SECTIO II.

SECTIO II.

Renuntiatio facta à Nouitio aut Religioso Societatis IESV an sit irreuocabilis.
7
*CIrca hoc P. Ludouicus à Conceptione,
nescio qua occasione, probandum assumit non esse irreuocabilem Tom. 2. Examinis veritatis Theol. mor. Tract. 1. Lit. D. verb. Donatio. §. de donatione à Minore facta Illatione 2. contra P. Thomam Sancium Lib. 7. Operis moralis Cap. 1. n. 34. & seqq. Cuius rationes conatur infringere, & sic arguit. Nam probatio est desumpta ex
Cap. 1. Examinis §. 1. & sic procedit: Dicitur enim ibi renuntiationem faciendam in pia & sancta opera, iuxta illud (non Christi, vt perperàm apud illum, sed Dauidis Psal. 110. v. 8.) Dispersit, dedit
pauperibus. & Christi consiliũconsilium: Si vis perfectus esse, vade, vende quæ habes, & da pauperibus. Matth. 19. v. 21. Non esset autem perfectus quis, si quod erogat, posset recuperare. Contra quod tamen est Primò S. Alexium perfectum fuisse pauperem, qui tamen recuperare potuit ea, quibus renuntiarat. Nec dici potest hîc agi de paupertate Religiosa: id enim ex eo refellitur, quòd Nouitius perfectus Religiosus non est, & ita nec perfectus pauper, sed in via ad illud; cum tamen resolutio de Nouitio procedat, iuxta id quod est in Examine dispositum.
8
*Secunda obiectio ex eo instruitur, quod
affirmat P. Sancius num. 29. scilicet, si donatio fiat in fauorem Societatis, irreuocabilem quidem esse, nihilominùs teneri illam, si donans egressus egeat, præstare illi alimenta; aliôquin integrum erit illi donationem ratione ingratitudinis reuocare, iuxta Textus & Doctores, de quibus ibi. Ex quo sic arguit: Ergo si Societas alimenta non præbeat competentia fragilitati Nouitij exeuntis, valida erit prædictæ renuntiationis reuocatio, sicut & dimissi: ex quo fortè lites orirentur inter exeuntes & dimissos ac Societatem, pro assignatione alimentorum, quæ vel ex infirmitate, vel debilitate, aliaue caussa crescere possunt.
9
*Tertia ex eo quod idem adducit ex Part. 3.
3. Ex verbis Constitutionis.
Constitutionum Cap. 1. §. 7. vbi dicitur quòd necessè non sit Probationis tempore possessione bonorum suorum se abdicare, nisi id Superior post elapsum primum annum iuberet, iudicans in huiusmodi bonis tentationum occasionem, & minùs proficiendi in spiritu habere aliquem, vt qui illis adhæreat aliquo immoderato amore, vel confidentia &c. Renuntians ergo omnem debet à se recuperandi fiduciam allegare, quod & in Examine dictum fuerat: A se omnem fiduciam submouendo eadem vllo tempore recuperandi. Tunc sic. Concilium Tridentinum Sessione 25. de Regularibus decernit renuntiationem esse conditionalem, si videlicet sequatur Professio, quia vult hanc esse omnino liberam: ergo & in Societate similiter accipiendum. Si autem iam vota post biennium emissa sunt, talem dimittere, & eum bonis renuntiatis priuare propter defectus non ita graues, quales Vrbanus suo in Decreto de eijciendis requirit, contractus inæqualis est; quam inæqualitatem se non capere ait Auctor. Et videtur esse pactum de puniendo illo priuatione bonorum, si ille etiam ob fragilitatem in prædictos defectus incidat; quod de Illustrissima, vt ille loquitur, tamque insigni Societatis Religione nullatenus dici valet. Licet autem scienti & volenti non fiat iniuria, & ita nec fiat Professo renuntianti, quia sic illi expressè proponitur; non tamen ita accidit in casu nostro: renuntianti enim nihil certum ex Tridentino aut Bullis Pontificijs proponitur, quo eius renuntiatio irreuocabilis habeatur, sed solùm per illationes, absque claro expressoque iure sententia deducta, vnde contraria est probabilis, & ea poterit renuntians se tueri. Quod in eiectis post vota Coadiutorum spiritualium aut temporalium formatorum vrget, quadam non plus vrgente interrogatione, illa scilicet: Quare in primo, licet ex culpa incurso fauetur (in libertate videlicet à votorum obligatione, & in secundo restitutione inquam bonorum, sine quibus agere vitam nequit) aliàs naturali iure debito, castigatur?
10
*Tandem, quia renuntiatio Maioratus est
reuocabilis ante Professionem: ergo & quæuis alia, quia omnium eadem videtur esse ratio, & eadem ex illa inconuenientia sequuntur, de quibus dictum. Si dicatur Pontificiam esse in Societate Bullam, vt qui Maioratum habet possit Professionem post biennium emittere, contra hoc quidem nihil habet arguens, nisi quod laudet, prudentissima pro talibus cautione recognita, & id probans, quod stylo Societatis firmum habetur, non permittentis Maioratui renuntiari, nisi instante Professione, quando scilicet qualitas Ma
Congreg. Generalis 5.
ioratus eiusmodi fuerit, vt promotio ad Sacrum Ordinem firmitati illius abdicationis satis sit. Tunc enim non Professio, sed Ordinatio procuranda erit, vt habetur in Congregat. generali 5. Decret. 18. pro quo nulla opus fuit Pontificia Bulla, vt existimauit Auctor, cuius non obstantibus rationibus.
11
*Dico Primò. Renuntiatio iuxta formam
facta, quæ in Societate præscribitur, est irreuocabilis. Sic P. Molina Tomo 1. de Iustitia Disput. 139. vers. Illi qui. & vers. Nouitij ante integressum. P. Suarez Tomo 4. de Religione Tractat. 8. Lib. 3. | Cap. 14 n. 21. & seqq. & Tract. 10. Lib. 4. Cap. 4. n. 19. & 20. P. Thomas Sancius suprà, P. Palaus Tomo 3. Tractatu 16. Disput. 1. Puncto 15. n. 6. Cardinalis Lugo in Responsis moralibus, Lib. 4. Dub. 45. Quod & colligitur ex P. Lessio Lib. 2. de Iust. & Iur. Cap. 41. n. 41. P. Sa verb. Religio, n. 5. Emmanuele Roderico Tomo 2. qq. regular. q. 48. arti. vlt. P. Fagundez Lib. 4. de Iust. & Iur. Cap. 6. n. 7. qui apertè dicunt id, quod à Concilio Tridentino statutum est circa nullitatem renuntiationis non secuta Professione, ad Societatem non esse referendum, à Concilio ibidem exemptam.
12
*Ex quo præter adducta validissimum pro
Valida ex Tridentino probatio
Assertione proposita sumitur fundamentum. Nam donatio ex se valida est, cùm sit pia & sancta, qualem esse voluit D. Ignativs, neque est vnde queat infirmari: ergo & facta in beneficium Societatis, pro quo videtur specialiter militare, cùm sit facta à filio, qui cùm det seipsum, congruentissimum est sua pariter Matri donare. Assumptum demonstratur: Nam si ex aliquo capite infirmari posset, maximè ex Concilij dispositione: Atqui ex illa infirmari nequit, cùm constet exemptam Societatem: ergo ex nullo. Quòd cùm dicat sic: Per hæc tamen sancta Synodus non intendit aliquid innouare aut prohibere, quin Religio Clericorum Societatis IESV, iuxta pium eorum institutum à Sancta Sede, Apostolica approbatum, Domino, & eius Ecclesiæ inseruire poßint: ex eius irrefragabili habetur oraculo approbatum modum renuntiandi, qui & à Sede Apostolica approbatus, vti pars laudabilis eius instituti, iuxta quem renuntiatio est irreuocabilis, vt ex dictis liquet.
13
*Id quod ampliùs constabit ex discussione
eorum, quæ à præfato Scriptore superius obijciuntur. Ad Primum enim de Diuo Alexio benè ibi responsum est paupertatem eius non fuisse Religiosam: licet autem secundùm se considerata non ita perfecta fuerit, potuit tamen ex adiunctis illam æquare, aut etiam superare; ratione scilicet eximij erga Christum amoris, vt in sacris habetur Officijs, propter quem omnia est arbitratus vt stercora, vt Christum lucri faceret. Licet autem Nouitius perfectus non sit, sed in via ad perfectionem, ex eo leuissimum sumitur argumentum: nam quo maior fuerit aut melior via in quocumque statu, maior erit eius efficacia in ordine ad terminum. Cumque in statu Nouitiatus ea esse possit, quam requirit Societas, meritò potuit ab ea, sic volentibus ad ipsam vocatis, postulari. Neque enim cùm ait Christus: Si vis per
Matth. 19. v. 21.
fectus esse, vade, vende &c. perfectionem in abdicatione bonorum sitam esse significauit, sicut neque D. Ignativs, quando iuxta eumdem est locutus: cùm certissimum sit, quod ex D. Hie
D. Hieron.
ronymo in citatum locum sæpiùs in diuinis Officijs occurrit, Cratis, & aliorum Philosophorum exemplo proposito; sed in eo, quod sequitur: & veni, sequere me, Pro quo & P. Suarez citato
P. Suarez.
nu. 19. vbi sic locutus: significauit ergo renuntiationem debere præcedere, vt dispositionem ad sequendum illum: quod per statum religiosum fit. Sic ille.
14
*In secunda obiectione nihil habetur, quod
vrgeat, consequentia enim de reuocatione ob ingratitudinem conceditur; quam tamen Deus auertet. Quod autem de litibus additur, quid inde. Fuisse illas affirmat Emmanuel suprà: sed in fauorem Societatis iudicatum; quod est & mihi compertum, & notissimum multis huius Regiæ ciuitatis incolis, immò & Regni: fuit enim ardens litigator, cui Societas satis se benignam & liberalem exhibuit, sed eius moderatione non erat contenta cupiditas.
15
*In Tertia similiter: quod enim de liber
tate in emissione votorum dicitur admittendum est, & dicendum in Societate eam sufficere, quam Concilium sufficientem iudicauit. Cur autem in illa non eam exigat, quam in alijs Religionibus, ea esse ratio potest, & quidem satis congrua: nam in illis vnus tātùmtantum annus Nouitiatus habetur, in Societate duo: vnde quod ex libertate videtur plus esse in ipsis, ex diuturnitate temporis ad deliberādumdeliberandum compensatur. Item quia in Societate magna adhibetur cura vt renuntiatio non fiat nisi eo modo, quem Prouincialis Regula 86. præscribit his verbis: Non permittat Nostros abdicare se possessione
Regula Prouincialis.
bonorum suorum, nisi quos constantes & stabiles in sua vocatione cognouerit, atque in ea re maturo semper consilio procedat. Pro quo etiam in Congreg. 7. alia satis opportuna prouidentur Canone 17. præsertim §. 5. quibus euidenter ostenditur quantùm sit solicita Societas vt renuntiationes cum omni libertate, Dei fideles seruos, & Christi ministros decente transigantur. Quod autem respectu Professionis non illa requiratur à Concilio, quæ pro alijs Religiosis, euidenter ostenditur ex eo quòd qui vota post biennium emisit, potest ad illam compelli, sic Sede Apostolica approbante, & ex hoc arguit citatus Emmanuel vt probet Concilium suo Decreto non comprehendisse renuntiationes, quæ fiunt post biennium in Societate, quia cessat ratio illius, libertas inquam omnimoda in Professione: cùm constet in Societate eos, qui vota post biennium emiserunt, ad profitendum posse compelli.
16
*Quòd autem in prædicto contractu non
sit inæqualitas, ex eo quod est ibidem dictum, & non bene impugnatum, apparet: scienti enim & volenti non fit iniuria, & in eo omninò voluntarij sunt renuntiantes; quod quidem ipsis sufficienter declaratur, & pro eo peculiares PP. Generalium instructiones extant, quibus forma renuntiandi præscribitur, & renuntiaturis intimatur nullam ad bona, quibus se abdicauerint, futurum esse recursum: qui si esset, magno perseuerantiæ impedimento esse posset, neque animum sineret esse quietum; si non in omnibus, certè in multis. Quos si dimitti contingat, nec sua plenè recuperent, sibi imputent, sicut imputarent, si ea pauperibus ostiatim mendicantibus, aut similibus tribuissent. Neque leues sunt defectus, vt vulgus æstimat, ob quos Societas suo indignos gremio dimittit, sed tales vt dimissionem mereantur: quod cùm accidit, non eos bonorum priuatione castigat, sed suæ indemnitati consulit, ad quam per accidens se habet bonorum priuatio, quam anticipatè voluit, qui tale est institutum amplexus. Et quidem cùm sic dimissus bona non habeat, dici nequit priuatione eorum castigari. Dimittitur à votis liber, quia dimitti potest, sic Sede Apostolica disponente, sed non reddun|tur bona, quia iam eorum se priuauit dominio: etsi immobilia sint, satis doctè ostendit Cardinalis Lugo suprà reddi non posse sine licentia Sedis Apostolicæ, ob nouam Vrbani VIII. Constitutionem.
17
*In vltima quod de Maioratu dicitur ita
est, & reuerà dum ipsi non renuntiatur, eadem subsunt inconuenientia: anticipatio autem non propter illa fit, sed propter rationes alias, vt Congregatio suo Decreto statuit: graues scilicet queremonias externorum aduersus ipsam. Vt autem anticipatio sine inconuenienti fiat à Congregatione prouisum, quòd scilicet is, de quo agitur, sit ijs donis ornatus, vt spem magnam præbeat se post biennium probationis fore talem, qualem nostræ Constitutiones requirunt, vt ad Profeßionem trium votorum admitti queat.
18
*Dico Secundò. Opposita sententia non
est probabilis, neque ab intrinseco, neque ab extrinseco. Primum constat, quia verosimili penitus caret fundamento: etsi quid adducitur, quod videatur vrgere, contra D. Ignativm militat, & Sedis Apostolicæ approbationem; nec non contra Concilium Tridentinum. Secundum etiam, quia Auctor sine eo auctoritatis præsidio loquitur, quod est ad probabilitatis huiusmodi firmitatem necessarium. Et sententia talis ex illis est, quæ ex eo quòd scriptæ apud Auctorem aliquem inueniantur, non ideò sunt censendæ probabiles, iuxta dicta Sect. præcedenti Pontificio Oraculo consentanea.
19
*Dico Tertiò. Si quis sententiam dictam
secutus, ita renuntiet, vt sibi reddenda intendat bona à Societate dimisso, & ita conditionaliter, peccabit mortaliter contra votum paupertatis. Probatur ex nuper dictis, quia sententia talis non est probabilis, sed absolutè contra mentem Societatis, & Auctorum de hoc tractantium. Vnde cùm casus occurrisset, de quo Cardinalis Lugo suprà, & res in controuersiam venisset, an dimisso reddenda essent certa bona immobilia, quæ donauerat Societati, nullus de donatione quominùs esset absoluta ex parte donantis dubitauit: sed discrimen inter doctos Patres fuit, an non obstante absoluta donatione bona talia reddi possent sine Sedis Apostolicæ facultate, in qua dictus Cardinalis, vt vidimus, negantem est partem amplexus, qui num. 9. ita scribit: Potest autem Socie
Cardinalis Lugo.
tas sine vlla donatoris iniuria retinere sibi semper bona illa. Alioquin si id non posset facere sine donatoris iniuria, quando illum dimittit, iam ergo donator retinet ius aliquod ab bona illa recuperanda, si dimittatur; cuius contrarium supponunt Constitutiones Societatis, & Auctores supra adducti, qui volunt donatorem nullum prorsus ius ad illa bona retinere: nec potest fieri iniuria à Societate contra donatorem, si in donatore non sit ius aliquod, cùm iniuria habeat respectum essentialem ad ius alterius. Sic doctissimus ille Magister.
20
*Quibus addendum renuntiationem præ
dicto modo factam futuram inutilem, quia cùm intentio tantùm sit mentaliter concepta, illi non standum, quantumuis renuntians eam postmodum alleget, iuxta receptissimam in casibus similibus doctrinam. Nisi fortè contendat deseruire posse sibi ad occultam aliquam compensationem iam dimisso faciendam: quod nec stare potest, stante improbabilitate sententiæ dictæ: licet citatus Pater Ludouicus licitam compensationem existimet quando est opinio probabilis: & cùm suam sententiam probabilem censeat, fortè auctor erit expulso alicui compensationis huiusmodi, qui erit error peior priore.
21
*Neque hîc locum habet, quod tradit P.
Thomas Sancius suprà nu. 37. scilicet renuntiantem non iuxta Societatis Constitutiones, vt non nisi post primum Nouitiatus annum, & ex præscripto superioris; tantùm conditionaliter renuntiare more aliarum Religionum: eo quòd dici possit modum renuntiationis talem non esse iuxta Societatis Constitutiones. Non inquam locum habet, quia in foro externo, vt supponitur, iuxta Societatis Constitutiones est facta renuntiatio; quod secus accidit in casibus à P. Sancio propositis. Cui tamen non penitus acquiescit P. Palaus suprà nu. 7. eo quòd Societas summam paupertatem affectans, remotionem impedimentorum in suis Religiosis requirit; cui intentioni aptiùs se conformat renuntians absolutè absque vlla conditione, tam etsi in opera profana, quàm renuntians spem retinens recuperationis. Cui rationi obijci potest, quòd licet Societati magis expediat renuntiatio absoluta, sic enim Religiosus minùs erit curis sæcularibus impeditus; non tamen inde sequitur id, quod sibi melius est ab eadem esse dispositum, & dispositionem talem à Sede Apostolica approbatam, quod est ad validandas donationes huiusmodi necessarium, stante Decreto Tridentini citato, quod ea quæ ad renuntiones spectant, in Societate fieri aliter approbat, iuxta pium eius institutum; ergo non illas, quæ iuxta ipsum non fiunt. Res quidem videtur perplexa; sed pro P. Palao non leue aliud extat fundamentum, scilicet donationem talem in se consideratam absolutam esse, & tantùm ex dispositione Concilij ante bimestre factam esse reuocabilem non secuta Professione: pro quo idem Pater Puncto 14. nu. 14. vbi & probabile esse ait donationem ante bimestre factam sub conditione Professionis secuta Professione effectum habere vti validam, nec posse ante illam reuocari, nisi non secuta Professione: Atqui de renuntiationibus in Societate factis Concilium non agit, vt vidimus: ergo non est vnde illæ, de quibus agimus, non sint absolutæ & irreuocabiles reputandæ.
22
*Addit citatus Scriptor in illis à puncto re
nuntiationis transferri dominium in resignatarium: esto sit translatum reuocabiliter dimißione èex Societate contingente, quia ita seruat praxis & stylus receptus. Neque obstare verba Constitutionis 2. p. cap. 3. nu. 5. quibus cauetur dimissum èex Societate omnia sua secum ferre debere, quia vt in Glossa explicatur, id est intelligendum de ijs, quæ nondum expendisset. Itaque iuxta illum, renuntianti non iuxta Constitutiones Societatis, si dimittatur, omnia redduntur (de illo enim erat sermo) vnde quæ subijciuntur, à casu huiusmodi videntur aliena, & potiùs oppositum comprobare, quòd scilicet reddenda non sint, pro quo sic Glossa: quandoquidem excipiuntur, quæ dimissus expendisset, donatione inquam: ergo si Societati est facta, reddendi id, quod est donatũdonatum, cesset obligatio. Præterquàm quod si Constitionis Glossa attendatur, quæ generaliùs | procedit, praxi illi videtur obstare, sic enim illa Lit. B. Ea, quæ ipsius esse constet, difficile non est
Glossa Constitutionis.
statuere vt secum ferat. Verùm in ijs, quæ vel expendisset, vel dedisset Societati, vel aliôqui, si accidisset vt ficto animo in Domo vel Collegio ipsius habitasset, prudentiæ superioris dimittentis relinquitur, vt habita ratione, tum æquitatis, tum ædificationis, statuat num illi aliquid ampliùs, quàm quod inuenitur de rebus ipsius, dari debeat, necne; & si ampliùs, quantum. Sic ibi. Clausula ergo dicta ad alium locum videtur pertinere. Ex Glossæ autem verbis satis compertum habetur præcipuum intentum, cum prudentiæ superioris, & non iustitiæ statuendum relinquat quid sit dimisso reddendum. Nec de his hoc loco plura, pro quibus & consulenda quæ diximus Parte 3. num. 349. & sequentibus.
Loading...