*Quæ quidem probabilia sunt, sed non
plenè conuincunt, neque ad absolutam conferunt
facultatem. Et quod de priuilegio Iulij II. est dictum, fatetur P. Quintanad.
Singul. 4.
num. 6. scrupulo non carere, eò quòd non adeò perspicuè
constet concessionem illam viuæ vocis Oraculum
non fuisse. Vnde ait quærendum certius aliquod
fundamentum, quod in Bullis Eugenij IV. de
quibus nuper se deprehendere protestatur. Sed
priorem non suffragari iam vidimus: posteriori autem opponi potest de petione debiti non
fieri mentionem, in quâ specialis videtur esse ratio: vnde cùm in priuilegio Iulij II. de quo
num. 471. sic habeatur,
vt deputandi poßint absoluere fideles confluentes ab omnibus peccatis, & casibus etiam Episcopo reseruatis, & ab omnibus Censuris,
|
pœnis, & sententiis à iure, vel ab homine prolatis,
ac eos habilitare in prædictis casibus: dubitatum fuit
ab illis Patribus an vigore postremorum verborum possent in petitione debiti dispensare: ac
proptereà à Pœnitentiario Pontificis declaratio,
quam vidimus, emanauit. Non ergo est ita compertum sub generalitate dicta comprehendi.
Quod aliunde etiam probari potest
: quia scilicet
cùm Pontifices facultatem dictam concedunt, ad
eius vsum viros doctos, & speciali deputatos assignatione requirunt, vt vidimus
num. 466. licet ob fauorem Indiarum ea sit limitatio sublata: vel quia sufficiens doctrina supponitur, eo
quòd R. P. Generali, & ab eo designandis con
cedatur. Quæ quidem absolutæ certitudini videntur obstare, non tamen probabilitati, quæ
ex alia etiam desumi concessione potest, Nicolai
inquam Francisci, Cardinalis, Nuntij, & Legati
Apostolici in Hispaniâ, de qua Cardinalis Lugo
circa §. 8.
citatum, & nos
suprà: quæ cum eadem
generalitate procedit, & vim Breuis Pontificij
videtur habere, sicut habent Declarationes Cardinalium, quæ facto verbo cum Pontifice passim eduntur. Et ad fundandam ampliùs probabilitatem dictam vrgere possumus ex declaratione Ludouici Cardinalis S. Marcelli circa Iulij
Secundi concessionem adductâ, in quâ ait vigore
concessionis Apostolicæ, & verborum in ea
appositorũappositorum,
prædictāprædictam facultatem ad dispensandum
circa debiti petitionem haberi: ergo quoties
cōcessioconcessio talis est, facultas est eadem; & talis in priuilegijs citatis reperitur. Quod autem de pœnis
dicebatur, probat
quidẽquidem quando prohibitio pœna est, vt post incestum accidit; non tamen quando impedimentum est ratione voti castitatis, quia
tunc non est pœna, sed obligatio ex vi voti proueniens, & non jure Ecclesiastico inducta. Ideò
certius non ex omnibus priuilegijs absolutam
posse facultatem colligi, nisi quatenus casus Episcopis reseruatos contineat; cùm ex communi
Doctorum habeatur sententia, vt jam vidimus,
Episcopos posse in votis etiam Castitatis dispensare, cùm omnimodæ non sunt, vel non possunt
integrè seruari, vt in eo, qui post votum castitatis
matrimonium contraxit, qui tenetur reddere
:
quo euentu neque dispensatio est absoluta, vt benè explicat P. Lessius
num. 126.
citato: nam si
superuiuat, ad voti obseruantiam obligatur.