùm hoc tamen stat posse Ordinationes aliquando differri, eo quòd illæ futuræ sint Episcopis, nisi protrahantur, incommodæ, pro quo meliùs potest de Pontificia voluntate præsumi: videndus P. Palaus suprà Puncto 13. nu. 12. vbi obligationem sub reatu culpæ lethalis agnoscit. Nec debet quidem nimis onerosum hoc illis videri, qui dum opportunè Ordines talibus conferunt, bonos sibi adiutores formant, exoneraturos eorum conscientias, & laborum partem gratis & libenter, magnoque cum fructu subituros. Quod quidem quantùm ad obligationem dictam etiam in ijs locum habet, ad quos Societatis alumni ex Diœcesi alia dimittuntur, ob rationes; de quibus suprà, cum omnibus enim Antistibus loquuntur Pontifices, Catholicis inquam, gratiam & communionem S. R. Ecclesiæ habentibus, non scilicet excommunicatis, suspensis, aut interdictis, vt exponunt Lezana in Mari magno Minimorum num. 23. & Peyrinus apud ipsum.
165
*Quod ad Decretum Clementis VIII.
attinet, ex quo etiam arguebat Lezana, verissimum est in eo sic haberi: etsi Diœcesanus ab fuerit &c. ad quemcumque alium Episcopum; dum tamen ab eo Episcopo, qui Ordines contulerit, examinetur quoad doctrinam. Sed non agere constat ex dictis circa Constitutionem Sixti, quòd scilicet priuilegia non reuocet, & multò minoris appareat efficaciæ, quàm illa, cùm in eo derogatoria adsit nulla: & vt adesset, amplissima Pauli V. concessione confirmatur; innouatur, ac redditur priuilegium dictum penitus inconcussum. Vbi & addendum ex Portel in Dubijs Regularium
Vbi non illud receptum.
verb. Ordines, sacri nu. 1. in Hispania Decretum dictum non fuisse in praxi receptum: neque ego in Indijs curam obseruantiæ illius deprehendi: quamuis quod ad examen attinet parùm hæc non obseruantia videatur Religiosis suffragari, cùm examinari ab eo possint, à quo sunt Ordines recepturi: priuilegij enim Societatis communicatio alijs à Pontifice prohibetur, licet non desint qui pro illa militent, vt sit illa saltim probabilis, minimè ab Episcopis audiendi, cùm & Societati ipsi sint qui penitus aduersentur; quod quidem ex eo accidere arbitror, quod priuilegij tenorem minimè vt par erat, attenderint: neque enim deprauato affectui id censeo tribuendum, si generaliter sit loquendum: quidquid de vno aut altero secus fuerit, pro quibus orandus Deus vt emittat illis lucem suam, & veritatem suam.
166
*Iuuat autem vt prædictum Decretum
minùs onerosum sentiatur, id quod tradit Lezana citato nu. 19. in Mari magno Prædicatorum contra Peyrinum citata Quæst. 18. n. 7. asserentem, quòd si Prælati mitterent suum subditum ad aliquem locum ea solùm ratione vt ibi Ordines recipiat, & secuta Ordinatione ab eo recedat, facerent contra præfatum Decretum, eo quòd esset legem deludere, quod vetatur Cap. Constitutus, de concessione Præbendæ. Quod quidem citatus scriptor reijcit, quia potest quis ire de vna ciuitate ad aliam, ea solùm ratione vt effugiat præceptum aliquod aut legem, quæ in ea ciuitate, à qua recedit, & non in alia, viget. Quia hoc non est eludere legem, sed vti iure suo, eximendo se ab obligatione legis, pro vt fieri potest. Quod maximè procedit, (ait ille) in Regularibus habentibus priuilegia, de quibus suprà. Sed adductum fundamentum parùm videtur vrgere: in alijs enim præceptis obligatio non vrget nisi pro determinato loco, nec minimè præcipitur ne quis ad alium se conferat, in quo non viget obligatio: cùm tamen in casu nostro aliter se res habeat; quandoquidem prohibitio ad id præcipuè dirigitur, ne scilicet ad Episcopum alium Religiosi à suis Prælatis dimittantur. Priuilegia autem circa hoc, etsi multa extiterint, ea tamen esse reuocata citatus scriptor affirmat. Sed nihilominùs eius assertio potest probabiliter sustineri, stante aliàs ipsius doctrina, de qua dictum nu. 155. quamlibet scilicet rationabilem caussam à peccato sic facientes excusare. Quod & locum habere potest in dilatione Ordinum de industria in eodem Decreto prohibita, si videlicet illa ex rationabili caussa fiat, ob eamdem rationem.
167
*Vbi & addendum quod habet P. Palaus
P. Palaus.
suprà Puncto 15. n. 8. ita scribens: Quod Decretum | non videtur vsu receptum; siquidem paßim Prælati
regulares Dimissorias concedunt, vt eorum subditi à quocumque Antistite Ordines celebrante initiari possint, quin vllam mentionem faciant an præsens Episcopus absens fuerit, vel Ordines noluerit celebrare. Sic ille; qui tamen iuxta propriam experientiam de sola potuit Hispania loqui. Quòd autem generaliter non sic accidat, ex Bordono constat, qui
Bordonus.
Tomo 4. Decisione 1. nu. 2. testatur seruari modò ab omnibus Regularibus. Qua stante obseruantia, inde oritur difficultas, An possit Episcopus, ad quem facta dimissio sit, nec dimissionis rationabiles caussæ à Prælatis manifestatæ, cùm sint ab illis diuersæ, de quibus in Decreto habetur mentio, quòd scilicet Diœcesanus absit, aut non sit Ordinationes habituras, nec semper illas expediat reddere manifestas, sic dimissos ordinare.
168
*Ad quod quidem videtur dicendum in
casu dicto attentis esse circumstantijs procedendum; potest enim doctus Antistes prudens formare iudicium circa rationabilem caussam dimissionis generaliter apprehensam, & Diœcesanum minimè inuitum futurum, ex eius cognita erga ipsum beneuolentia: ob quam rationem etiam subditum ab alieno ordinari posse affirmat & probat P. Suarez Tomo 5. in 3. p. Disput. 31. Sect. 1. nu. 17. cum alijs, cum spe scilicet ratihabitionis, pro qua & facit Diœcesanum etiam non posse quæ sint circa hoc opiniones ignorare. Nec multum equidem solent illi circa hoc esse soliciti, cum Ordinationes soleant esse molestæ, præsertim, quæ extra Tempora, & dies alios à Iure statutos, ob priuilegia postulantur. Et ita regulariter videtur faciendum, quidquid de casu peculiari sit, in quo aliter procedere oporteat, iuxta circumstantiarum qualitatem, vt si ordinandus meritò fuerit à Diœcesano reprobatus, nulla pro recursu ad alium reddita ratione, vt locum habere possit quod de obligatione sub mortali dictum nu. 155.
Loading...