SECTIO XVII.

SECTIO XVII.

Circa Vndecimam Resolutionem. Vbi multa pro Regula de meliori possidentis in dubio conditione.
147
*HAbetur pag. 233. vbi affirmat Au
ctor in dubijs Iuris circa necessaria necessitate præcepti, saltem pro vt condistinguuntur contra necessaria necessitate medij, ceteris paribus in materia iustitiæ, & aliarum virtutum, non esse meliorem conditionem possidentis libertatis contra Ius, & præceptum illud, nisi post diligentem adhibitam diligentiam accedit inuincibilis ignorantia Iuris, siue præcepti, & hinc moralis certitudo, quod hac stante non obliget, & ita in concursu opinionum super possessione libertatis & Iuris, si illa desit, tutiorem partem eligendam. Quod ad primum de necessitate medij, quia ignorantia talem defectum non supplet, licet à peccato excuset: quoad alia, quia actus cum illa factus, iustitiam suam, seu rectitudinem, non amittit. In quo quidem ex eo refellendus, quòd cùm pro libertatis possessione in omni materia contra suum Fagnanum pug
net, perinde illa se habeat, ac si nihil speciale eidem tribuatur. Patet, quia siue possideat, siue non possideat; eodem modo philosophandum est: stante enim possessione, si adiunctum illud deficiat, nihil iuuat: & non stante, si adsit, licita est operatio, quæ non stante, non ex defectu possessionis, sed ex alio dicto, licita non est. Ad quid ergo illa? & quidem possessionem tantùm in dubio locum habere, & non cùm opiniones concurrunt probabiles, communis resolutio est, pro qua P. Thomas Sancius Lib. 2. de Matrim. Disput. 41. num. 30. Non ergo conuenienter regula dicta ab Auctore casui, de quo agimus, applicatur. Sicut neque congruit quod ait n. 278. regulam dictam siue in materia iustitiæ, siue alia, siue in foro fori, siue in foro conscientiæ, siue possidenti, siue iudici pro possessorio iudicanti, vim non habere, nisi quatenus prudenter præsumitur possidentem laborare ignorantia inuincibili iuris alterius, & hinc esse possessorem bonæ fidei, iuxta hanc regulam: Omnis homo præsumitur iu
stus & bonus &c. quamdiu non probatur malus, iniustus &c. Non inquam congruit, quia etiamsi quis ignorantiam vincibilem habeat, occultam tamen, potest præsumi iustus possessor, & reuera habere ius ad rem, quæ intentata ab aduersario lite, ipsi adiudicaretur. Et esse ignorantia inuincibilis potest sine vero iure, quia ignorantia ius non tribuit, nisi ratione vsu capionis aut præscri
Ignorantia non confert ius.
ptionis. Et his locum non esse etiam stante ignorantia Iuris, est communis resolutio, pro qua P. Lessius Lib. 2. de Iust. & Iur. Cap. 6. Dub. 6.
P. Lessius.
dicto 1. Alia ergo est præsumptio iuridicæ possessionis, alia possidentis, & ita titulus ignorantiæ non attenditur, nisi fortè probari possit affectata aliqua, quæ iudicio subiaceat. Et leges quidem de ignorantia seu bona fide respectum habent ad plures illius effectus, & statuere quidem possent vt stante dubio verosimili possessio non valeret ad absolutam retentionem, sed vt pro qualitate dubij diuideretur. Sicut faciendum multi dicunt à iudice, quando possessio pro nullo stat, quia nullus possidet, aut fortè vterque, & etiam extra iudicialiter, vt videri apud eumdem potest n. 10. Quòd autem non ita factum, proptereà fuit, quia obuiare litibus voluerunt, sicut in nonnullis alijs, vnde sic videntur extare varijs in locis vtriusque Iuris, & iuxta illas variæ dispositiones procedere, vt circa præscriptionem dictam, quòd dubium non suffragatur circa rem principalem, benè tamen circa fructus, vt apud citatum Scriptorem Dicto 2. Non videtur ergo firmum assertionis præfatæ fundamentum. Probat deinde.
148
*Primò, Quia quamdiu non accedit ig
norantia inuincibilis Iuris, vel præcepti, est vincibilis, & ita mala fides, quæ non excusat. Ad hoc breui negatione fit satis, de ignorantia loquendo iuxta sensum arguentis, nam illam in vsu opinionis probabilis aliàs concedimus, vt dictum sæpiùs.
Secundo, Quia non licet sequi conscientiam
probabilem, nisi accedat &c. vt patet ex præmissis Dub. 4. Ergo multò minùs licet dubium sequi. Probatur Consequentia, quia vti conscientia dubia minùs probabilitatis habet, ita & minùs prudentiæ: quod autem à prudentia magis recedit, minùs habet de virtute, plus de vitio. Ergo &c. Confirmat ex Fagnano ita asserente; & pro eo adducente quædam Iuris Axiomata, videlicet ex Cap. Ad audientiam de homicidio, ibi: Quia
verò vtrùm ex occasione vulneris deceßisset dubium habetur; cùm in dubijs semitam debeamus eligere tutiorem, vos conuenit iniungere Presbytero memorato, vt in Sacris Ordinibus non ministret. Cap.
Cap. Significasti. Ibid.
Significasti. El. 2. illis verbis: Quòd si discerni non poßit ex cuius ictu percussus interijt, in hoc dubio tamquàm homicida haberi debet Sacerdos; & si fortè homicida non sit, à Sacerdotali Officio abstinere debet, cùm in hoc casu cessare sit tutius, quàm temerè celebrare. Cap. Petitio eod. tit. ibi: Si de interfe
Cap. Petitio. Ibid.
ctione cuiusquàm in illo conflictu tua conscientia te remordet, à ministerio altaris abstineas reuerenter, cùm sit consultius in huiusmodi dubio abstinere, quàm temerè celebrare. Ad idem textus in Cap. Si quis
positus. de Pœnit. dist. 7. vbi Augustinus ait: Vis ergo in dubio liberari? Vis, quod incertum est, euadere? Age pœnitentiam dum sanus es, & Cap. Si quis autem ead. dist. Duæ res sunt. Aut ignos
Cap. Si quis autem. Ibid.
citur tibi, aut non ignoscitur: quid bonum tibi futurum sit, nescio. Ergo tene certum, dimitte incertum. Et concordat Cap. Iuuenis, de Sponsal. ibi: In
Cap. Iuuenis, de sponsal.
his, quæ dubia sunt, quod certius existimamus, tenere debemus.
149
*Respondeo negando assumptum vnde non procedit probatio. Ad Confirmationem re|spondeo vt iam superiùs de dubio, non de probabili assertione agere Pontifices. Diui autem Augustini auctoritas minimè ad rem facit, cùm de agenda necessariò pro peccatis pœnitentia agat, quæ magno cum periculo in tempus differtur incertum. Et quid hoc ad negotium præsens? Conclusio quidem vniuersalis non est, sed materiæ, de qua erat sermo, accommodata. Quòd si eam ad omnia trahere liceat, dicimus eum, cui fauet in dubio possessio, certum tenere, si sua vtatur libertate, quia certum est sic operantem non peccare, sicut & eum, qui sequitur opinionem probabilem. Addo Pontifices in suis decre
tis non ita processisse, vt tutius ita sint amplexi, quia de materia conscientiæ periculosa agebatur, in qua alterutram partem sequentes peccarent. Nam sicut id statuerunt, quod vidimus, oppositum statuere potuerunt, quia res hæc ab eorum pendet arbitrio: id autem quod visum est, conuenientius & decentius seruandum voluere. Pro quo est euidens argumentum: nam Pontifices sæpissimè circa casus prædictos, in quibus homicidium voluntarium non extitit, dispensare solent, nec singularibus tantum cum personis, sed generaliori concessione, & quidem perpetua. Et talis est in Concilio Tridentino pro Episcopis
Concil. Trident.
Sect. 15. Cap. 7. de reformatione. Pro quo & priuilegia extant, & Iubilea. Licet autem pro homicidio voluntario non ita frequens occurrat, licita tamen est, & quandôque concessa. Et ita habetur in facultatibus concedi solitis Episcopis Indiarum, de quibus in Thesauro Tomo 2. Titulo 19. num. 86. & 87. Non ergo decisiones prædictæ in negotio præsenti conuenienter adducuntur, vbi de possessione libertatis contra præceptum agitur, & de materia peccati. Neque dici potest ar
gumentum esse à minori ad maius, quia si vbi de peccato non agitur, tutius tenendum iniungitur, id multò potiùs asserendum apparet, vbi Dei offensa interuenire potest. Ad hoc enim respondetur non esse legitimum argumentum, si de dubio probabili agatur, nam de non probabili iam diximus regulam obseruandam, quia pro eo stat ratio peculiaris, scilicet prudens agendi ratio, & quia aliàs onus grauissimum conscientijs fidelium generaliter incumberet. Vnde & in materia præfata de homicidio vbi opiniones probabiles extant, non currit præfata regula, iuxta communem Scriptorum sensum, aduersarijs non inficiantibus, licet suum illud dictamen ab omni alienum formidine esse necessarium arbitrentur, & ita non valere argumentum de possessione in dubio ad opinionem probabilem, diximus suprà nu. 148. cum communi Scriptorum sensu.
150
*His accedit quod apud Auctorem sequi
tur nu. 282. vbi ex D. Fagnano impugnat aliquas Doctorum sententias circa præfatam regulam, quibus videatur euerti. Quidam enim aiunt consilium tantùm continere, pro quo adducit P. Suarium de Censuris parte 5. (id est Tomo) Disp. 4. Sect. 6. num. 9. & seqq. Sanchez in Decalogum Tomo 1. Lib. 1. Cap. 10. num. 11. & 64. Malderum in 1. Disputat. 84. q. 19. arti. 5. quos inoueri hoc ait fundamento præcipuè, quia cùm quilibet sit in possessione suæ libertatis & famæ, in dubio non debet se possessione spoliare, iudicando se culpabilem, aut nexu alicuius obligationis adstrictum, cùm secundùm regulam Iuris, in pari caussa melior sit conditio possidentis l. Res alienas C. de rei vindicat. l. Siue autem §. Si duobus. Et ibidem Baldus. ff. de public. in rem act. Cap. à Sede. Præbend. cum concordant. de quibus per Decium in l. posui ff. de regul. iur. Quam regulam habere locum non solùm in materia iustitiæ, sed etiam in materia aliarum virtutum, & in foro animæ putat idem Sanchez vbi suprà nu. 10. Suarez de Relig. part. 2. lib. 4. de voto Cap. 4. n. 7. Henriquez in Summa lib. 8. in Glossa Lit. P. & alij multi.
151
*Ex his habemus congruam etiam re
sponsionem: quæ enim tot viris grauibus placuit, non debet improbabilis improbari, sicut nec ratio ab eisdem adducta textibus etiam roborata. Sed illa prædicti Doctori non placet, vnde subdit mirum esse quàm graues & periculosas quæstiones ex tam leui illo fundamento decidant, scilicet quòd dubius quis an inciderit in excommunicationem, siue dubium sit iuris, siue facti, non debet
se habere pro excommunicato. Pro quo Sanchez supra n. 56 Layman Lib. 1. Tract. 5. §. 4. n. 38. Dubium an lex imponens excommunicationem sit vsu recepta, posse iudicare non esse vsu receptam, nec proptereà incidere in excommunicationem. Azor Tomo 1. Instit. moral. Lib. 2. Cap. 19. Quæs. 12. quem citat Salas p. 2. q. 21. tract. 8. disput. vnica. Sect. 8. n. 169. Sic de dubitante an casus sit reseruatus Suarez suprà de censuris Lib. 4. Cap. 15. immanis error, cùm assertum illud de potestate absoluendi à casu dubio extet citato Cap. 5. de Relig. n. 15.) Emmanuel Sa in Verb. Casus reseruati num. 5. Item qui dubitat an commiserit peccatum mortale non teneri illud confiteri. Ioannes Præpositus in 3. p. D. Thom. quæst. de integrit. Confeßion. dub. 3. n. 17. Henriquez in Summa Lib. 8. de Eucharistia. Cap. 45. n. 3. in Glossa Lit. P. Item dubitantem de legitima potestate Prælati non teneri illi obedire. Vasquez 1. 2. q. 19. arti. 6. Disput. 62. Cap. 3. in fine. Salas in 1. 2. q. 21. Tract. 8. Disput. vnica. Sect. 8. n. 78. Item dubium an Beneficium sit tenue non teneri Officium recitare. Salas dicto Tract. 8. Disput. vnica. Sect. 17. n. 154. in fine. Item dubium in die Iouis, an transacta sit media nox, posse tuta conscientia carnes comedere: at verò in die Sabbati dubitantem similiter an media nox excesserit, carnes comedere non posse, Sanchez de Matrimonio. Tomo 1. Lib. 2. Disput. 41. n. 40. Layman Lib. 1. Tract. 1. Cap. 5. §. 4. n. 36. Villalobos in Summa Tomo 1. Tract. 1. Difficult. 21. nu. 7. His præmissis subdit ita: Rationem diuersitatis afferunt planè ridiculam, quia in primo casu, cùm in die Iouis vnusquisque possideat libertatem suam vescendi carnibus, in dubio manu tenendus in sua possessione contra diem veneris, seu contra præceptum abstinentiæ, pro quo nulla est possessio, & proptereà comedens non peccat, cùm in pari caussa melior sit conditio possidentis. In secundo autem casu in die Sabbati possessio stat pro præcepto, vnde peccat qui carnes comedit, quia spoliat Sabbatum seu præceptum sua possessione abstinentiæ in carnibus.
152
*Pergit num. 284. vbi ait quòd prædicta doctrina multò perniciosior est saluti animarum, quàm illa de elusione opinionis probabilis: quia in contrarietate probabilium opinionum habet | quis aliquam apparentem rationem existimandi rem non esse dubiam, sed moraliter certam. At hæc theorica liberè profitetur licitum esse operari cum conscientia prorsus dubia, contra manifestum sacrorum Canonum testimonium, & contra vnanimem Theologorum & Canonistarum sententiam. Cap. Nerui 13. dist. Cap. Illud de excommunicat. minist. cum multis concordantibus Innocentius, Ioannes Andreas & Doctores in Cap. Per tuas. El. 2. de Simonia. Sic textus alios & rationes accumulat, ex qua videtur doctrina concludi non posse quempiam licitè cum conscientia dubia operari, & talem esse quando res, de qua agitur, dubia est: sic discursum claudens: nu. 286. Vides ergo quàm multæ sequantur ineptiæ & absurditates ex tua assertione, quòd homo in foro conscientiæ sit manu tenendus in posseßione suæ libertatis contra Deum & legem; adeoque valde mirandum sit quod nonnulli Confessores in foro Sacramentali talem theoriam seruare & docere non vereantur in perniciem animarum. Sic ille. Circa quod habet P. Bonæ Spei quod regratiari sic loquenti queat, dum & leuissimo fundamento ad assertionem præfatam se motum legit, & diuersitatis rationem ridiculam reddere, doctrinam tradere valde animarum saluti pernitiosam, ineptijs & absurditatibus obnoxiam, id enim de meliori conditione possidentis in qualibet materia dictus Scriptor impugnat, qui ab eo defenditur, & iuxta præmissum fundamentum quæstiones dictas debet dirimere, in quibus possessionem pro libertate stare nequit dubitari. Quis autem non videat rationem à grauissimis Scriptoribus redditam ridiculam compellari, & ad alia adeò indigna & exorbitantia non excandescat?
153
*Et quidem fundamentum ab Scriptore
adductum de conscientia dubia, ex mera æquiuocatione procedit: qui enim stante dubio, vbi possessio pro libertate est, operatur, non habet conscientiam dubiam, sed certam, posse scilicet se partem fauorabilem amplecti, licet reuera dubia sit, quia in possessione suæ versatur libertatis, qua nequit, cum sit certa per qualecumque dubium, vbi Superioris non vrget specialis dispositio, spoliari, vt in materia iustitiæ admitti debet ab ipso, iuxta adductos ab eo textus, qui & opinionem Canonistarum præualuisse contra opinionem Legistarum affirmat, dum illi asserunt dari possessorium in incorporalibus, vt videri potest pag. 134. nu. 51. de quo & diximus num 1. & inferiùs arguentem contra sententiam Auctoris excipiemus: qui eum cùm afferat vt vidimus pronuntiantem, nihil circa effata illa adeò acerba subiungit, cùm ipsum videantur etiam, nec leuiter, laminare. Sed iam eum vltimò resoluentem proferamus.
Loading...