*Duodecimò, Non recipere stipendium
pro Missis, quas celebrare tenentur, vt declarauit sacra Cardinalium Congregatio, & ita Diana
|
Parte 4.
Tract. 4.
Resolut. 232. mutauit sententiam,
quam tradiderat
Parte 2.
Tractat. 14.
Resolut.
26. Videndus etiam
Parte 11.
Tract. 8.
Resolut. 67. Vbi etiam contra nonnullos nouitatum
architectos, qui pro applicatione fructûs Sacerdoti correspondentis duplicari posse stipendium
asserunt, de quo &
Tract. 7.
Resolut. 27. Digna sanè sententia, quam Ecclesia inter absurdas alias,
reprobatas iam ab ipsâ, aut reprobationi proximas, comprehendat; quantumuis pro ea militet
Thomas Hurtadus
Tractatu 2.
Resolut. 17. nonnullos adducens: qui &
num. 187.
& 188. doctrinam aliam minimè admittendam proponit,
iuxta quam duplicatum stipendium potest recipi à diuersis. Sed Decreto standum, iuxta
quod est optima pro Assertione ratio, quia pro
applicatione Sacrificij nihil accipi potest, esset
enim simonia: si ergo stipendium licet, id tantùm est ob laborem in sacrificando: atqui labor
est debitus: ergo ex tali titulo nihil accipi potest.
In quo sunt qui censeant, etiam cùm labor est indebitus, non posse accipi stipendium, si Parochia suppeditet tantos redditus, quantis Parocho
opus est ad vitæ onera. Sic P. Bauny
suprà Quæst.
14. & ante eum Vega verb.
Missas, Casu 33.
& 34.
Quod fundari potest ex eo quòd Parochi tunc
accipiunt stipendium in sustentationem: atqui
illam iam à Paræcianis habent: ergo accipere vlteriorem nequeunt. Si dicatur argumentum
multùm probare, quia ex eo sequeretur generaliter eum, qui sufficientem sustentationem habet,
non posse stipendium accipere; cùm tamen contrarium sit communi doctrinâ receptum. Pro
quo videri potest P. Oñate
Disput. 84.
num. 149.
& seqq. Occurri potest, quia in casu, de quo loquimur, Parochus sustentationem habet à Parochianis tribuentibus temporalia, quia accipiunt
spiritualia: ergo spiritualia huius diei nequeunt
aliis conferri. Et licet possint Parochiani obligationem dicendi Missam remittere, non
tamẽtamen censendi sunt sic remissionem facere, vt bonum,
quod ex Missa illis prouenire potest, aliis tribuatur. Qui discursus, licet à præfato non proponatur Auctore, est tamen consideratione dignus, vt
Parochi in hoc non sint ex pecuniarum cupiditate præcipites, vbi docti, neque scrupulosi aliàs
Scriptores periculum deprehendunt. Iuxta quæ
non videtur admittendum, quod habetur in Synodo Diæcesana Pacensi
Lib. 1.
Tit. 5.
Cap. 19.
scilicet pro Missa benedictionum nuptialium
posse accipi stipendium, quia non est obligatio
illam pro sponsis dicendi. Quidquid de improbabilitate & ignorantia indignè dicat P. Turrianus
in Selectis Parte 2.
Disputat. 31.
Dub. 16. Iubet
etiam Concilium secundum Limense
pag. 19.
Summarij, num. 67. Missas Cathedralium, & Pa
rochialium Conuentuales, etiam Indorum, dici
pro populo in Dominicis & Festis, quas ex tunc
applicauit. Censet autem Dom. Villaroël non
esse pro eo obligationem, quia Concilium non
est vsum verbis præceptiuis. Sic
Quæst. 9.
Art. 5.
parùm consentaneè ad ea, quæ dixerat
Quæst. 2.
Art. 1.
num. 12. quòd scilicet ex grauitate mate
riæ colligitur obligatio, etiamsi verba præcepti
non sint. Deinde, Si applicatio Concilij valuit,
non potest alia non esse culpabilis. Debuit ergo
probare Concilium non potuisse applicare, licet præcipere potuerit. Sed certè Concilium opi
nione est vsum probabili; & cùm res dubia remaneat, non poterit Parochus alteri applicare,
cui se quomodolibet obligarit. Quod autem ad
obligationem applicationis attinet, iuxta citatum
Concilij Decretum, statuunt etiam Synodus
Diœcesana Limensis
Libr. 1.
Tit. 5.
Cap. 15. &
Pacensis
Libr. 1.
Tit. 5.
Cap. 11. addens, quod si
non possit dici in die festo, dicatur sequenti.