*Primò, an præter dicta Festa tenean
tur Indi ad aliorum obseruationem. Circa quod
P. Quintanad.
loco dudum
citato censet teneri ad
Festa S. Ioseph & S. Annæ, quia illa pro omni
Ecclesiâ obseruanda proponuntur, & priuilegium Pauli III. de Festis agit, quæ in vsu Ecclesiæ
tunc erant, non verò de futuris. Et illud est vnicum assertionis huiusce fundamentum. Sed certè
non vrget
: quia cùm priuilegium, vt illud Concilium intelligit, & ex tenore adducto constat,
ad hoc sit, vt Neophyti designatos tantùm dies
obseruare cogantur, huiusmodi exclusio ad futura etiam Festa debet extendi. Particula enim
Tantùm omnimodam exclusionem dicit, & ita eius
absolutam vim expendit inter alios Parisius
Consilio 48.
num. 7.
& seqq. Immò indefinitus loquendi modus ad hoc satis, vt probat Textus in Cap.
Quia circa, de priuilegijs, ibi:
Prædecessor tuus indefinitè decimas Episcopales Monasterio remittendo,
cùm nihil exceperit, & potuerit excepisse, & in beneficijs plenißima sit interpretatio adhibenda, nec debeat
vna eademque substantia sub diuerso jure censeri, intellexisse videtur non solùm de decimis posseßionum illius
temporis, sed futuri. Sic Innocentius III. Deinde
vrget ratio à Concilio adducta, quòd scilicet
Neophytis sarcina sit præceptorum minuenda,
& maternâ sint indulgentiâ tranctandi: ex quo
fit ab obligatione multorum Festorum exemptos, quamuis sint illa solemnissima, qualia sunt Festa Resurrectionis & Pentecostes: licèt enim
primi illorum dies obligent, ea obligatio specialis non est, quandoquidem sub obligatione Dominicorum dierum habentur. Festum S. Ioannis
Baptistæ, Apostolorum, præter Diuos Petrum
& Paulum, D. Stephani, Sanctorum Innocentium, D. Laurentij, S. Crucis, D. Michaëlis,
Omnium Sanctorum. Quorum solemnitati non
venit Festum D. Iosephi, & S. Annæ, secundùm
gradus & qualitates ab Ecclesiâ constitutos, vllatenus exæquandum. Cùm ergo circa illa exemptio concessa sit, non est verosimile ad duo præfata obligatos Ecclesiam voluisse. Cui enim licet id quod plus est, licèt etiam & quod minùs,
iuxta regulam iuris notissimam, sic intelligendam, vt plus & minùs in eodem genere sint, vt
aliàs diximus, & hoc loco constat euenire. Pro
quo &
L. Filius famil. §.
finali. D. de donationibus.
Ex quâ idem P. Quintanad.
Tractat. 6.
Singul. 7.
in fine, & ex Cap. quodam
Ex parte malè citato
probat priuilegia Indis concessa, & alijs Neophytis, ad mixtionem aliquam habentes extendenda.
Prætereà, Priuilegium hoc in fauorem fidei militat, vt est manifestum; quæ autem talia sunt,
amplè interpretanda esse sæpiùs dictum iuxta
communem scriptorum attestationem, quod &
citatus Auctor agnoscit
suprà, Singular. 6.
numer.
6. vbi & de priuilegijs circa ieiunia sequitur.