*Canonistæ, ex quorum gremio, graui
quidem & venerando, præfatus erat Antistes,
litteræ solent esse nimiùm addicti; & ita cùm
Canonizationem audiunt, & necessariam illam
esse apud Scriptores legunt, vltimum illud, &
solemnissimum Ecclesiæ iudicium, & definitiuam sententiam intelligunt, qua in Sanctorum
Catalogum serui Dei aliqui virtutibus & miraculis insignes adsciscuntur; non animaduertentes particularem alium esse, & minùs solemnem
Canonizationis modum, Beatificationis nomine
à temporibus non ab hinc multis in Ecclesia receptum, quo plures ex honoribus Canonizatis
impendi solitos ipsis Pontificia Sedes attribuit:
de quo alibi à Nobis dictum, & ita sicut in Canonizatione, sic etiam in Beatificatione Pontificem errare non posse. Videnda quæ diximus.
Tomo 1.
Theologicorum Problematum in Prolusione
Apologetica nu. 62. vbi Auctores dati ea, quæ diximus comprobantes. Circa quod notanda verba
SS. Dom. Clementis X. in Breui pro Festo Canonizationis S. Francisci Borgiæ
die 24.
Aprilis
1671. vbi sic ille:
Cùm nos nuper ad honorem San
ctißimæ Trinitatis, ac ad exaltationem Catholicæ
fidei, & Christianæ Religionis incrementum, de
Venerabilium Patrum nostrorum S. R. E. Cardinalium, Patriarcharum, Archiepiscoporum, & Episco|
porum in Alma Vrbe nostra existentium consilio, Beatum Franciscum Borgiam, dum vixit Præpositum
Generalem Societatis IESV auctoritate Nobis à Domino tradita Sanctum esse decreuerimus, & definiuerimus, ac Sanctorum Catalogo solemni ritu adscripserimus &c. Vbi animaduersione dignum occurrit,
ad significandum vltimum pro Sanctitate & gloria B. Francisci iudicium non fuisse Pontificem
priori verbo contentum,
Decreuerimus, quia sine iudicio tali stare Decretum potest, & in
Beatificatione profertur, qua is, qui eo decoratur honore dignus vt pro eo Missa & Officium
dici possit, iudicatur: & ideò additum
Definiuerimus, id est definitiua sententia quod iam decretum à Nobis fuerit pronuntiatum, in quo quidem substantia Canonizationis videtur constituta, quæ & stare sine solemnitate illa potest, de
qua ibidem, & fuisse adhibitam meritò declarauit.