*
COnquisitorum quidem propria præ
mia videntur Indorum
CommendęCommendæ,
de quibus latissimè, & eruditione
omnigenâ disserit Dom. Solorzanus
Tomo 2.
lib.
2.
& in Politica lib. 3. Illæ enim Conquisitoribus
concessæ, in quibusdam Indorum populis feudali ritu, cum quibusdam scilicet obsequii personalis oneribus, vocante Rege, aut qui eius nomine præest; vt sic ab Indis tributa accipiant, quæ
Regi pendunt, ii, qui non sunt Commendatariis
assignati. Non sunt autem perpetuæ; sed ad
duas, tres vel ad summum quatuor vitas; pro
quo rationes non leues subesse, dubitari nequit;
cùm res hæc attentissimâ consideratione fuerit
ventilata. Vitarum ergo prædictarum adueniente fine, Commendæ vacant, & Regiæ Coronæ
incorporantur. Solent autem Reges nostri, quæ
est illorum magnificentia, Commendas huiusmodi, cùm vacant, conferre aliis, præmissâ gratiâ
successionis in generali de vacaturis, quæ dum in
speciali vacant, suum sortiuntur effectum, & multoties in regionibus Indiarum existentibus conferuntur, ac non rarò Magnatibus & Dynastis
Hispaniæ, qui administratores substituunt, vt
honoris & oneris habeant societatem. De his
ergo difficultas ista procedit: circa quam