*De restitutione autem respectu eius,
qui est defraudatus officio, maior est difficultas.
Et quòd obligatio talis non sit, quæ onus restitutionis inducat, est satis probabile ex doctrinâ
multorum, quos adducit & sequitur P. Sancius
suprà, num. 15. dicentium ex omissione dignioris
ad officia publica, præferendo dignum, non oriri
obligationem restitutionis. Vbi quæstio videtur
esse de nomine, an peccatum sit contra distributiuam justitiam, vel commutatiuam. Distributiua
enim communiter dicitur, cùm dici etiam commutatiua possit, quæ ius alterius respicit ex pacto
cum Republicâ aut Gubernatore illius nomine.
Sed quia ius illius non est in re, neque ad rem, ita
vt iuri in re æquiualeat, sed imperfectum; ideò
non oriri obligationem restitutionis. Quidquid
autem de hoc sit, in casu nostro ratio est eadem,
quia in eo de prælatione dignioris agitur: idoneus enim non ita accipiendus est, vt incapaci
penitus opponatur, sed minùs capaci: de indignis
enim ob incapacitatem ex se constabat admittendos non esse, & ita non erat opus id cauere
: cùm aliàs idonei & capaces in fundamentali
Regiâ Schedulâ requirantur, de quâ Dom. Solorzanus in Politicâ
Pag. 996. Pro quo & est alia,
de quâ
num. sequenti. Benemeriti etiam qualitas
ad maiorem spectat dignitatem
: qui enim benemeriti sunt, iunctâ idoneitate, clarum est pro officio esse aptiores, quia magis circa Rempublicam
affecti, & ita maius ex ipsis illius commodum
sperari potest, juxta dicta
Titulo 1.
num. 63. Nec
obstat prælationem minùs digni non fieri à Rege
ipso, sed ab inferiori Magistratu, cui à Rege oppositum imperatur. Nam id quidem arguit sic
facientem grauiter peccare, non autem ad restitutionem teneri: quia ex eo præcisè quòd contra
legem faciat is, qui publica bona distribuit, quæ
non sunt primariò in ciuium vtilitatem instituta,
non magis peccat contra justitiam, quàm si lex
talis non esset; quia lex nouam obligationem
non imponit, sed naturalem declarat, vt dictum
Titulo 1.
num. 71. cum bonis Auctoribus: & ita
non aliter quàm Princeps, qui suas circa hoc vices
commisit, & stipendium quidem vterque accipit,
vnde ex ea parte obligatio est eadem. Accedit,
contra legem facientem in casu nostro, ad summum obligari in defectum præcipui debitoris,
Regis inquam, qui maius commodum venditionis accepit: ad eum ergo, qui est prætermissus,
recurrat: talis enim recursus admittendus, iuxta
ea quæ adducit Dom. Solorzanus
Pag. 1001.
§.
Y esto es. Quòd si repulsam patiatur, indicium erit probatæ venditionis ab ipso, & ita
cessabit in inferiore Magistratu restitutionis obligatio.