SECTIO XVI.

SECTIO XVI.

De Sacramento Extremæ Vnctionis. Obseruatione digna circa illius institutionem.
243
*DE illo agens Dom. Quitensis Lib. 3.
Tract. 7. in Prologo nu. 12. pro certo statuit institutum à Christo ante Passionem, & administratum ab Apostolis, quando post electionem suam ad Euangelizandum missi sunt, & vngebant oleo multos ægros, & sanabant, vt habetur Marci 6. v. 13. quod & nonnulli alij censuerunt, ex quibus Franciscus Lucas, & P. Mariana in eum locum & P. Granadus Tomo 5. Controuersia 8. generali. Disput 1. Dubit. 1. Sed nullus ita pro eo sensu tenax, & aduersario infensus ac P. Maldonatus, cuius rationes & proposuisse & diluisse iuuabit, & pariter receptissimam sententiam comprobasse.
244
*Primò ergo obijcit eos, qui ita ex anti
quioribus censuerunt, excusari posse, eo quòd Lutheranorum & Caluinistarum hoc Sacramentum negantium, & ita etiam de illo in Euangelio mentionem extare, non dum hæreses vigerent. Per quod significat rationabiliùs facturos scriptores Catholicos, si in præfato Marci loco mentionem Sacramenti recognoscant, vt potentiora habeant arma, & integram, vt sic dicamus armaturam, quibus possint contra illos depugnare. Ad quod quidem facilis est responsio, si dicamus non esse conuenientem pugnandi modum, quando contra versutissimos & instructissimos hostes agitur, arma adhibere debilia, vnde superari illi nequeant, sed potiùs triumphare. Sciunt quidquid ipsis ex citato Euangelistæ loco obijcitur, à doctissimis Catholicis Doctoribus nullius roboris reputari, & ad illud congruas tribui responsiones; vnde promptum est coniectari quid sint ipsi, quando inde contra eos arguitur, responsuri. Et quidem nullibi acrior & potentior contra hæreticos præfatos concertatio, quàm in Concilio
Concilium Tridentin.
Tridentino: illud autem in prædicto Euangelistæ loco Sacramentum non agnoscit, sed insinuationem aut præludium, vt videre est Seßione 14. Cap. 1. ibi: Apud Marcum quidem insinuatum &c. de quo inferius.
245
*Secundò. Talis vnctio non fuit ab Apo
stolis nisi ex præcepto Christi inducta, aliàs eidem vis tanta non infuisset, & erat cæremonia ac visibile signum non solùm sanitatis corporum, sed etiam interioris animæ salutis: Ergo erat Sacramentum. Assumptum quoad primam partem constat. Et quoad secundam probatur, Quia si ceremonia sacra non esset, haberet tantùm rationem mendicamenti: hoc autem stare nequit, nam oleum morbis omnibus adhibebatur qui oleo curari generaliter non possunt: licet enim quibusdam prodesse possit, alijs nocet. Præterquàm quod indignum erat, vt Apostoli ad Euangelizandum missi medicinam viderentur potiùs profiteri. Nec dici potest adhibitum oleum vt signum sanitatis miraculosæ virtute Christi conferendæ: Quia miracula quàm maxima & illustrissima Apostolorum ita fieri oportebat, vt miracula viderentur. Atqui oleo adhibito poterant non talia videri, sed medicinæ beneficio salutem comparatam. Et aliàs non videtur quomodo oleum signum esse sanitatis posset virtute Christi collatæ, quia potiùs fidem miraculorum abrogare poterat, quàm confirmare, iuxta nuper dicta, existimantibus ægrotis se non virtute diuina, sed olei proprietate curatos.
Respondeo concessa priori Assumpti parte, ne
gando secundam & ad probationem dico medicamentum fuisse, sed miraculosum, sicut de massaficorum censent multi, qua sanatus Ezechias 4. Reg. 20. v. 7. & Isa. 38. v. 22. quia verosimiliter dici potest oleum assumptum vt instrumentum sanitatis. Vnde aliqui, quos secutus Cardinalis Caietanus, vbi vulgata habet, & sanabant, legendum censuerunt, & sanabat, & ita morbis omnibus poterat adhiberi, quod non staret attenta eius virtute naturali. Neque hoc modo curare, & doctrinam Euangelicam comprobare miraculis indecorum erat Apostolicæ dignitati, vt est clarum. Nec miraculorum euidentiæ id obstare poterat, vt apertè conuincitur ex eo quod præfatam amplexus lectionem scribit citatus Cardinalis, sic enim ille: Vnde apparet, quòd oleo vtebantur ad sa
Card. Caietanus.
nandum, non ad Sacramentum ministrandum. Apparet quoque quòd statim sequebatur sanitas, alioquin non fuisset cognita virtus olei sanantis. Sic ille. Quod ergo oleum commune & vsuale omnibus notum, pro morbis cunctis adhibitum, statim omnes sanaret, non poterat non vt miraculum recognosci. Vbi & addendum vnctionem huiusmodi non fuisse ex abrupto adhibitam, sed Euangelica doctrina præeunte, & notitia Christi, in | cuius illa virtute fiebant; vnde miraculis non poerat debita fides abrogari. Non ergo oleum signi tantùm rationem habebat, sed instrumenti, & ex hoc miraculorum erat illustrior multitudo, cùm viderent homines creaturæ vsibus adeò communibus seruienti talem diuinitus impartitam fuisse virtutem.
246
*Quòd si quis contendat oleum verum
Mystica in illo significatio.
& physicum instrumentum non fuisse, dici prætereà potest ex imperio Christi applicitum ob mysticam significationem aliquam, pro quo edocti ab ipso Apostoli, & quam ægrotis illi etiam indicabant. Oleum effusum nomen tuum. Cant. 1. v. 2. Vt ergo designaretur IESV nomine & virtute sanitatem conferri, potuit illud adhiberi. Et per hoc ad alia quædam est obuia solutio, quæ scriptor præfatus accumulat, & eò tendunt, vt euincant Apostolos non ex proprio cerebro remedium prædictum inuexisse, & supponendo instructionem conuenientem non præcessisse, quam & ipse commodiorem vnctione asserit proculdubio futuram, & ita Petrum ea vsum, dum sanaturus claudum à natiuitate dixit: Argentum & aurum
Act. 3. v. 6.
non est mihi: quod autem habeo, hoc tibi do. In nomine IESV Christi surge, & ambula. Act. 3. v. 6. Apud nullum autem Catholicum scriptorem se legisse Apostolicos sine imperio Christi vnctione præfata vsos affirmat & ipse, vnde & adducta ex eadem non vrgere liquet.
247
*Tertiò. Soli Apostoli vnctione prædicta
vsi, & non alij Christiani, qui curationis gratiam habuerunt: ergo quia ceremonia erat sacra à Christo instituta, vnde neque Christus ea vsus legitur, quia quæ ad Sacramenta spectant Apostolis, & eorum successoribus ea administranda commisit. Respondeo verosimile esse septuaginta discipulos etiam modo dicto curasse, & fortè alios. Quòd si soli Apostoli, ita Christo placuit, sicut & placuit ipsi ea non vti in miraculis, quæ nullo alio interueniente patrabat. Quamquàm & ea vsum aliquando si dicamus, non est vnde id possit improbari, cùm sciamus saliua, & luto vsum ad eorum patrationem, sicut & manuum ministerio, cùm aut imponebat illas, aut leuabat mortuos, cùm solo posset imperio naturam transmutare.
248
*Quartò. Apostoli non sunt in omnium
ægrotorum curatione vsi vnctione præfata: Nam Petrus Claudum, de quo nuper, non vnxit, neque mortuos, quos suscitarunt. Petrus quidem puellam, de qua Act. 9. v. 40. & Paulus adolescentem, de quo Act. 20. v. 10. Ergo quia Sacramentalis erat cæremonia, & non commune remedium ad sanitatem impartiendam. Respondeo Apostolos non semper vsos vnctione fuisse, & præsertim Petrum, qui sola vmbra sanabat ægrotos, sed iuxta occurrentes circumstantias. Claudum quidem præfatum modo dicto sanauit: neque enim oraturus in templum ascendens, lenticula, aut lecytho ire debuit onustus (sicut nec socius Ioannes) futuræ curationis ignarus. Neque credendum illud semper portasse secum, sed pro re nata, vt afferretur præcepisse: sic enim euidentius erat miraculum, cùm vterentur allato ab alijs, quod Christi nomine benedictum ad talia ac tanta præualeret. Mortuos autem vngi non ita videbatur opportunũopportunum, neque id erat à Christo in mandatis datum, quia mortui inungi non solent nisi pretiosis vnguentis, neque id vt resurgant, sed vt à corruptione aliquandiu præseruentur.
249
*Quintò. Quia id quod opponitur, non
vrget. Apostolos scilicet nondum fuisse Sacerdotes, nec tantùm baptizatos vnxisse, nec solos moribundos, sed omne ægrotorum genus, cœcos, mutos, debiles, & claudos: Sacramentum autem vnctionis baptizatis & moribundis solùm conferri potest. Nam potuit qui legem dedit, pro suo arbitrio lege vti. Quia & vt soli Sacerdotes baptizant, nisi aliud necessitas postulat, præceptum est Christi, qui solos iussit Apostolos baptizare, & ex illis ipsis vnus D. Paulus affirmat se non ad baptizandum, sed ad Euangelizandum missum esse 1. Cor. 1. v. 7. & legimus tamen Apostolos antequàm Sacerdotes facti essent baptizasse. Prætereà sine fundamento dicitur Apostolos aut non baptizatos, aut omnis generis ægrotos vnxisse sine vllo discrimine, cùm nullo id scripturæ exemplo probari possit, & exemplo claudi à Petro curati, de quo supra, possit probari contrarium.
Respondeo negando Assumptum, & ad pro
bationem dico admissa prædicta sententia, plures consequenter esse Christi dispensationes admittendas circa dictum Sacramentum. Prima circa administrantium sacerdotium. Secunda circa baptizatos, nondum enim baptizatis conferebatur. Tertia, circa infirmos, cunctis enim sine discrimine administratum, & non tantum periculoso morbo obnoxijs fuit. Quarta, circa oleum ab Episcopo non benedictum &c. Vt autem tales admitti deberent, euidens aliquod debuisset argumentum suffragari, quod tamen in præsenti non apparet, vnde non bene ad absolutam potentiam Christi recurritur. Hac enim ratione etiam dici poterit Apostolos nondum sacerdotes, cùm in nocte Cœnæ tales facti sint, absoluisse à peccatis, & nondum Episcopos confirmasse, quia potuit qui legem dedit, pro suo arbitrio lege vti, vt citatus loquitur scriptor. Hinc etiam docti scriptores pro
bant Apostolos baptizatos ante Christi Passionem, quia in nocte dicta Sacramenta Eucharistiæ & Ordinis susceperunt, quæ iuxta Christi præscriptionem solis possunt baptizatis ministrari. Nec dici potest Christum sua esse vsum absoluta potestate, vt nonnulli censuerunt, qui verum Baptismi Sacramentum solùm post Christi passionem vim habuisse dixerunt, quos magnorum Auctorum titulo dictus Pater inducit in Ioan. 4. circa principium §. Quærunt quidam: & magis in speciali refert in Cap. 3. v. 22. n. 28. & penitus improbat. Ex quo & in præsenti improbandus venit circa dictam explicandi rationem. In qua quod de Baptismo affertur ipso, non vrget, quia & ille in Euangelio expressus habetur, & negari fuisse verum Sacramentum iuxta aliquos sine nota nequit; & insuper eius minister non est solus Sacerdos vt est de fide; & in necessitate administrari sine dispensatione & potest & debet, quæ & tunc dici potest extitisse, quia alij non erant, ad quos ratione Sacerdotij administratio pertineret.
250
*Contra Secundam autem responsionem de seruata lege circa baptizatos & moribundos, est inprimis quòd potestas curandi omnes data | est à Christo sine exceptione vlla, vt constat ex Matth. 10. v. 8. Infirmos curate, mortuos suscitate,
Matth. 10. v. 8.
leprosos mundate. Cui amplissimæ potestati ait D. Marcus respondisse effectum curationis, & ita non de solis moribundis & baptizatis accipiendus. Quod & conuinci manifestè potest ex eo quòd miracula talia proptereà faciebant Apostoli, & facienda volebat Christus, vt medijs illis ij crederent erga quos fiebant, & alij eadem peruidentes, vnde Baptismi receptionem debebant præcedere. Pro quo est id, quod citatus scriptor habet ad præfatum locum Matthæi, sic enim ibi: Docet
P. Maldon,.
vt data sibi paulò antè potestate miracula faciendi liberaliter & largiter vtantur, sciens homines vt ait Hieronymus, rusticanos maiorem miraculis fidem, quàm verbis facturos esse. Q. d. Ne parcatis miraculis, facitè quotiescumque ad persuadendum aut necessarium, aut vtile esse iudicabitis. Sic ille. Deinde,
exemplum claudi, quod adducitur, à D. Petro curati nullius esse momenti iam vidimus, & vrgere vlteriùs possumus: Nam quotquod vngebantur oleo, statim sanabantur: Ergo non erat vnctio sacramentalis. Assumptum est certum, & Consequentia probatur: Quia Extremæ vnctionis Sacramentum non habet pro primario & principali effectu corporis sanitatem, sed robur ad luctam in periculosissimo mortis articulo, vt Concilium Tridentinum luculenter exponit Ses
Concilium Trident.
sione 14. Cap. 3. ex quo illud: Qua infirmus subleuatus, & mortis incommoda ac labores leuiùs fert, & tentationibus dæmonis, calcaneo insidiantis, faciliùs resistit: & sanitatem corporis interdum, vbi saluti animæ expedierit, consequitur. Sic illud. Atqui primarium hunc effectum non experiebantur curati ab Apostolis, & statim ab adhibita vnctione sanati, vt est compertum: ergo Sacramentalis non erat.
251
*Habemus ergo ex dictis fundamenta
Vt faueat illud.
præfati scriptoris minimè pro eius placito esse robusta, ex quorum solutione etiam est contrarium efficaciter demonstratum. Et quod de Concilio Tridentino diximus satis est efficax, licet P. Granadus obluctetur, dum citatæ Seßionis Cap. 1. ita decernit: Instituta est autem Sacra hæc vnctio
Eiusdem verba.
infirmorum tamquàm verè & propriè Sacramentum noui Testamenti à Christo Domino nostro, apud Marcum quidem insinuatum, per Iacobum autem Apostolum, ac Domini fratrem fidelibus commendatum ac promulgatum &c. Vbi quidem insinuationem tantum agnoscit, seu adumbrationem quamdam. Quòd si verum Sacramentum recognosceret, non à solo D. Iacobo commendatum & promulgatum assereret, sed ab Apostolis omnibus, qui eodem vsi sunt, vnde & necessarium fiet per eosdem fidelibus commendari, & similiter à Concilio commendatum dici apud Marcum & etiam promulgatum: nulla enim esse maior commendatio & promulgatio potuit quàm illa, & vsu, & miraculis frequentissimis comprobata.
252
*Hinc est verba Concilij ita ab scriptori
bus communiter recepta, qui & Sacramentum à Diuo Marco, nisi per adumbrationem quamdam, de qua nuper, significatum inficiantur, vt de Cardinali Caietano nihil vlteriùs proferamus, qui ante Concilium & scripsit & mortuus est. Tenent ergo
Dominicus Sotus, qui Concilio interfuit in 4. dict. 23. q. 1. arti. 1.
Cornelius Iansenius in Concordia Euangelica.
Cap. 55. in fine.
Ægidius Trullenck Tomo 3. Lib. 5. Cap. vnico Dub. 1. n. 3.
Bonacina Tomo 1. Disput. 7. Puncto 1. n. 3.
Ochagauia de Extrema vnctione q. 1. n. 4.
Leander à SS. Sacram. Tomo 1. Tractatu 4.
Disput. 1. q. 4.
P. Herincx Tomo 4. Disput. 9. nu. 6. Villalobos Tomo 1. Tract. 10. Difficult. 1. n. 3.
Machadus Tomo 1. Lib. 3. Tract. 13. Docum. 1. num. 4.
Sayrus Lib. 2. de Sacramentis Cap. 2. q. 3. n. 5.
Ioannes Poncius in Cursu Theologiæ Disput. 47. q. 1. vers. Ad alteram.
Ioannes de la Haye in Biblia Maxima Tomo 13. ad citatum Marci Caput.
Et ex Scriptoribus Societatis IESV.
CArdinalis Bellarminus Tomo 3. Lib. 1. de Extrema vnctione Cap. 2. & ipse bellator strenuus aduersus nouiores hæreticos, sicut &
P. Salmeron Tomo 4. Parte 2. Libri. 4. Tract. 14. vers. Addit verò. Sicut &
P. Valentia Tomo 4. Disput. 8. q. 2. Puncto 1. vers. Marci. &
P. Suarez Tomo 4. in 3. p. Disput. 39. Sect. 1. §. 1.
P. Vincentius Regius Lib. 4. Euangelicar. dilucidat. Cap. 17. Theoria 4. pag. 807.
P. Cornelius in citatum Marci Caput.
P. Tirinus ibidem.
P. Stephanus Menochius, ibidem.
P. Dicastillus Tomo 1. de Sacramentis Tract. 7. num. 29.
P. Becanus Cap. 27. q. 1. Conclus. 2.
P. Martinon Tomo 5. Disput. 65. nu. 8.
P. Arriaga Tomo 8. Disp. 53. n. 2.
P. EsperzaEsparza Tomo 2. Lib. 10. q. 97. nu. 3. vbi ait ita communiter docere Auctores, & tamquàm indubitatum supponere.
P. Palaus Tomo 5. Tract. 26. Disput. vnica. Puncto 1. n. 4.
P. Coninck Disput. 19. à n. 3.
P. Layman Lib. 5. Tract. 8. Cap. 1. n. 1.
P. Henriquez Lib. 3. Cap. 7. n. 4.
P. Amicus Tomo 9. Disput. 19. nu. 9.
P. Rhodes Tomo 2. Tract. 12. Sect. 3. §. 1. Dicto 2.
P. Bourghesius in Harmonia Euangelica Cap. 56. q. 3.
P. Gaspar Hurtadus de Sacramentis Tract. de Extrema vnctione Difficult. 3. vbi ait oppositum sine fundamento aliquo & vestigio, ac contra rationem dici.
P. Escobar de Mendoza in Theologia morali Tract. 7. n. 63.
P. Filliucius Tomo 1. Tract. 3. n. 67.
P. Reginaldus Tomo 2. Tract. 28. nu. 45.
P. Præpositus Q. vnica de Ext. vnctione n. 2.
P. Ioannes de Alloza in Alphabeto morali pag. 285. nu. 3.
Ex quibus habemus Primò immeritò proponi quasi certum, quod nubes testium tanta, & tam luculenta repellit. Secundò, non ritè P. Granadum | suam asseruisse præferendam esse sententiam ex eo quòd præfatus locus secundùm communem expositionem ita inueniatur acceptus: non enim est talis, vt ex dictis relinquitur manifestum.
253
*Et fauet quidem apertè D. Thomas in 4.
Vt faueat D. Thom.
dist. 23. q. 1. arti. 1. quæstiun. 3. ad 1. vbi ita scribit: Ad Primum dicendum, quòd multa Dominus fecit & dixit, quæ in Euangelijs non continentur. Illa enim præcipuè curauerunt Euangelistæ tradere, quæ ad neceßitatem salutis, & Ecclesiæ dispositionem pertinent, & ideò potiùs institutionem Baptismi, & Pœnitentiæ, & Eucharistiæ, & Ordinis factam à Christo narrauerunt, quàm Extremæ vnctionis, vel Confirmationis, quæ neque sunt de neceßitate salutis, neque ad dispositionem seu distinctionem Ecclesiæ pertinent. Sic S. Doctor, qui loqui non potuit apertiùs. Addit tamen statim in hunc modum scribens: Tamen etiam de olei vnctione fit mentio in Euangelio Marci 6. vbi dicitur quòd Apostoli oleo vngebant infirmos. Propter quęquæ P. Granadus ait illum
pro sua esse sententia. Sed verò circa hoc neutiquam audiendus. Negauerat S. Doctor absolutè mentionem huius Sacramenti in Euangelijs haberi. Si ergo illam erat statim concessurus, totus ille prior discursus nullius momenti fuisse comperitur, quandoquidem non poterat casui, de quo agebatur, adaptari. Breuis & facilis responsio erat: Ad Primum dicendum, falsum esse assumptum, nam Marci 6. habetur mentio. Deinde caussa non factæ mentionis esse dicitur, quòd Sacramentum hoc non sit de necessitate salutis &c. Atqui eo non obstante facta est illius mentio: ergo ratio adducta non erit vera. Prætereà S. Doctor non ait Extremæ vnctionis factam mentionem, sed de olei vnctione: cùm tamen si illam intellexisset, suo nomine debuisset exprimere Sacramentum, sicut expressit alia. Mens ergo illius est mentionem factam de olei vnctione, vti de quodam Sacramenti huius præambulo, & dispositione, qua fideles ad Sacramentum vnctione perficiendum, & post institutionem futuram promulgandum, disponerentur, & allicerentur, vt benè exposuit Michael de Palacios in 4. dist. 23. Disputat. 1. & P. Suarez suprà Sect. 2. n. 4.
254
*Si quæras quando hoc sit institutum Sa
De tempore institutionis.
cramentum à Christo, si tunc non est, quando dictam Apostolis iniunxit vnctionem? Respondeo non constare, & circa hoc varias scriptorum esse sententias. Quidam enim in nocte Cœnæ institutum affirmant: Nonnulli cùm Christus mystica insufflatione remittendorum peccatorum tribuit potestatem Ioan. 20. v. 22. & 23. Alij post
Ioan. 20. v. 22. & 23.
resurrectionem quidem sed incerta occasione. Et hoc verius pro quo P. Tannerus suprà n. 8. citans P. Suarium Sect. 2. qui tamen in illa n. 5. affirmat probabiliter (vt ipse loquitur) consummatam institutionem tunc extitisse, quando & Sacerdotium consummatum, tradita Apostolis à Christo remittendi peccata potestate, supponens verosimiliter materiam eius iam anteà designatam. Potuit ergo res ita disponi, vt Christus Apostolis infirmorum præcipiens vnctionem, eos de institutione futuri Sacramenti ad altiores effectus eâdem adhibita præmoneret; cùm autem remittendi peccata potestatem attribuit, eam ad hoc Sacramentum, aut tunc, aut posteà docuerit pertinere, sicut & posteà docuit, quæ ad Sacramentum Pœnitentiæ spectant, & Confessionis modum atque obligationem. Quod autem ita disponi potuit, fuisse etiam dispositum verosimilis persuadere potest coniectura.
Loading...