*Sed est quod in ejusdem S. Doctoris
discursu desiderari queat, qui de Christianis
locutus Provincijs, nullam Hispaniæ intulit
mentionem. An tunc nondum Christiana
?
Minimè gentium, quæ Apostolica initiata
prædicatione, & successione felici promota,
donec prævaluit hæresis, ab Apostolico Reccaredo, ut superiùs vidimus, cum regno pariter
abjurata. Neque ita prævaluit hæresis, ut non
multa Hispanorum millia pro Catholica fide
steterint, quorum defensionem sanctus Hermenegildus suscepit, pro ea Martyr inclytus,
& pro quibus etiam D. Leander ad Imperatorem obivit legationem, Constantinopolim profectus, de quo historiæ & nostræ & aliorum.
Quanti autem habenda Hispania fuerit non
ignotum Divo Chrysostomo, ut ex ijs constat, quæ ipse habet scribens in Epistolam ad Romanos, & Divi Pauli ad eam
profectionem exponens, de qua ille
Rom. 15.
v. 24. sic habet
: Cùm in Hispaniam proficisci cœpero, spero quòd præteriens videam vos. Circa
quæ sic illustrissimus & subtilissimus Interpres
nomine Apostoli loquens
: Desiderium veniendi
ad vos multis jam annis habeo. Non ideò venire
cupivi, quòd otium agam, sed ut desiderium, quod
jam olim parturio. tandem pariam: deinde ne &
istud eos rursus inflaret, observa quomodò illos obstringat dicens: Quandocumque in Hispaniam
perrexero, spero fore ut in itinere videam vos.
Proptereà si quidem illud posuit, ne sibi nimiùm
placeant. Simul enim & dilectionem suam ostendere vult, & prohibere ne nimiùm gloriantur.
Hæc ille, qui circa verba alia ex Vers. eôdem
&
à vobis deducor illuc, quibus illa similia Vers.
28.
Per vos proficiscar in Hispaniam: ita subdit
:
Vnde & rursus, ne dicant, Ergo itineris sui parergon nos facit, subjungit: Vt à vobis perducar illuc:
hoc est, ut vos ipsi mihi testes sitis, quod non propter
vestri contemptum, sed ipsa neceßitate tractus,
transcurram. Sic
Homil. 29. Juxta quæ habemus in primis D. Paulum Hispanos
prętulisseprætulisse:
& rem adeò eximiam illa in profectione ad
ipsos studium judicasse, ut si erga Romanos
tale ostendisset, ex eo jactabundi ipsi evaderent
nimiùm quantum gloriantes. Habent ergo
Hispani unde possint, sed in Domino, gloriari.
Addit Doctor sanctus semel & iterùm à Ro
manis deducendum in Hispaniam futuris necessitatis testibus in Apostolica contentione.
Major ergo erat necessitas profectionis ad illam, & divinus Spiritus peculiari jam tunc
providentia negotium stabiliendi in illa fidem
perurgebat. Cùm ergo ita fuerit erga illam D.
Paulus affectus, idq́ue profundus adeò habuerit perspectum Interpres, & suis commentarijs
illustrarit, non potuit non Paulum tantopere
suum eo in affectu dignis tanto spiritu ardoribus, imitari. Sed cur de illa tacuit, alijs minoribus regionibus memoratis? Nescio sanè. Et
cùm de affectu constet, de silentio non multùm curandum, nec pro eo discursiva facultas
fatiganda. Tacuit forsitan, quia notissimum.
Quòd si hoc non placet, dicant qui instabunt
cur tres Evangelistæ miraculum Christi omnium maximum, suscitationem inquam Lazari tacuerunt, quam unus Joannes tantùm enarravit? Adfuit illi D. Matthæus, & unus
ex ijs fuit, qui ligatum manus & pedes institis
Domino jubente solverunt, cùm
Dixit eis: Solvite eum, & sinite abire. Joan. 11. v. 44. & 45.
Quia enim miraculum illud tanta erat evidentia diffamatum, tanta manifestatione declaratum, ut loquitur D. Augustinus
Tract. 50,
in
Ioannem: existimare potuit non fuisse tunc
temporis necessariam narrationem, nec teste
tanto indigere, qui dicere cum Joanne posset.
Quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, &
manus nostræ contrectaverunt. 1. Joan. 1. v. 1. Ab
Apostolis enim solutus Lazarus, ut affirmat
D. Gregorius
Homil. 26.
in Evang. & lib. 21.
Moral. cap. 9. ut mystica indicaretur solutio
Apostolorum judicio facienda in peccatorum
absolutione: pro quo & multi alij, & Nos
ad alia.