SECTIO XXXIX.

SECTIO XXXIX.

Circa iura funeralia, vbi de Parochis, & Religiosis.
483
*DE his doctus Præsul Seßione 29. vbi
Pauli V. Decretum inducit ad instantiam R. P. Commissarij D. Francisci, vt Parochi ampliora iura non exigant pro ijs, qui in eorum Ecclesijs sepeliuntur, in quo & alia continentur. Et aliud Clementis VIII. idem in parte complectens. Et recentius Vrbani VIII. iuxta quæ contendere Religiosos asserit consuetudinem abolere Quitensi in Episcopatu vigentem, vt cùm aliquis in eorum Ecclesijs sepelitur, idem in Parochia fiat Officium, quod fit in Conuentu, stipendio leuato iuxta Missæ & vigiliæ qualitatem: cùm tamen ipsi eleemosynam decuplo maiorem accipiant, quàm sint stipendia Parochis contributa. Et absolutè statuit Breuium
dictorum posse ab Episcopo executionem suspendi ob subreptionem & obreptionem, eo quod preces non fuerint veritate nixæ, iuxta notoriam Iuris dispositionem, & receptissimam scribentium doctrinam. Nihilominùs ait à Parochis non esse contrauentum, sed admissum Breue Vrbani, quia sibi magis expediens iudicarunt: sic enim iura sibi assignata certiora reddita, medietate eorum, quam remittere solebant vlteriùs sine remissione suscepta, dimissisque septem Octoregalibus, qui statutæ iurium taxæ fuerant adiecti, cùm funera ad Religiosos pertinerent. Et ita quidem Synodali fuerat constitutione decretum, quam defendit, tum ob Auctorum eximiam probitatem & sapientiam; tum etiam quia Parochis debita est congrua sustentatio, & ex sepultura extra Paræcialem Ecclesiam electa non leuia detrimenta patiuntur, oblationum, anniuersariorum, & aliorum, quæ solent funus, in Ecclesia ad illud præelecta comitari. Cùm tamen Religiosi Conuentus habeant diuites & opulentos, vti magna & pulchra ædificia ostendunt, quæ ex superfluo ingentium prædiorum, & pinguium ac multiplicium Capellaniarum, quotidie videntur extruere; quæ licet ad diuinum dirigantur cultum, id tamen accidit post valde honestam & sufficientem Conuentualium alumnorum sustentationem.
484
*In Concilio Limensi Tertio (quod per
errorem dictum secundum) Actione 2. Cap. 38. & in Synodo Diœcesana Quitensi an. 1594. decretum habetur vt Parochi Indos sepeliant nullis ab eisdem pro sepultura iuribus requisitis. Circa quod nonnulli litteram, pessimi quidem interpretes, amplexi, ita id præstant, vt adducta defunctorum corpora ab ijs, ad quos spectat, & ad oram foueæ sepulchralis admota, eidem faciant inferri, breui aliquo precum suffragio, nihil de alijs curantes, quæ iuxta Ecclesiæ ritus, & veterem consuetudinem, ac Romani Ritualis præscripta, debent adhiberi. Quem inhumanum abusum idem Præsul congrua verborum grauitate condemnat, adducens etiam Synodum diœcesanam Limensem anno 1613. & etiam vrgens auctoritate Ritualis Romani, in cuius dis|positionibus nequeunt Synodi aut Concilia Prouincialia dispensare. Circa quæ
485
*Dico Primò. Quod ad suspensionem
Breuium attinet, si reuera ita sit, quòd minimè preces veritate nitantur, verissimum est posse Episcopum id, quod citatus affirmat Antistes: neque circa hoc quidquam occurrit, quod discussionem exigere prolixam videatur. Concilium Tridentinum ita statuit Seßione 13. Cap. 5. de Reformat. vbi de gratijs per subreptionem impetratis. Licet enim decisio talis circa illos procedat, qui delictorum impunitatem falsa narratione conquirunt, de alijs est ratio eadem, meræ inquam fundamentum falsitatis, pro qua repellenda grauissimè profatur Concilium, Sacris & Canonicis textibus ad marginem allegatis. Pro quo & est omnium expressissimum in Cap. Ex parte de Rescriptis, vbi Alexander Tertius Cantuariensi rescribit Archiepiscopo verbis illis; Si preces veritate nitantur. Circa quæ Illustrissimus Barbosa plurimos congessit Auctores.
486
*Dico Secundò. Si aliquid in precibus,
quod momenti sit præcipui, veritate nitatur, non potest Episcopus, etiamsi alia non ita sint veritati conformia, executionem Breuium Pontificiorum impedire. Sic multi, quos adducit & sequitur P. Thomas Sancius Lib. 8. de Matrimonio Disput. 21. n. 42. Quid autem sit præcipuum, quid non, tenor ipse precum, & rerum ipsarum conditio, reddet sincerè expendentibus manifestum. Et in casu quidem, de quo agitur, negari quidem nequit. Religiosorum intentum eo dirigi præcipuè, vt Parochi ampliora iura non exigant, quàm sint illis pro funeribus suis in Ecclesijs celebratis designata. Et ampliora reuera exegisse nequit dubitari. Quidquid ergo circa circumstantias alias minùs veritati consonum appareat, non est curandum. Neque ego credam apertè & omnino mentitos, sed vt generaliter receptum enarrasse, quod alicubi, aut aliquoties experientia comprobarunt. Prudenter ergo à præfato factum Antistite, dum Breuis executionem non esse retardandam iudicauit.
487
*Dico Tertiò. Decretum Synodi Qui
tensis pro augendis Parochorum iuribus meritò potuit improbari. Id constat Primò, quia à Pontifice contrarium est, vt vidimus, impetratum. Secundò, quia sine partium citatione processit, & ab ijs, qui in sua caussa iudices fuerunt, cùm esset certum Religiosis incommodum ex tali decreto creari. Tertiò. Quia contra partes, contra quas ob priuilegium exemptionis non poterat Synodus iurisdictionem etiam indirectam exercere. Quartò, Quia contra Religiosorum priuilegia, quibus sine vllo grauamine à Sede Apostolica est illis funeralis in suis Ecclesijs concessa celebritas, suis iuribus tantùm Parochis reseruatis: ergo vltra iura aliàs debita nihil illi valent exigere. Quintò, Quia quod de congrua sustentatione dicitur, euidenter conuincitur non vrgere: nam sublato augmento illo septem octoregalium, iudicarunt Parochi plus sibi inde commodi resultare, quia sic stipendium integrum, nulla facta remissione, erant obtenturi. Tandem, si qua sequuntur incommoda, ea quidem satis perspecta habuere Pontifices: & quia Religiosi adiutores opportuni sunt Parochorum, non dubitarunt eos, etiam cum aliquali temporario detrimento illorum ministeria promouere, spiritualibus subsidijs abundè in animarum vtilitatem præstitis compensato. Quemadmodum & in decimarum concessione videre est, ex quarum perceptione Curati detrimentum aliquod patiuntur: quia sicut isti, ita & illi operarij in vinea Domini sunt, & dignus est operarius mercede sua.
488
*Dico Quartò. Quòd Religiosi habeant
sufficientia pro sua sustentatione subsidia, & quibus etiam possint ædificia pulchra construere, incongruè in præsenti caussa videtur adduci, vbi de iure partium agitur, siue habeant, siue non habeant, quæ obijciuntur, conseruando. Sacerdos habens vnde sustentari honestè & lautè possit, stipendium pro dicenda Missa iustè accipit, quia ius ad illud habet, & nemo, iuxta Apostolum suis debet stipendijs militare. Ipsi etiam Episcopi præter pingues decimarum & Quartarum funeralium redditus, minutiora accipiunt iura pro Monitorijs, & subscriptionibus in caussis ordinariæ expeditionis. Quod honestè & sufficienter alantur, adeò est pro religiosa obseruantia necessarium, vt sine illo adaptari ipsi Propheticum possit effatum: Dixi: Perij. Thren. 3. v. 54. Vnde Concilium Tridentinum Seßione 25. Cap. 2. de
Concilium Tridentin.
Regularibus præcipit vt eorum supellex statui paupertatis, quam professi sunt, conueniat: nihilque superflui in ea sit; nihil etiam, quod necessarium, eis denegetur. Sic illud.
489
*Quod autem ad ædificia attinet, non
semper illa superfluas arguere valent facultates: aliquoties enim strictiùs circa victum agitur, vt in templi splendidam fabricam id quod detrahitur, impendatur: pro quo aliqua experimenta non desunt. Accedit multorum liberalitas Christiana, & ideò quandôque occulta, sed Deo sic prouidente ad multorum ædificationem tandem manifesta. Et quidem cura hæc æstimatione est non vulgari dignissima, templorum enim & Sacrarum domorum fabricis, non solùm Dei augetur cultus, sed & illustrantur ciuitates, vt est luce ipsa manifestius, vnde in eo exornando non est cur ad vtiliora pergentes immorari debeamus. Sua ergo sit Religiosis laus de Republica multipliciter benemeritis. Et ego quidem in hac parte Caussam Societatis non ago, quæ de iuribus cum Parochis certauit numquàm, & cui obijci nequeunt redditus magni pinguium Capellaniarum: Sed id comprobo, de quo & in Thesauro egi Tomo 2. Tit. 16. n. 20. vbi pro Franciscanis Patribus dixi aliquid, & modò addendum à quodam Patre Guardiano ante annos non plures me accepisse Conuentum præcipuum viginti millium Octiregalium debito laborasse; quod summæ ipsi erat curæ, cùm perdifficile esset æqualem summam solutioni suppetere Creditorum instantia fatigato; fidelium siquidem largitiones hisce temporibus nimis quantùm decreuerunt, quæ communis est Religiosis querela.
490
*Dico Quintò. Quod ad sepeliendos In
dos spectat meritò à pio & zelante Præsule in Parochis nec pijs, nec zelo bono præditis condemnatum. Rituale Romanum §. 1. de Exequijs sic habet: Pauperes verò, quibus mortuis nihil, aut ita parum suppetit, vt proprijs impensis humari non possint, gratis omninò sepeliantur, ac debita lumina | suis impensis, si opus fuerit, adhibeant Sacerdotes, ad quos defuncti cura pertinet, vel aliqua pia Confra
Rituale Romanum.
ternitas, si fuerit, iuxta loci consuetudinem. Sic ibi. Et §. in quo de Exequiarum Ordine, nullo inter pauperes & alios facto discrimine, ea habentur quæ Parochi nequeunt ignorare. Sed quod ad Crucem altam, vt dicunt, attinet, ita alicubi ex Maiorum dispositione agitur, vt non in omnium exequijs præferatur. Sed eorum qui cum ea voluerint sepeliri, pro quo specialis est taxa designata, sed non æqualis illi, quæ est pro Hispanorum exequijs constituta. Quamquàm Parochi defunctorum voluntatem in suum commodum interpretantes, cùm ita Crux petitur, iura integra, quæ pro Hispanis sunt designata, reportant. In quo quidem manifesta iniustitia committitur, & cum onere restitutionis heredibus faciendæ. Et dispositio præfata circa Crucem, dum eam non patitur omnibus esse communem, cuiuscumque fuerit, videtur penitus abroganda, cùm sit Pontificiæ dispositioni contraria, in qua, vt doctus Præsul affirmat, neque Synodus, neque Prouinciale potest Concilium dispensare. In quo quidem veritati conformiùs pronuntiatum ab ipso, quàm alibi, vbi obligationem vtendi Romano Rituali est inficiatus, de quo suprà Sect. 4.
Loading...