SEßione 9. statuit id quod est absolutè lo
quendo verissimum, eos scilicet, qui linguam ignorant, peccare mortaliter Paræcialem curam assumentes, si alij eam callentes
sint; addens insuper collationem esse nullam.
Seßione 10. cum P. Fr. Ioanne Baptista affirmat
non teneri Beneficium dimittere si socium sibi
adsciscat cum sufficientia necessaria ad debitè administrandum. Pro quo etiam adducit Naldum
verb.
Beneficium num. 13. quantum ad dimissionem, quòd scilicet non teneatur statim dimittere,
licet titulo legitimo careat: potest enim retinere,
sed vt non suum vsque ad honestam & commodam dimissionis occasionem prudenti arbitrio disponendam. Et quòdsi per alium administrauerit, fructus possit suos facere ex Bonacina, P. Henriquez, & alijs apud Machadum
Tomo 1.
Parte 3.
Tract. 3.
Lib. 1.
Docum. 10.
n. 8. Item ex P. Acosta
in Manuss. non teneri dimittere, qui seriò de addiscenda lingua agit, licet in eo biennij laborem
insumat, immò & quadriennij, si propter hebes
ingenium eius fuerit diligentia desiderato exitu
defraudata. Nec huiusmodi prolixis possessionibus regulam Cancellariæ de triennali pacifica
possessione fauere, quia ab Ecclesia nequit tituli
suppleri defectus, cùm circa rem versetur ex naturali & diuino iure requisita, in quo nequit Pontifex dispensare.
Seßione 11. asserit posse talem
Parochum, etiamsi reuera talis non sit, assistere
matrimonio propter communem errorem talis
impedimenti, & titulum coloratum, quia Ecclesia potest hunc supplere defectum, sicut etiam
in coadiutore ab ipso assumpto, in quo prædicta
concurrunt.
Seßione 12. vt probabile proponit,
in eo, in quo ob ignorantiam linguæ fuit collatio nulla, reualidari titulum eo ipso quòd illam
addiscat, sine alia collatione; dummodò impedimentum tale sit occultum, & addit cum eius sententiæ Auctoribus, id habere locum quando in
concursu ad Beneficium alij linguæ periti non
fuerunt; Si enim fuêre, semper cum iure ad illud
manent, quia sic ignoranti in eorum præiudicio
non potuit reualidari titulus. Circa hæc