Circa probabilitatem occasionalis discußio, cum conformatione sæpiùs stabilitæ doctrinæ.

486
*ANte dies aliquot, ut dicebam nu
Circa nuperum Scriptorem.
per, ad manus venit præproperè evolvendus liber molis non exiguæ, ementiti nominis Auctoris clancularia impressione, in quo de conscientia, ac regulis & principijs pro illius directione agitur. Et cùm nova promittat Auctor, vix est aliquid, quod in auctoribus alijs non inveniatur. Fatetur se diu cum communi doctrina de probabilitate docendo, & agendo vixisse: sed consideratione posteà ad profundius examen adducta palinodiam recantasse. Unde ex professo probandum assumit opinionem probabilem sic generaliter assumptam, non posse uti regulam rectæ operationis adhiberi. In quo quidem jam præiverant Fagnanus, Bonæ-Spei, Mercorus, Barron, & Gonet à Nobis impugnati. Deberi tutius, aut probabilius amplecti operaturum honestè. Et hoc apud citatos, juxta varios modos explicandi. In opinionum æqualitate non posse cuilibet assensum præstari. Id quidem, ut vidimus, & Nos approbavimus: posse tamen cum solo probabilitatis assensu licitè operari: id quod ille negat, & est præfatis consentaneum: sicut neque posse quempiam juxta alterius sententiam agere, Caramuele specialius impugnato. Cùm ita severè cum sibi adversantibus agat, pro stabiliendo recto conscientiæ dictamine affirmat non esse pro licita & honesta operatione necessarium assensum, quo quis affirmet & pro certo habeat se hîc & nunc minimè peccare, sed sufficere probabilem, in quo quidem laxiùs philosophatur, quàm illi, qui pro certa regula probabilitatem adstruunt, quatenus ea posita certum formatur de operationis honestate dictamen, ex certo illo principio, quod licitum est operari juxta opinionem probabilem: licet suo illo in asserto patronos habeat, quos & Nos alibi dedimus. Sed cùm stante probabilitate pro parte contraria, videatur necessariò asserendum probabile esse eum peccare, qui pro lege aut præcepto non operatur, unde & dubium remanet, cum quo non licet operari asserit operantem practicè non dubitare, quia licet cognoscat & dicat non repugnare, seu possibile esse quod objectum aliter se habeat, in sensu tamen composito nequit dicere, fortè objectum non est ita. Quemadmodùm in amicitia & humana fide, licet possibile sit eum, qui pro amico habetur, minùs fidelem esse, & eum fallere, cum quo communiter agimus, & experientiam servatæ fidelitatis habemus: non ideo cum formidine illa procedimus, ut in omnibus, qui occurrunt, casibus, quasi dubij procedamus. Pro quo etiam facit certitudo illa, quam de statu in gratia habemus, quæ quidem omnimoda esse non potest, juxta Concilij Tridentini doctrinam sine speciali revelatione: nec tamen proptereà cum stimulo illo dubitationis in omni operatione, pro qua est status gratiæ requisitus, post adhi|bitam diligentiam pro justificatione procedimus. Et dubium quidem actuale ex eo removendum censet, quòd teneatur quis opinionem probabiliorem sequi relicta minùs probabili: tunc enim gradus quidam certitudinis datur; qui licet sit infimus, est tamen sufficiens, & tunc accidit, cùm res, de qua agitur, ferè semper ita se habet, ut matrem diligere filium. Ad eum enim modum de probabiliori est opinione censendum. Sed quia casus accidere potest, in quo secus se res habeat, cum eo onere talis modus operandi conceditur, ut si quid contra opinionem probabiliorem occurrat, id debeat diligenter expendi, nec verendum circa illam decernere ex intrinsecis principijs legitimum discursum efformando. Id quod in sententia communi pro licito usu probabilium affirmat accidere. Cùm enim illam magis probabilem reddant tot graves Scriptores, sitq́ue communiter recepta: Nihilominùs quia sunt qui clamant & reclamant aliqui, & præjudicialem talem doctrinam agnoscant, meritò circa id inquiri potuit, quod & factum ab ipso, nonnullis zelo pro simili collaudatis, & rationibus quibusdam adductis, quas & Auctores, quibuscum à Nobis actum, adducunt, & plus verbis, quàm pondere muniuntur.
487
*Ad quæ quidem quatenus ea concer
Illius explosa doctrina.
nunt, de quibus aliàs dictum, præsertim Tomo 1. & 2. Auctarij, aut respondendum, aut annuendum, juxta Ibidem dicta. Modus autem ille philosophandi circa securitatem in operatione ex eo quòd probabilior debeat opinio eligi, quia rarò accidit ut vera non sit, negotium sub confusione & perplexitate penitus indiscussum relinquit. Nam in casu occurrente statuere, quæ sit probabilior sententia, valde difficile, immò & impossibile est, cùm circa illud diversimodè ab Auctoribus sentiatur; & quam quisque sententiam amplectitur, eam reputat probabiliorem. Non ergo doctrina illa de ferè semper accommodari convenienter potest, quia non apparet cui ex duobus probabilibus possit applicari. Cumque applicatio deficiat, ex eo habetur peccare eum, qui juxta opinionem probabilem operetur, quandoquidem periculo se exponit contra legem operandi, juxta Scriptoris præfati mentem, de qua dictum. Et quidem quod de modo operandi sine aculeo illo formidinis dicebatur, eatenus verum est, quatenus qui habet assensum opinativum, non est in statu purè dubio, cùm statuat rem ita esse: quia verò de suo est incertus assensu, dubium penitus non excludit, cùm dicere possit: Ego quidem censeo, v.verbi g.gratia, me non esse ad restitutionem aut jejunium obligatum: sed certus de eo non sum, & forsitan meo in judicio fallor. Ex eo autem quòd in sensu composito id dicere nequeat, si rationabiliter operaturus sit, securitas operationis constare asseritur. Atqui dici illud proculdubio potest: nam admittitur posse dici non repugnare ut objectum aliter se habeat: ergo & dicere, fortè nunc non ita est: quia hoc non magis repugnat, quàm illud, cùm sit propositio particularis sub universali contenta; nec magis incertitudinem excludens quàm illa. Sicut in exemplo adducto de statu gratiæ, quid vetat aliquoties quempiam supra seipsum
reflectere, ut stet Concilij Tridentini doctrina Seßione 6. Cap. 9. ubi sic dicitur: Nam sicut nemo pius de Dei misericordia, de Christi meritis, deq́ue Sacramentorum virtute & efficacia dubitare
Concilium Trident.
debet: Sic quilibet, dum seipsum, suamque propriam infirmitatem, & indispositionem respicit, de sua gratia formidare & timere potest: cùm nullus scire valeat certitudine fidei, cui non potest subesse falsum, se gratiam Dei esse consecutum. Sic Concilium: juxta quæ convenientissimum apparet ut fidelis quisque circa incertitudinem gratiæ quandoque considerationem inflectat: sic enim actus amoris & contritionis eliciet, quibus securitas adstruatur. Licet hoc non sit nimis frequenter faciendum, ob molestiam, & anxietatem, quam consideratio talis potest ingerere, per quod fiducia de divina misericordia, Christi meritis, & Sacramentorum virtute, videtur aliquatenus infirmari. In amicitia autem & fidelitate, si demus ita procedendum, ut asseritur, nihil ex eo contra nostram resolutionem, & pro firmanda adversantis elucet, quia ibi non agitur de lege aut præcepto violandis, sicut ex eo quòd quis dum per calles civitatis incedit non applicet animum ad considerandum posse tegulam aliquam cadere, & caput graviter conquassare: quod exemplum etiam adducitur. Præterquàm quòd in amicitia & fidelitate, ut sincerè & sine formidine procedatur, adest lex justitiæ & charitatis, ut non temerè de proximis judicemus. Sicut etiam de statu gratiæ potest esse moralis certitudo, quæ anxietatem depellat, licet sanctum illum timorem, de quo est dictum, aliquoties admittat: sic enim aliquando in filijs suboriri suspicio potest de matrum amore, ne scilicet illum aliqua in ipsis demerita propulsarint.
488
*Cùm ergo præfato philosophandi
Vrgetur impugnatio.
modo non vitetur inconveniens illud de incerta regula pro directione conscientiæ, quæ in absoluta probabilitate ab auctoribus receptissimæ sententiæ constituitur, alius est à præfato Scriptore quærendus: vel si in sua illa velit persistere, majus profectò debet devorare. Et arguit quidem ille ex eo quòd in reddenda ratione alicujus demonstrativi discursus non est admittendus processus infinitus, sed ad principium aliquod veniendum, quod non indigeat probatione. Tunc sic. Cùm pro licito usu cujuslibet opinionis probabilis arguitur, pro fundamento assumitur universalis illa: licitus est absolutè usus opinionis probabilis: ergo & hujus, & illius, sive probabilior, sive minùs probabilis simul proponatur. Atqui negari assumptum illud potest, ut negatur à multis. Debet ergo illud alio fundamento probari. Quod ergo illud? Dicetur fortè, ipsam rationem probabilitatis hoc secum importare: nam probabile est id, quod potest absolutum assensum terminare. Sed cùm id etiam negetur, pro eo ratio alia reddenda est, quæ non extat apud Scriptores hujus sententiæ patronos, vel si reddatur, talis erit profectò ut in ea non possit conquiesci. Quod quidem argumentum posset validum censeri, si non idem contra sic arguentem posset instaurari. Dicitur enim posse quempiam opi|nionem sequi contra legem, si opinio sit probabilior quàm ea, quæ pro lege stat. Sed id negatur, quia etiamsi probabilior sit, non cessat periculum faciendi contra illam, conceditur enim assensus, quo decernatur non repugnare ut objectum aliter se habeat. Quid ad hæc? Id scilicet, quod jam vidimus: probabiliorem sententiam habere gradum certitudinis sufficientem, eo quòd rarò contingat objectum aliter se habere. Quod tamen cùm impugnatum manifestè sit, quærenda est ulteriùs ratio fundamentalis, quæ apud Auctorem desideratur; cùm sibi sufficiens visa fuerit illa, quæ ex ipso adducta est. Sicut ergo illi visa est sufficiens, ita & sufficiens videri potest cōmunissimacommunissima pro sententia ab ejus patronis reddita, qui plures & gravioris notæ, in qua meridiana luce non debuit ille cespitare. Et quidem in præsenti statu non sine gravissimis inconvenientibus agi potest de scrupulis injiciendis circa modum operandi cum opinione probabili, cùm sit illud multis peccatis obnoxium, & injuriosum doctissimis & gravissimis magistris in Theologia Principibus suadendo fidelibus illos minimè audiendos. Quamvis aliàs existimare quispiam possit de hoc non esse curandum: adeò enim altas radices receptissima sententia in cordibus fidelium misit, & tot primariorum luminum splendore collucet, ut nihil à parvulorum sagittis, aut angularibus lucernulis, timendum videatur.
489
*Er rogare quidem præfatum Scripto
Et concludens improbatio.
rem juvat an in editione præfati libri probabiliori sit opinione usus, vel non? Si hoc ultimum, id quod conatus est ædificare destruit: contra suam doctrinam adeò commendatam agens, ex quo libro auctoritati nimis quantùm derogatur. Si secundum, ergo probabile, immò & probabilius est, Religiosos sine licentia PręlatorumPrælatorum suos posse libros edere; & nomen invertere pro ipsis eludendis. Quod quidẽquidem quàm sit absurdum statim apparet, cùm stent contra illud Conciliaria Decreta, Lateranensis scilicet, & Tridentini Seßione 4. ubi Lateranensis Decretum confirmat, & observandum præcipit. In quo cùm adeo graviter à Religiosis fuerit terminis deviatum, habemus unde doctrinam lucubrationis dictæ minùs veritati consonam censere debeamus. Deus enim veritatis lucem hujusmodi spiritibus lucifugis, & simulatione utentibus, minimè lucem veritatis ostendit. Unde D. Jacobus in sua Catholica
Iacobi 3. v. 17.
Cap. 3. v. 17. ita scribit: Quæ autem desursum est sapientia, primùm quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordia, & fructibus bonis, non judicans, sine simulatione. Ubi circa nonnullas ex prædictis qualitatibus posset non sine veritatis manuductione discurri; sed omittens alias, quòd suadibilis dicitur, instituto præsenti congruit, sic enim Syrus Interpres, Obediens, Obsequens, ut ibi P. Cornelius, qui circa simulationem illud Sap. 7. v. 13. uti bellè consonum attexit: Quam sine fictione didici, & sine invidia commu
Sap. 7. v. 13.
nico, & honestatem illius non abscondo. Non inquam abscondo Prælatis, unde nec mea sapientia judicans est; judicium scilicet eorum fugiens, ad quos illud, Deo sic jubente, spectat, & mihi illud usurpans, judicio aliàs mihi inhonoro, & formidabili judicandus. Conclusio operis sic se habet: Atque hæc, Domine, post examen annorum assecutus sum, te utique donante, si
Scriptoris finales preces.
vera sunt, quæ de probabilibus, & dubijs, ac nostris opinionibus redderem tibi tua: sicubi verò nesciens aberro, atque latentior paßio, aut culpa fefellit, ignorantias quæso meas ne memineris, ac misericordiam consequar, quia ignorans feci: sit autem tibi gloria in omnibus, & per omnia. Hæc ille, laudanda quidem, si quæ desiderantur, suadibilis, non judicans, sine simulatione, & absconsione, laudabiliter præstitisset. Cumq́ue ille non admodùm de sui laboris veritate confidat, non est cur nobis debeat ille quidquam negotij facessere. Unde standum dictis, & cum moderatione à Nobis aliàs requisita, in negotio probabilitatis cum magnis in Ecclesia luminaribus procedendum.
Loading...