*Prætereà, aut tot Missæ in Hispaniâ dicen
dæ sunt, sttipendio iuxta morem regionum exhibito, quot ij, qui stipendium dedêre, dicendas
voluerunt, eo, quod superest, sacerdoti, qui accepit, reseruato: aut totum, quod est acceptum, in
eis est expendendum. Primum stare nequit, quia
dilatio noua interuenit sine adiectione fructus alicuius, quem possit is, pro quo erant Missæ dicendæ, percipere, quæ sanè mortifera est, iuxta Auctores dictos & alios communiter, ex quibus laxiùs loquentes dilationem vltra duos menses esse
mortalem affirmant, cùm alij, in quibus est P.
Palaus, talem censeant, quæ mensem prætergressa. Post hæc autem scripta, ad manus venit
Tomus
7. P. Arriagæ, qui
Disput. 56.
num. 15.
in fine, sic
ait:
Ego autem non essem ita scrupulosus, sed putarem
medium annum posse concedi, quia etiam artificibus laborantibus in aliquo opere magni momenti solet anticipatò dari pars pecuniæ pro opere, quod non nisi ad quinque vel sex menses perfici potest. Sic ille, qui pro inaudita laxitate exemplum enerue prorsus adducit, &
ex quo contrarium potest apertè demonstrari.
Datur enim anticipatò pars pecuniæ, quia opus
perfici nequit ante tempus illud, ne artifex diu
sine præmio laboret, quod citò perfici non potest. Atqui recipiens stipendium pro Missis, circa
illas non laborat lato illo spatio: ergo diuersa est
in ea ratio. Prætereà contra citatum Auctorem
facit id, quod ipse habet in fine disputationis, vbi
de infirmitate Capellani agens, & quærens quænam sit talis, vt ea durante ad celebrandum per
alium non teneatur, sic ait:
Ego sanè, quando vltra
|
mensem protrahitur morbus, non dubito debere iudi
cari longum. Et sanè vix possumus præsumere Fundatorem consensisse in tam longam carentiam sacrificiorum. Sic ille, priori dictæ doctrinæ penitus
contradicens. Sed vt hoc demus, in nostro casu
parum releuat ista dilatio, vt constat; cum dilatione autem est insuper retentio partis maximæ
stipendij, pro qua titulus nullus est. Et licet non
defuerint, qui id posse fieri tradiderint, eo quòd
id, quod retinetur, velut fructus diligentiæ est
:
iam tamen sententia illa iudicio Sedis Apostolicæ
exauthorata est, vt non possit sustineri.