SECTIO XXVII.

SECTIO XXVII.

Sententia minùs probabilis & tuta sub qua consideratione possit in praxi probabiliori præferri.
254
*PRæferri posse probat Auctor ex pro
fesso Quæst. 22. & 23. vbi præter nonnullos ex modernis, de quorum exigua auctoritate in præsenti caussa iudicium profert num. 28. & seqq. Quæst. 22. innumeros ex antiquis pro eo stare, nec non ex Recentioribus erudita recensione demonstrat; adductis insuper Septemdecim probationibus, & concludens n. 226. eiusdem Quæstionis, oppositam sententiam esse omninò improbabilem, cùm benigna pro se talia habeat fundamenta, vt euidens euadat, & absoluta certitudine potiatur. Si qui autem præter illos paucos, Fagnanum, Merendam, Vendiochium, Sinnichium, Baronum, & Mercorum, contrarium videantur docuisse, ex eo non esse aduersos reputandos, quia sententiam prout à Recentioribus Scriptoribus defenditur, non vsurparunt; immò neque citati: iuxta explicationem siquidem congruam adeò est comperta, vt negari minimè posse videatur. Quod quidem & ego non semel admonueram; vt non immeritò dici possit eam impugnantes aërem verberare, aut quod Hispano prouerbio dicitur, Mauros sibi facere, quibuscum prælientur.
255
*Sed verò doctus Pater, vt confidentiùs
hac in parte loqui posset, non debuit singularem modum explicandi proponere, neque communem Scriptoribus asserere, qui vix apud alium aliquem reperiatur. Communis quidem est sæpiùs à nobis traditus, vt opinionis minùs tutæ & probabilis vsus licitus sit, quatenus per actum reflexum applicatur illi certum principium, eum scilicet non peccare, qui prudenter se gerit, & prudenter se gerere, qui ratione & auctoritate non leuibus permouetur, quod euidens esse nuper nu. 247. cum Auctore vidimus, qui & videndus Probatione 16. quæ circa prudentiam talis procedendi modi specialiter versatur, id quod etiam aliæ non obscurè, actum huiusmodi reflexum agnoscens & comprobans; quo posito cum solidis alijs pro tali prudenti agendi modo firmamentis, caussa hæc satis potest conclusa iudicari. Sed his non contentus singularem, nec nobis probandam ingressus est viam, qua quidem, vt mihi videtur, difficilior nulla, pro qua aduertenda Sect. 22. & 23. iacta remanent fundamenta. Quia verò vt suam resolutionem probet, ad ea se refert, quæ ab ipso sunt dicta Quæst. 8. n. 25. & seqq. & à nobis data nu. 197. nec non etiam impugnata Assert. 1. & 3. Sed nunc fusius expromenda.
256
*Ait ergo eum, qui opinionem minùs
probabilem amplectitur, cùm illi placeat, eo ipso per assensum eidem adhærere: eo autem ipso quòd eam amplectatur, veram censet, & quia veram, eam cuicumque alteri præfert, & consequenter censet probabiliorem. Quod quidem stare optimè potest, etiamsi oppositæ sententiæ motiua directa probabiliora ipsi visa fuerint antecedenter ad suam determinationem: illa enim maior probabilitas per motiua, quæ assensum consequuntur, superatur, quia propria opinantis auctoritas, & obiectum ipsum vt comparatum cum priori iudicio, illique perfectè correspondens, semper accedunt tamquam noua motiua repræsentantia verisimilitudinem ipsius obiecti. Nouum ergo motiuum est propria auctoritas, quam vnusquisque plurimi facit. Itaque si obiectum vnà cum rationibus pro priori habitis (ijs scilicet quibus vt probabile fuit repræsentatum) sumatur prout simul substat auctoritati hominis actu sic iudicantis, non potest non apud ipsum iudicantem vt anteponendum omnibus apparere, quæ pro contrario afferuntur. Prætereà nouum motiuum præstat amor, quo ad tale obiectum quis amplectendum inclinatur; cùm experientia constet ea, quæ amamus, ipso amore amabiliora nobis accidere, & vt amentur digniora in oppositione contrariorum, in quibus displicet, apparere. Vnde rationes priores (quæ scilicet probabilitatem ostendunt) prout huic amori coniunctæ necessariò apparent maiores, quàm apparerent absque tali consideratione coniunctæ; quia amor ille complacet sibi in rationum illarum apparentia, & displicet sibi in apparentia rationum oppositarum. Cognitio ergo reflexa motiuorum illorum, vt huic complacentiæ & displicentiæ substantium, ostendit vnum eorum vt congeneum cum iudicantis genio heterogeneum alterum. Tertium motiuum est proprium iudicium imperiovoluntatis respondens, quo affirmat vnum & negat alterum esse verum. Ex quo fit vt obiectum quatenus illi substat verosimilius appareat quàm oppositum, cùm illud appareat falsum, & tale iudicetur. Est ergo nouum illud, licet reflexum, motiuum ad maiorem probabilitatem conducens.
257
*Et hæc quidem ille, quibus addenda quæ
Alia pro eodem.
habet Quæst. 24. nu. 50. vbi argumento Mercori respondens ex obligatione in iudice sequendi sententiam probabiliorem & tutiorem arguentis, ait tutiora necessariò sectanda esse quamdiu pars minùs tuta omnibus rationibus tam directis, quàm reflexis, absolutè apparet operanti minùs probabilis quàm opposita. Hoc enim vnanimiter docuerunt omnes antiqui Theologi, pro quo se citat in Quæst. 22. Nec dissentiunt Recentiores, pro quo Quæst. 23. & rationem esse ait manifestam quia quamdiu intellectus operantis dicta ratione disponitur, necesse vt, vel absolutè credat partem minùs tutam esse illicitam, vel certè | dubitet an sit licita nec ne. Si enim absolutè crederet illam licitam, eo ipso eius honestas sibi probabilior appareret, quàm illius inhonestas, quia suum cuique opinatum probabilius, vt patet. At operari in dubio peccati, & multò magis cum eius conscientia, est illicitum. Ergo qui sectatur minùs tuta peccat, si omnibus inspectis inhonestas partis, quam amplectitur, illi appareat probabilior honestate. Tunc ergo minùs tuta sectatus excusatur, quando ratio seu conscientia ipsius, vtpotè iudex inter Deum actorem & libertatem ream, rationabiliter iudicat ius libertatis præualere, eo quòd omnibus inspectis, ius libertati fauens ipsi videatur non solum probabilius iure fauente præcepto, sed absolutè iudicatur verum, & alterum rationabiliter repellatur & contemnatur vt falsum. Hæc ille. Circa quæ.
258
*Dico Primò. Modus explicationis præ
fatus neutiquàm est admittendus. Probatur.
Primò. Quia assensus circa partem minùs probabilem nequit stare in conflictu probabilioris, vt constat ex dictis Sect. 22.
Secundò. Quia iuxta illum non est locus probabilissimæ sententiæ, iuxta quam sine assensu aliquo circa opiniones, præter eum, qui versatur erga probabilitatem, potest quis minùs etiam probabilem amplecti, qui neque circa probabibiliorem necessarius est, vt patet, quia sine eo est sufficiens motiuum ad operandum iuxta illam, à ratione scilicet & auctoritate, quod ab assensu non pendet, qui à voluntate liberè imperatur, & sic potest suspendi. Vnde multis hic procedendi modus est in vsu, de quo reddere fidele possum testimonium.
Tertiò. Quia ad consiliandos Doctores in hac celeberrima controuersiâ asserendo illos in sensu minimè negabili locutos, non est explicatio præfata conueniens. Patet, quia apud Antiquiorem nullum extat, neque apud Recentiores occurrit.
Quartò. Quia receptissima sententia ex hoc redditur minùs verosimilis, quandoquidem id assumitur, quod difficultatem, si qua est, non mollit, sed auget. Vnde cauillandi sumere possunt occasionem aduersarij pauci illi, sequaces forsitan habituri.
259
*Quintò. Quia probabilitas modo præ
dicto explicata quantùm ad noua motiua, est nullius momenti: id quod videtur posse euidenter ostendi. Tria enim pro excessu supra oppositam noua motiua ponuntur. Rationes vt substant inclinationi voluntatis, quæ eo ipso apparent validiores: propria operantis auctoritas, & iudicium oppositam vt inuerosimilem repellens. Atqui hæc nullum considerabile pondus habent, ergo nullius momenti sunt. Maior est mera Auctoris doctrina, & Minorem probo. Nam quod ad amorem attinet, si præcisè in eo sistatur, nullum præstare potest maioris credibilitatis augmentum, quæ rationabilis sit, vnde nec motiua probabilitatis augere. Credimus faciliùs quod amamus: sed ibi sine rationis moderatione proceditur, vnde sæpissimè falli contingit. Qui Episcopatum desiderat, rumore quouis assurgit, & iam se infulatum meditatur, & sic alij. In materia autem de qua agimus, non est eo modo procedendum quia cùm negotium conscientiæ & salutis æternæ concernant, non cæco est eundum impetu, sed consideratione prudenti. Deinde. Est in hoc manifesta deceptio: inclinatio enim voluntatis ad minùs tutum, non ideò est, quia in eo maior subluceat certitudo, sed quia est naturæ commodius: talia enim sunt semper minùs tuta. Item, rogo quando nam rationes appareant validiores? Non ante amorem, quia vt illi substant dicuntur tales: neque vt illum consequuntur, quia iam vim mouendi non habent, supposita electione partis minùs tutæ, ad quam ista maior vis mouendi debebat concurrere in conflictu probabilioris. Erit ergo in eodem signo cum ipso amore. Quod quidem ratione dudum adducta conuellitur, quia in priori signo debebat vis eius apparere, vt maiorem probabilitatem partis aduersæ superaret. Et prætereà, si omnino simultanea apparentia rationum cum validiore illa efficacia est: ergo non mouet ad assensum. Patet. Quia motiua electionis debent antecedere, vtpotè caussæ aut rationes, seu principia illius. Sic diuinum verbum non dicitur ex amore procedere, quia amor non se habet vt ratio aut principium formale processionis, sed comitanter vt receptissima tradit Theologia.
260
*Iam quod ad auctoritatem attinet, fa
cilè refellitur. Primo, quia illa reddi pro ratione nequit: si enim ab aliquo quæratur cur talem amplectatur opinionem? & respondeat, Quia probabiliorem iudico; & rursus vnde illi probabilior? Nequit nisi ineptissimè respondere, Quia ego ita iudico propter meam auctoritatem. Quod quidem neque vir doctus respondebit. Deinde. Insulsum valde videtur homines generaliter ita plurimi suam facere auctoritatem, vt ex ea opinionum probabilitas augeatur. Verum enim verò ex eo quod quis videat alium opione aliqua probabili vti, non eam probabiliorem existimat quàm revera sit, & quàm ipsi videatur, si talis non sit, ex quo crescere illa possit. Ergo neque ex propriæ auctoritatis motiuo potest. Vlteriùs. Si auctoritas eam vim habet, non erit motiuum tantùm reflexum, sed directum. Patet, quia ad probabilitatem conciliandam auctoritas & ratio tamquàm motiua directa concurrunt, vt est manifestum. Si dicas non præcedere assensum, in quo auctoritatis vis apparet. Contra est. Quia auctoritas non à dictis sumitur, sed à persona, quæ dictis pondus attribuit; vnde viri docti & pij futura est, vt communiter Scriptores dicunt. Quin etiam quòd si ab assensu aut iudicio sumitur, iam assensus ipse est motiuum sui ipsius, & ita erit verum dicere sic operantem assentiri, quia assentitur; iudicare, quia iudicat.
261
*Et ex hoc improbandum venit quod
de iudicio dicebatur, neque enim dici potest esse motiuum sui ipsius, etiam reflectendo supra seipsum. Sic enim iam supponitur, & consequenter omnia motiua positionis eiusdem. Et quidem quod de inuerosimili opposito dicitur, quatenus vt falsum refellitur, nihil ostendit, ratione cuius nouum in ipso iudicio motiuum sit admittendum: hoc enim quod est repelli oppositum, cùm illi aliquid contrarium iudicatur, omnibus est commune iudicijs, nec tamen proptereà in | omnibus motiuum speciale extat, per quod oppositum vt inuerosimile repellatur. Et verò vt repulsa talis locum habere queat nihil aliud requiritur, quàm vt electio illius oppositi ponatur; eo enim ipso illa stat, quia de ratione illius est, cùm sit illa assumptio vnius præ alio, aut repulso alio. Ergo quemadmodum in iudicio amplexus ipse obiecti rationem motiui non habet, quia est ipsa iudicij substantia; ita neque repulsa oppositi quæ ad iudicij etiam substantiam pertinet. Præterquam quòd nullus ex eo quòd ita eligens præferat minùs probabile directè probabiliori, illud absolutè præferendum iudicabit, vtpotè magis probabile, scilicet quia hoc aut illud eligendum assumat, nisi rationem aliquam peculiarem vltra electionem adducat. Adde rationes vt substant amori maiores dici, ergo similiter vt coniunctæ iudicio: Atqui hoc dici nequit. Ergo. Maior admittitur, vt vidimus, & Minor constat. Quia rationes, vt coniunctæ iudicio nihil habent peculiare. Sin minùs, dicatur quale illud sit. Nihil equidem dicatur, nisi quod de oppositi repulsa iam vidimus, quod & manifestè remanet improbatum: & ineptissimum quidem est asserere rationes validiores aut maiores esse ad iudicium, quia datur iudicium: quod quidem in illis nihil maius aut validius deprehendit, vt verius debeat obiectum iudicari.
262
*Sextò. Sequeretur maiorem opinio
num probabilitatem ab ijs regulis non esse desumendam, quas Doctores tradunt. Id constat. Quia vnusquisque quamlibet eligendo, eam probabiliorem reddit, nihil obstantibus regulis dictis, vnde in ordine ad negotium conscientiæ nullius momenti sunt.
Septimò, Sequitur item æquè prudenter se gerere eos, qui minùs probabiles & tutas opiniones sequuntur, quod tamen Auctor non admittit. Sequela patet. Quia nulla maior esse prudentia potest, quàm id eligere, quod verum apparet, relicto falso: Atqui ita euenit in casu præsenti. Ergo &c.
Octauo. Impossibile est obiectum magis pro
Ab immutatione obiecti.
babile iudicatum, nulla in eo facta mutatione reddi respectu vnius & eiusdem minùs probabile, & multò potiùs implicat reddi absolutè falsum. Quæ quidem assertio in omnium videtur fensu irrefragabilis & inconcussa. Ergo nequit, quod ei est oppositum vt communis sensus proponi, quod tamen ab Auctore fieri videmus.
263
*Nonò. Id quod apparet probabile ne
quit, nulla extante varietate, reddi improbabile: ergo neque quod magis probabile reddi minùs probabile, & caussari falsum. Antecedens videtur compertum, quia nihil de contradictorio in contradictorium transire potest in eo intellectu, apud quem nullum subit mutationem. Consequentia patet. Quia suus etiam contradictionis modus in eo apparet, quòd sit videlicet magis, & non sit magis probabile. Et prætereà. Si id stare potest, quod asseritur, etiam stare poterit vt probabile reddatur improbabile, quia sicut apparentia dicta excessum omnem probabilitatis obnubilat, ita & obnubilare adeò poterit, vt nullus, aut minimus certè (quod pro nullo habendum) probabilitatis gradus sic affecto appareat. Vbi argumentum de affectionum vi ab Auctore adductum poterit applicari.
Decimò. Iudex iuxta eumdem, sequi in
iudicando nequit sententiam minùs probabilem: pro quo Quæst. 24. à num. 9. Id autem sequeretur ex ea, de qua agimus, positione. Patet. Quia huiusmodi minùs probabilem sententiam potest ipse reddere probabiliorem, imperato circa illam assensu à voluntate cum motiuis præfatis. Quòd si illam ipse censet improbabilem, idem videtur de ipsius sententia dicendum, ex qua id sequitur: reuera enim minùs probabilis sententia in iudicando præfertur, de quo inferius Sect. sequenti.
264
*Vndecimò. Iuxta eumdem regula de
meliore possidentis conditione in omni materia est valida, vt videri potest Quæst. 23. nu. 42. & seqq. Atqui iuxta eiusdem placitum, de quo agimus, nulla videtur talis regulæ habenda ratio, quia etiamsi pro opinione probiliori allegetur, potest quis minùs probabilem amplecti vt veram, & ita vt probabiliorem.
Duodecimò. Aduocatus (sic Auctore docen
te Quæst. 24. num. 23. & 24.) potest contra propriam sententiam patrocinari iuxta probabilem aduocando. Ergo stat vsus licitus opinionis minùs probabilis non fundatus in eo quòd assensus versetur circa illam partem, ex quo probabilior illa reddatur. Item. In eo casu non stat id, quod supponitur, clientem inquam secundùm opinionem minùs probabilem litigare, & illam ab Aduocato defendi. Nam litigans ius sibi competere credit, & opinionem dictam sequendo eam reddit probabiliorem.
265
*Decimotertiò. Generalius loquendo,
sententia est grauium Scriptorum posse quempiam iuxta aliorum sententiam operari, retenta propria. Atqui ista valde remota est ab ea, quam Auctor introducere tentat, vtpotè quæ sit omnium Doctorum communis sensus, paucis illis exceptis, qui nec penitus aduersantur.
Decimoquartò. Sententia, quam quis am
plectitur, probabilior est ipsi, etiamsi aliàs minùs tuta & probabilis videatur. Tunc sic. Sententia tenens sine assensu circa sententiam dictam posse illius vsum esse licitum, est probabilis: ergo potest illam Auctor amplecti, quæ eo ipso erit etiam probabilior. Rogo iam quomodò rebus sic se habantibus, illius doctrina decurret de sensu illo ab omnibus recepto, cùm illum falsum debeat consequenter iudicare, vtpotè assensui oppositum, quo vera pars altera iudicatur.
Decimoquintò. Et vltimò (vt alia omittam)
Rationes, quibus opinio probabilior talis est, eam vim habent, vt non solùm probabilitatem certam, sed euidentem reddant. Hoc constat quantùm ad priorem partem de certitudine, & ab Auctore supponitur: quantùm ad posteriorem de euidentia similiter, quia omne certum extra obiecta fidei, & ad illam spectantia, est euidens, vt ex eodem positum n. 243. Tunc sic. Id quod est euidens nequit non necessitare intellectum ad assensum, vt est receptissimũreceptissimum in Philosophia dogma: | contra euidentiam enim non est tergiuersari, est enim clara lex, qua nequeunt mentis oculi non perfundi, dum eisdem obijcitur: sicut aperti corporis oculi nequeunt non obiecto luminis illustrari. Ergo impossibile est opinionem huiusmodi non censeri talem, vnde & consequenter vt detur assensus, quo vt minùs probabilis, immò & vt falsa repellatur.
266
*Dico Secundò. Conuenientior expli
cationis modus, vt possint Scriptores antiqui cum Recentioribus ad concordiam reuocari, is est, quem tradidimus nu. 255. eum enim ex antiquis inficiatus nullus, amplexi Recentiores, & à paucissimis improbatus, quorum non est habenda ratio, dum contra certum & euidens, saltim moraliter, dogma digladiantur. De quo quia dictum Parte 1. & 4. nec non superiùs Disceptatione ista contra P. Bonæ Spei, non est cur hoc loco circa idem moram ampliorem faciamus. Id autem quod ex Auctore datum nu. 257, minimè
vrget: quòd scilicet quando intellectus operantis ea ratione disponitur, vt sine motiuis illis reflexis minùs tutum occurrat, vel vt probabilius sit amplectendum, vel inspiciendum vt dubium, quamuis probabile videatur: vtrumque enim negandum; quia si minùs probabile appareat, licitum est illud amplecti, dummodò illi principium dictum de licita sequela opinionis probabilis applicatur. Id autem quod de iudice dicitur, non item vrget, quia si ille nequit, vt admittitur, sententia minùs probabili vti, ideò est, quia à Republica ad id constituitur vt bono communi consulat: vnde quando caussæ sunt priuilegiatæ, minùs probabilis vsus est licitus. In caussis autem proprijs, quando negotium conscientiæ agitur, idem obseruatur, quia & bono communi & proprio magis expedit, vt minùs probabilis & tutæ vsus liceat, quia oppositum generaliter esset onus grauissimum, vt sæpiùs dictum, & vnicuique melius est eo carere, quia libertas contrarium faciendi non tollitur, tutum scilicet & probabilius, & aliàs à periculis Deum grauiter offendendi liberalior, fitque iugum Christi suauius, & onus leuius, vt sic currere quis possit viam mandatorum, cùm dilatur eius cor, de quo dictum suprà Sect. 14. Sed quod ad iudicem attinet oportet vt indiscussum hoc loco minimè relinquamus.
Loading...