CAPVT VII.

CAPVT VII.

Quæ absentia in Præbendariis Indicís debeat iusta reputari.
MVltæ esse pro eo caussæ possunt, iuxta Iuris dispositiones, & receptas Doctorum sententias, de quibus dictum aliquid num. 34. & vt id, quod instituti est nostri, promoueamus, sit
§. I.

§. I.

De iusta caussa ratione studiorum.
38
*DIco primò. Studiorum caussâ abesse
Indici Præbendarij possunt. Probatur, quia id conceditur in Cap. Licet vobis, de Præbendis. Cap. Cùm ex eo, de Electione in 6. & multis aliis locis apud Tiberium Decianum Volum. 1. Responso 43. numer. 1. Dom. Solorzanum Tomo 2. Lib. 3. Cap. 14. num. 21. & seqq. P. Bauny in Praxi Beneficiorum Disput. 14. Quæst. 2. §. Secundò excusat, & seqq. Dom. Barbosam de Potest. Episc. Alleg. 56. numer. 18. & seqq. aliosque. Et concessio talis nullibi reuocata; immò nec videtur posse conuenienter reuocari, stante semper ratione adductâ à Pontificio Octauo dicto Cap. Cùm ex eo. summâ scilicet necessitate doctorum hominum in Ecclesia.
Dico secundò. Absentia ob caussam dictam
maximè habet locum in Theologia. Constat, tum ex illius præstantia, tum ex speciali concessione in Cap. finali de Magistris. Et in Concilio Tridentino Seßione 5. Cap. 1. De Reformat. Vbi de studio Scripturæ sacræ est sermo, quod est Theologiæ fundamentum: & ex illius concessione sufficienter posset intelligi studium etiam Theologiæ concessum: quemadmodum in citato Cap. Licet vobis, sic habetur: In sacra pagina cupienti studere. Et tamen ibi Doctores Theologiam indicatam etiam volunt, sicque habet Summarium eiusdem Capitis, dum in eo ita legitur: Absens in Theologiæ studio fructus Beneficiorum suorum percipit.
39
*Dico tertiò. Idem indultum pro studio
Iuris Canonici est admittendum, licet in Iure non habeatur expressum. Sic probat Tiberius Decianus Responso citato n. 2. & seqq. vbi Doctores & congruentias adducit.
Dico quartò. Pro studio dicto tantum est spa
tium temporis concedendum, quantum conueniens apparet secundùm cursum ordinarium studiorum; aliàs non obtineretur finis à Sede Apostolica huiusmodi indulgentiâ prætensus. Cap. finali de Magistris quinquennium conceditur. Cap. Cùm ex eo, quod est posterius, septennium. Est autem inter Doctores controuersum an posterior hæc Concessio modò locum habeat, quia Declarationes Cardinalium extant, quinquennium tantummodò posse concedi concludentes, vt videri potest apud Nicolaum Garciam Tractatu de Beneficiis Parte 3. Cap. 2. num. 81. pro quo & ipse pugnat num. 82. sicut & alij, in quibus Dom. Barbosa suprà num. 31. Sed contrarium tenet Zerola Parte 1. verb. Studium. Ad Tertium, folis Parochis assignatum quinquennium affirmāsaffirmans, & vlteriùs addens circa hoc posse Episcopum arbitrari: & ita non solùm septennium, sed etiam octennium concedere siue pro Theologiæ, siue pro Iuris studio. Et pro eo adducit ConciliũConcilium Lateranense sub Leone X. Seßione 8. §. Statuimus.
Concilium Later. sub Leone X.
vbi quinquennium pro Philosophiâ, & aliud item pro Theologia conceditur: item Pium Quartum die 24. Nouemb. Ann. 1564. Bullâ spe
Pius IV.
ciali quinquennium exprimentem. Vbi tamen additur, Vel aliud tempus. Concilium Tridentinum citato Cap. 1. Seßionis 5. vbi nulla temporis
Concil. Trid.
limitatio adiecta. Quod quidem mirum videri non debet, si Galliæ consuetudinem attendamus, in quâ decennium pro Magistris & Licentiatis in Theologiâ conceditur: & pro Doctori
Galliæ consuetudo.
bus, aut Licentiatis in Artibus, & Logicalibus inclusiuè, septennium, vt testatur P. Bauny Quæst. 2. citata §. Dixi, iure.
40
*Et addi potest Eugenij Quarti Consti
tutio, de quâ num. 34. quæ licet pro Salmanticensi Academia tantùm expedita sit, ad omnes alias extendendam multi Scriptores affirmant, quos adducit & sequitur Dom. Solorzanus suprà num. 25. & 26. Vbi id præsertim habere verum ait in Limana & MaxicanaMexicana, quibus priuilegia omnia Salmanticensis à Carolo sunt quinto concessa. Quod quidem alicui minùs fortè placeat, quia Imperator & Rex potuit quidem priuilegia communicare, quæ ipse, aut eius inclyti Progenitores concedere potuerunt: non verò
illa, quæ ad ius spirituale Beneficiatorum spectant, quale est istud, de quo loquimur, & ea, quæ ad ipsum pertinent, & ita Pontifici propria sunt, vt neque Episcopi circa illa plenam habeant potestatem. Potest autem illud reduci ad Alexandri Sexti amplissimam Concessionem circa propagandam fidem, & Ministros prouidendi. Sed hoc etiam difficultatem habet, quia Reges nostri, cùm de studiis generalibus fundandis agitur, vbi Gradus, prout in Vniuersitatibus conceduntur. Sedem Apostolicam per suos Oratores adeunt, vtpotè qui existimant, quæ talia
sunt, eorum excedere potestatem. Quidquid de hoc sit, ratio à nobis adducta vrget, quia nisi competens concedatur tempus, Ecclesia concessionis suæ fine frustratur. Quis enim quinquennio possit in litteris euadere consummatus? Tales profectò, quales illa desiderat in Cap. finali, &
Cap. Cùm ex eo.
Cap. Cùm ex eo. In scientia inquam ita proficientes, vt fructum in Dei Ecclesia suo tempore afferre valeant opportunum. Qui sicut splendor firmamenti in Ecclesia sint, & velut stellæ in perpetuas æternitates mansuri, vt ibi dicitur.
41
*Dico quintò. Quæ Assertionibus præ
cedentibus dicta funt, Indiis possunt applicari, pro quibus locutus Dom. Solorzanus citatis locis, & in Politica pag. 616. Et ratio est quia nullibi exceptæ inueniuntur: quamuis dici non inuerosimiliter posset excipiendas esse, quia in illis speciales militant rationes, scilicet distantia ma
gna respectu Regiæ Curiæ, vnde prouisiones adueniunt, ex quo fit vt Ecclesiæ multoties competentibus Ministris destitutæ reperiantur: cui incommodo, si ex alia parte accedat, quod ex absentiâ pro studiis emergit, maior videbitur so|litudo. Deinde, Pro Ecclesiis Indiarum Ministros debere idoneos eligi, iuxta id, quod ab Alexandro Sexto Regibus Catholicis in celebri donationis Indiarum Bullâ grauiter intimatur. Præterquam quòd in Ecclesiis Europæ, vbi priuilegium dictum viget, solent Vicarij substitui; (licet obligationem talem negat Trullench Libro 1. Cap. 8. §. 9. num. 5.) per quos satis sacris fiat officiis, vt de Gallia testatur P. Bauny suprà §. Dixi, iure. Et generaliùs Zerola. V. Beneficium, ad Tertium, pag. 87. similis enim vbique ratio occurrit: ne scilicet Ecclesiæ seruitium per longum adeò spatium, cùm pro eo abundè sint dispositi prouentus, omittatur. Atqui id fieri in Ecclesiis Indiarum conuenienter nequit, quia nullus pro absenti inter Capitulares admittitur: & quamuis ad canendum posset admitti, non tamen ad alia, quæ Præbendariis propria sunt, tum in Choro, tum in altari. Item cùm in Ecclesiis Indiarum, vt diximus, tota Præbenda sit in distributionibus constituta, eam integrè sic absentes lucrari contendent, quia multi Doctores ita censent, quos refert & sequitur Dom. Solorzanus citato Cap. 14. num. 28. & 29. quod quidem durum videtur, vt scilicet ij, qui in Ecclesia resident, & pondus seruitij sustinent, nil plus eo titulo habeant: vnde sacri Canones distributiones semper excipiunt, sicut & Eugenius Quartus, vt vidimus num. 34. eo quidem respectu vt præsentes & seruientes, non præsentibus nec seruientibus præferantur. Licet autem sint
Doctores, qui in hoc casu tertiam distributionum partem detrahendam dicant, vt videri potest apud eumdem Auctorem citato num. 28. tenetque etiam P. Palaus Tomo 2. Tractatu 7. Disputat. 3. Puncto 9. §. 9. num. 13. vers. Solum est: quod est equidem & iuri & rationi apprimè consonum, extatque pro eo Declaratio Cardinalium circa Cap. 1. Seß. 5. num. 25. Cùm tamen in opinione sit, facilè contingere poterit vt contra Præbendarios in fauorem studentium sententia proferatur. Et ita quidem videmus in Magistris practicari, quibus pro absentiæ tempore nihil detrahitur.
42
*Dico sextò. Si priuilegium studentium
sit in Præbendariis Indicis practicandum, nullo modo id sine licentiâ debet fieri Prælatorum, qui & eam poterunt denegare. Scio multorum esse sententiam, qui affirmant Prælatorum licentiam non requiri, quibuscum tandem sentit Nicolaus Garcia Parte 3. Cap. 2. num 95. pro quo & alios adducit P. Bauny Quæst. 2. §. Hac tamen. Sed certè multi alij necessariam esse dicunt, ex quibus P. Reginaldus Lib. 30. Tract. 3. Cap. 5. num. 54. §. Quarta sententia, vbi P. Lessium adducit; qui tamen Lib. 2. Cap. 34. num. 163. ad studium Theologiæ, & Iuris Canonici non esse necessariam asserit. P. Palaus suprà num. 7. Dom. Barbosa Allegat. 56. numer. 28. & 29. Citat autem vterque Nicolaum Garciam, qui tamen citatorum. contrarium determinat. Et pro eo stat Cap. Relatum,
& Cap. Tuæ Fraternitatis, de Cler. non resid. ibi: Nisi fortè de licentia suorum Prælatorum, vel studio litterarum, vel pro aliis honestis caußis &c. Sic in priori. Et in alio, ibi: Accepta licentia. Ita vt etiam apertè Pius Quartus in Bulla citatâ numer. 39. & Congregatio Cardinalium, de qua Nicolaus Garcia num. 81. & 82. quæ circa ætatem præscribit limitationem: neque iudicium circa illud & alia formari conuenienter potest, nisi Prælatus à Præbendario conueniatur. Pro quo & expendo Cap. Super specula, ibi: Ad Theologicæ profeßionis
Cap. Super specula.
studium aliqui docibiles declinentur: qui, cùm docti fuerint, in Dei Ecclesia velut splendor fulgeant firmamenti &c. Non ergo omnes, sed docibiles, ad Theologicæ professionis, & Iuris Canonici sunt studia destinandi; sed qui docibiles? De quibus scilicet sperari possit, si diu prædictis facultatibus operam dederint, in Dei Ecclesia adinstar splendoris firmamenti futuros, & vt ad iustitam valeant plurimos erudire, vt ibidem dicitur, priùs ipsi iuxta ingenij docilitatem eruditi. Vt ergo ex circumstantiis docilitas possit agnosci, Prælatus necessariò est adeundus, & illius beneplacitum requirendum. Quòd autem in Indiis negare licentiam debeat, nisi casus aliquis rarus accideret, adductæ rationes ostendunt.
43
*Quia verò repulsus appellare potest, vt
Quid si repulsus appellet.
cum Zerola tradunt alij ab eodem citati suprà num. 1. §. Ad Primum. Et P. Palaus §. Nihilominùs, videant appellationis iudices qualiter in huiusmodi caussa procedant: vix enim credibile est, vt maiorem notitiam docilitatis habeant illi, quàm Pastor proprius, qui omnes circumstantias attentè potest expendere, & viciniores testes examinare. Omnibus autem id audiendum, quod habet Glossa in citatum Cap. Cùm ex eo, verb. Lit
Glossa.
terarum, sic clamans: Caueant Episcopi ne dispensent cum iis, qui dociles non sunt; iam enim in eis cessat huius Constitutionis caussa. Vnde nec fiat dispensatio. Sic illa, adducens statim Cap. Quod pro remedio 1. quæst. 7. quod tamen non videtur ad rem, quia ibi tantum dicitur quòd id quod neceßitas pro remedio re
perit, cessante vtique neceßitate debet cessare pariter. Nisi dicamus cessare hic necessitatem, quatenus necessitas possibile respicit: cùm autemis, qui docibilis non est, nequeat necessitati Ecclesiæ succurrere, respectu illius cessat necessitas. Sicut esuriens necessarium habet panem, non lapidem, qui tantùm in panem potest per diuinam potentiam transmutari. Accedit Regia Schedula Philippi Tertij die 14. Augusti. Ann. 1620. ad Proregem, & Audientiam Nouæ- Hispaniæ, in qua iubet Que ningun Prebendado deje de seruir y
Schedula Philippi 3.
residir su Prebenda, à titulo de Cathedra.
Ex tali enim iussione clarè videtur inferri neque ratione studij debere residentiam omitti: quia omissio residentiæ ob publicum magisterium magis priuilegiata est, vt constat ex Cap. Finali, de Magistris, vbi cùm pro studentibus concedatur quinquennium, Magistris tamen minimè tempus limitatur, vt communiter obseruant Scribentes, pro quo Dom. Barbosa Allegat. 56. citatan. 32. vbi alios adducit. Et P. Palaus suprà numer. 11. §. Ceterùm: quamuis Glossa non ita resolutiuè in eo loqui videatur. Cùm ergo pro Magistris priuilegium Iuris in Indiis non ita suffragetur, vt illi à residendi obligatione habeantur immunes, neque id certè debet pro studentibus indulgeri. Et licet Schedula dicta non sit ad omnia Indiarum regna directa, ex eâ tamen pro iudicando conueniens fundamentum sumi potest, stante præsertim sententiâ & praxi, pro qua Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 4. Cap. 12. num. 66. & seqq. | plures Auctores adducit, quod scilicet Regiæ Schedulæ ad vnum Proregem directæ, non solùm pro illo regno, sed pro omnibus ius statuant, in quibus eadem est ratio, vt in casu est nostro manifestum.
44
*Et ex his constat Parochis potiori ratio
ne licentiam huiusmodi denegandam. Pro quo & facit quamplurium Doctorum sententia asserentium illis post Concilium Tridentinum non posse concedi. Cùm enim iuxta illud Beneficia Curata debeant per concursum, dignioribusque conferri; non est possibile digniorem inueniri aliquem, & aliàs penitus illitteratum. Videndi illi apud Barbosam suprà, num. 30. qui & ita decisum affirmant. Quod etiam vt probabilius & in consulendo ac iudicando seruandum amplectitur P. Palaus suprà, num. 8. & 9. vbi plures etiam congerit oppositum sentientes, qui tamen ab Episcopo licentiam petendam affirmant. Tenent etiam Trullench suprà, num. 3. casum tantùm rarum excipiens. Et Thomas Hurtadus Tractatu vltimo, num. 740. nisi quando Cura est data sine concursu, de quo num. 741. Habent ergo India
Nec appellationi deferendum.
rum Episcopi vnde negare eam meritò possint, idque sine appellationis remedio, quia suo vtuntur iure secundùm priorem sententiam, & secundùm posteriorem: cùm enim licentia in hoc vt necessaria statuatur, appellatio subuenire nequit, vt contra id fieri possit. Pro quo est Cap.
Relatum citatum, ibi: Nisi fortè de licentiâ suorum Prælatorum, vel studio litterarum, vel pro alijs honestis caußis contigerit eos abesse: nec patrocinari debet eis appellationis diffugium, si contra huiusmodi intentionem Decreti fuerit interiectum. Sic Alexander III. vbi de habentibus Curatum Beneficium agebatur. Extat etiam pro eodem Decretum Concilij Triden
Conc. Trid.
tini Seßion. 23. Cap. 1. de Reformat. vbi statuitur neminem Curam animarum habentem posse sine licentiâ Ordinarij in scriptis, gratisque concedendam, se absentare: quod si secus accidat, censuris absentem posse compellere ad residentiam, non obstante Eugenianâ, Extrauagante inquam Eugenij IV. quæ habetur inter Communes Lib. 5. de Priuilegijs, Cap. 3. & prohibet Censuras ferri in eos, qui Romam tendunt, ibique negotia apud Sedem Apostolicam prosequuntur. Possunt ergo & tales ad residendum compelli, possunt pariter & studentes, idque sine appellatione, aut inhibitione etiam in Romanâ Curiâ.
45
*Dico septimò. Pro studio Iuris ciuilis
posse priuilegium dictum suffragari (iis exceptis, de quibus in Cap. Non Magnopere. & Cap. Super specula, ne Clerici, vel Monachi, Religiosis inquam, Presbyteris & habentibus dignitatem, vel personatum, vel Parochialem) tenent Doctores aliqui, ex quibus nonnullos adducit & sequitur Tiberius Decianus Volum. 1. Responso 43. numer. 5. & seqq. quibus addendi Dom. Barbosa Allegat. 56. citata, num. 26. Zerola verb. Studium. Ad quintum, qui etiam alios allegat. Bonacina Tomo 1. Disput. 2. de officio diuino, Quæst. 5. Puncto 3. §. 9. num. 4. & P. Palaus tamquàm probabile suprà, numer. 6. Negant alij, ex quibus videtur Dom. Solorzanus, qui solius Theologiæ, & Iuris Canonici meminit. Pro quo & faciunt Declarationes Cardinalium, quæ numquàm de Ciuili iure loquuntur. Sed certè cùm prior dicendi modus graues Patronos habeat, non potest penitus improbari: præsertim quia Cap. Cùm de diuersis, de Priuilegijs in
6. expressè Ius ciuile commemorat, dum studentes Romæ, vbi iubetur vt regatur & vigeat studium iuris diuini & humani; Canonici videlicet, & Ciuilis, omnibus priuilegiis fruantur, quibus fruuntur ij, qui student in Scholis, vbi generale regitur studium, & ita quòd recipiant integrè prouentus suos Ecclesiasticos. sicut illi, &c. Vbi Innocentius IV. non solùm pro Romæ studentibus priuilegium illud concedit, sed simul ostendit quantùm debeat Iuris Ciuilis studium æstimari; atque ita caussam esse sufficientem, vt abesse Beneficiarij possint: pariterque præsupponit id in studiis aliis generalibus fieri, dum ad eorum similitudinem Romanas vult Scholas frequentari, & similibus priui
legiis studentes frui. Quòd si quis miretur quomodo Pontifex in statuendis scholis non meminerit Theologiæ, occurrendum est cum Ioanne Monacho, qui ait illud, Canonici videlicet & Ciuilis, non ita exponendum, vt Canonicum respondeat diuino, & Ciuile humano, sed per vtrumque quod sit humanum exponatur. Id est, positiui, scilicet Ca
Ioan. Monachus.
nonici & Ciuilis: quod dicit diuini intelligatur propriè de sacrâ paginâ. Verba illius sunt. Et meritò quidem, quia Ius Canonicum nequit propriè dici diuinum, quandoquidem iuxta communem Theologorum & Iurisperitorum intellectum, ius diuinum & positiuum omnino distincta sunt, & ita frequentissimè loquimur, dum dicimus aliquid
esse de iure positiuo, non tamen diuino. Quidquid tamen de hoc sit, in Indiis non est concedenda licentia pro studio legum, non solùm ob generalem rationem dictam, sed quia ad negotium fidei, quod præsertim in eisdem agitur, vix vtilis esse potest. Et quidem merus Legista generaliter loquendo parùm valet, vnde est illud apud Tiberium Decianum suprà. Legista senza Capitulo, val poco: Canonista senza legge val niente. Hinc factum vt in Limanâ Academiâ ita legum studium vigeat, quòd in illo nullus Gradum accipere nequeat; & ita duo tantùm anni cursus exigantur, quia eâ moderatione tantum comparari notitiæ potest, quantum est ad Sacrorum Canonum intelligentiam necessarium.
46
*Dico octauò. Pro auditione Gramma
ticæ, si talis defectus possit cum Præbendæ adeptione componi, concedi licentia potest, immò & debet, quia sine Grammaticâ Præbendarius lapsus fœdissimos in diuini officij exercitatione committet. Ad litteras humaniores posse licentiam concedi cum Nauarro tenet P. Lessius Lib. 2. Cap. 34. num. 163. P. Reginaldus Lib. 30. Tractat. 3. Cap. 5. num. 54. §. Quarta caussa. Alij etiam sine limitatione id fieri posse concedunt, vt Malderus & Petrus Gregorius, quorum sententiam vt probabilem amplectitur P. Bauny Quæst. 2. citatâ. §. Has tamen: & §. Secundò excusat. Cùm ergo hoc circa humaniores litteras ita habeat, circa Grammaticam non videtur etiam in Indiis, pro Parochis ipsis dubitandum. Sic vidimus Parochum quemdam Indorum ab Episcopo in Seminarium missum, vbi GrammaticāGrammaticam inter pueros addisceret, quod nescio an fuerit consecutus. Si dicas tales, vtpotè penitus illiteratos, esse irregulares, & ita Beneficio priuandos, cuius non sunt capaces ex Cap. Cùm in cunctis, de Ele|ctione. §. Finali. Cap. Cùm nobis, eodem Titulo:
pro quo & Doctores apud Barbosam Allegat. 46. num. 5. & 10. & Allegat. 63. num. 1. Occurrendum est ex communi sententiâ Doctorum, qui illiteratos Beneficij incapaces eos tantùm esse dicunt, qui legere nesciunt, vel ad summum, scribere: vt videri potest apud Illustrissimum Zapatam Disceptatione de Iustitiâ distributiuâ, Pag. 120. P. Thomam Sancium Lib. 2. Consil. Cap. 2. Dub. 20. & P. Palaum Tractat. 13. Disput. 4. Puncto 6. num. 9. qui sufficiens iudicat, si legere linguam Latinam sciat. Barbosa num. 9. & 13. cum aliis plus exigit, sed reuerà parum, quod scilicet aliquod principium Grammaticæ habeat. Quòd si inste
Eorum electiones irritandas.
tur electiones istas esse irritandas, licèt validæ sint, vt indignis delatas, contra Concilij Tridentini Decretum Seßione 7. Cap. 3. de Reformat. ibi,
Conc. Trid.
Aliter autem facta collatio, siue prouisio, omnino irritetur. Pro quo Barbosa Allegat. 65. num. 3. & P. Palaus suprà, numer. 8. Responderi potest irritandam quidem, si nulla sit spes meliorationis; cùm tamen esse possit, & rationes aliquæ conuenientiæ, vt irritatio possit suspendi, concesso tempore studij, sitque hoc pacto melior conditio possidentis, vel tolerati ob insignem probitatem, & alia, de quibus Barbosa citato numer. 3. & etiam.
47
*Dico nonò. Pro studio solius Philoso
phiæ generaliter loquendo verosimile est priuilegium studiorum ad sic studentes extendi. Sic Zerola verb. Studium, Ad quintum. P. Lessius, P. Reginaldus, & P. Bauny num. præced. citati; qui de licentiâ vt de Grammaticâ loquuntur, & apud ipsos alij. In Indiis tamen id non videtur admit
Sed non in Indijs.
tendum, propter rationem generalem, de quâ num. 41. & propter adductam num. 45. circa Ius ciuile: est enim studium hoc ad negotium, quod præcipuè in Indiis agitur, stabiliendęstabiliendae scilicet Christianæ Religionis, vbi dominata barbaries, parùm vtile, & tempus in eo insumendum vtilius posset studiis aliis commodioribus applicari. Et Præbendariis quidem, de quibus præsertim agimus, pro ministerio Chori & Altaris, defectus Logicæ, Physicæ, & Metaphysicæ incommodare non poterit. Sed si tantus amor huiusmodi cognitionis in aliquo vigeat, vt de illius carentia doleat, habet ille profectò horas vacuas, habet & menses, in quibus instructore consulto, possit adeptione notitiæ respirare. Poterit etiam frequentare Scholas, cùm residentiæ obligatio non vrget, nec difficilè fuerit Gradum aliquem consequi, cùm eos, qui in facultate istâ conferri solent, sit facillimum obtinere. Quod si in ciuitate sit, in quâ studia communia non vigent, de Gradu non curandum, vix vtili, nisi quatenus ad superiores est via. Satius fuerit studio probitatis incumbere, sic enim & Magistri & Doctoris lauream magis honorificam comparabit.
48
*Dico decimò. Priuilegio dicto non de
bent gaudere, præsertim in Ecclesiis Indiarum, qui Medicinæ operam dare velint. Sunt equidem qui hoc concedant, ex quibus Zerola Verb. Studium ad quintum principale, & in responsione ad dubium primum: vbi cùm prohibitionem proponat, de quâ num. 45. circa alios nullam mouet quæstionem. Colligitur etiam ex P. Bauny Quæst. 2. citatâ. §. In eorum. Vbi quod in Cap. Relatum, de studio litterarum dicitur, vt vidimus num. 44. ad humanas omnes litteras extendendum arbitratur, cùm reuerà omnibus & diuinis & humanis sit commune. Et posset quidem in Indiis specialis ratio conuenientiæ, immò & necessitatis allegari, ob paucitatem scilicet Medicorum, qui huic studio post Philosophiæ curriculum, quæ illius fundamentum est, operam strenuam diuturnamque nauarint. Neque Medicina Præben
darium dedecet, quandoquidem Præbendarios Medicos constat extitisse, & his ipsis diebus Canonicus Legionensis nescio quam super curando controuersiam Romæ discussam excitauit. Et quidem cùm Medicina simul cum Iure ciuili inueniatur concessa, iis exceptis, de quibus in Cap.
Cap. Super specula.
Super specula, ne Clerici vel Monachi, ibi: Ad Archidiaconos, Decanos, Plebanos, Præpositos, Cantores, & alios Clericos Personatus habentes, nec non Presbyteros. Sicut propter studium Iuris ciuilis potest licentia concedi, iuxta dicta numer. 45. ita & pro studio Medicinæ, cùm de similibus idem iudicium sit habendum. Cap. Inter Corporalia, de translation. Episcop.
49
*Nihilominùs proposita est Assertio su
Probatur Assertio.
stinenda, quia licet Medicinæ studium non sit Ecclesiasticis absolutè prohibitum: quòd tamen abesse à Beneficio possint, vt illi dent operam, contra morem Ecclesiæ est, non enim circa hoc quidquam practicatum extat, neque sine scandalo staret, si ad praxim illud adducere quisquam niteretur. Pro Indiis autem est singularis ratio, quam Honorius III. adducit in citato Cap. Super specula, sic locutus: Quia verò Theologiæ studium
cupimus ampliari, vt dilatato sui tentorij loco, funiculos suos faciat longiores, vt sit fides Catholica circumcincta muro inexpugnabili bellatorum, &c. Cùm enim in Indiis de propagatione agatur fidei, & ita, vt funiculos suos, dilatato tentorij loco, faciat longiores, omnium maximè necessaria Theologia est, & ita non est ad Medicinam indulgentia Sedis Apostolicæ pro studentibus amplianda. Cuius licet necessitas aliqua subsit, aliunde suppleri potest, prouidendo vt aliorum statuum adolescentes studio eiusdem applicentur. Non est autem eius, & Ciuilis iuris ratio eadem, licèt simul proponantur: quia Iuris ciuilis studium pro Sacrorum Canonum intelligentiâ valde necessarium est, & pro eo, vt vidimus, specialis est Innocentij IV. concessio.
50
*Dico vndecimò. Si in Indiis licentia
Præbendariis, aut etiam Parochis, studiorum caussâ concedatur, poterunt illi Philosophiam & Theologiam in Scholis Societatis audire, in quibus illæ cum facultate conferendi Gradus præleguntur. Licet enim Doctores aliqui, Declarationi cuidam Congregationis Cardinalium inhærentes, dicant futurum studium in famosa Vniuersitate, Vt Zerola verb. Studium, Ad Octauum, Bonacina Tomo 1. Disputat. 2. de Officio diuino Quæst. 5. Puncto 3. §. 9. num. 7. & 8. Dom. Barbosa Allegat. citata num. 21. & 22. P. Palaus Tomo 2. Tract. 7. Disput. 3. Puncto 9. num. 1. & alij. id tamen non videtur vrgere, quia iuxta dispositiones Iuris communis id necessarium non est;
Cap. Tuæ Fraternitatis.
& vbi præsertim de eo agitur, scilicet in Cap. Tuæ Fraternitatis, de Cler. non resident. nihil tale iubetur. Quæsiuisti (inquit Innocentius Tertius E|piscopo Altissiodorensi,) vt cùm interdum Canonici, quibus studiorum gratiâ est indultum vt in absentia sua fructus recipiant Præbendarum suarum, acceptâ licentiâ se ad villas transferunt, vel castella, in quibus nullum est, vel minùs competens studiorum exercitium, vtrùm Præbendarum suarum fructus sint talibus conferendi? Ad hoc sic ille. Ad quod breuiter respondemus, eis, qui huiusmodi fraudem committunt, (cùm fraus & dolus nemini debeat patrocinium impertiri) præfatam indulgentiam competere non debere. Hæc Pontifex. Quis autem non videat fraudem hic tantùm dolumque notari, dum prætextu studiorum vagandi oblectamenta quæruntur? & quis item non perspiciat nihil tale in studiis Societatis inueniri, vbi valde competens studiorum exercitium reperitur? Vnde Bernardus Parmensis in citatum Caput sic ait: Nota quod nomen
studij de meliori, vel saltem de bono intelligendum est. & Glossa ibidem verb. Sudiorum ita habet: Sufficit, si sit studium conueniens, siue mediocre. D. de Ædil. edicto. Sciendum. §. Illud & l. Si quod. §. Venditor. Hæc Glossa. Et ita non obstante Declaratione dictâ tenet Moneta de Distributionibus. Parte 2. Quæst. 10. num. 17. Nec videtur tandem dissentire Dom. Barbosa, dum ait studium generale illud dici, quod est erectum & institutum per Papam, Regem, seu Principem, & ita non sufficere studium, quod non est Vniuersitas. Studia enim Societatis, in quibus conferri Gradus possunt in Indiis, auctoritate Papæ & Regis id habent, & possunt vocari Vniuersitates. Pro quo est sententia executorialis Regij Indiarum Consilij, quâ concluditur vt in Ciuitate Platensi sit Vniuersitas, vbi de studiis Societatis erat controuersia. Et quidem non parum apparet dissonum, vt studia Abulensia, Oxomensia, & nonnulla alia in Hispania, in quibus nullum est, vel minùs competens studiorum exercitium, vt Textus citatus loquitur, Vniuersitatis nomen obtineant, & quòd illud sit studiis Societatis in Indiis, in quibus valde competens exercitium cernitur, propter aliquorum minùs competentem contradictiunculam, denegandum. Et hæc pro studentibus, iam pro docentibus
§. II

§. II

De iusta absentiæ caussa ratione Magisterij.
51
*DIco duodecimò. Professores Theolo
giæ Scholasticæ, Expositiuæ, & Moralis, ac etiam Iuris Canonici, ita in Vniuersitatibus Indicis docere possunt, vt præter horas lectioni competentes, Ecclesiæ debeant iuxta Præbendarum suarum officia deseruire. Pro hoc videndus Dom. Solorzanus citato Cap. 14. n. 21. & seqq. & in Politicâ pag. 617. Quia verò circa hoc amplior concessio extat, videntur illâ se tueri posse. Et est Gregorij XIII. cuius fit mentio in Declarationibus Concilij Tridentini ad Cap. 1.
Seßionis 5. numer. 29. & iuxta quam ita scribit P. Thomas Sancius Lib. 2. Concil. Cap. 2. Dub. 95. n. 5. Verùm iam ex gratia, diebus, quibus legunt, habendi sunt sicut præsentes in Choro & inseruientes, vt declarauit Gregorius XIII. audita relatione Congregationis Cardinalium ad Caput 1. Seßionis 5. num. 12. §. Non debent. Sic ille. Quod & inductâ huiusmodi concessione tenent Gonzalez ad Regul. 8. Cancellariæ §. 7. Proœmij numer. 180. & Nicolaus Garcia Parte 3. Cap. 2. num. 118. & post eos Bonacina Disput. 2. de officio diuino Quæst. 5. Puncto 3. §. 6. num. 2. Trullench Lib. 1. Cap. 8. §. 6. n. 1. & Thomas Hurtadus Tract. 12. num. 1585. Poterunt ergo in foro conscientiæ totius diei distributiones retinere. Quis enim possit illis Pontificiam gratiam impedire? Sed illud videtur obstare, de
gratiâ prædictâ authenticè non constare. Sed obstantia ista ex eo depellitur, quia negari nequit saltem id esse probabile, cùm testimonium pro eo Scriptorum grauium habeamus. Stante autem probabilitate, securè potest Præbendarius Professor, illâ se in retentione dicta tueri, iuxta communem doctrinam, de qua sæpiùs. Sed debet talis consequenter in hac materia procedere: & sicut Declaratione dictâ in suum vult vti commodum, cùm tamen authentica non sit, ita & similis pro detractione tertiæ partis distributionum debet admitti, de qua circa citatum Caput num. 25.
Cap. Ex eo, de reg. iuris.
vt enim habet Regula 38. Iuris in 6. Ex eo non debet quis fructum consequi, quod visus est impugnare. Non tamen ideò improbabile redditur priùs dictum.
52
*Dico decimotertiò. Præbendarij Cathe
dras Iuris ciuilis moderari possunt, & indulto frui, quo & alij Professores. Id negat P. Palaus citato §. 9. num. 3. Sed constat ex dictis num. 45. circa studentes, quia omnium quo ad hoc eadem ratio est. Et ita Thomas Hurtadus Tract. 11. n. 737. ait sic legentes Eugenianâ gaudere, etiamsi sint Curati, pro quo numer. 732. illud magis speciale, omnes exceptos in Cap. Finali, de quibus num. 48. non esse Professores, sed studentes, vt ex tenore ipsius est Textûs manifestum: quamuis Cap. Non magnoperè, vtrumque Religiosis videatur prohiberi, vt exponitur in Cap. Finali. In priori enim sic: Ad legendas leges. sed studium non ita expressum, subintellectum tamen ab Alexan
Cap. Finali, Ne Clerici &c.
dro, exponit Honorius, sic dicens: Contra Religiosas personas de claustris exeuntes ad audiendum leges, vel Physicam Alexander Prædecessor noster olim statuit &c. Quibus circa eosdem ampliùs roboratis, subdit statim: Quia verò Theologiæ studium cupimus ampliari &c. ad Archidiaconos &c. (sicut n. 48. & 49.) hoc extendi volumus & mandamus. Sic ille. Studium ergo est quod prohibet, non magisterium. Est insuper intellectus alius citati Capitis, Non magnoperè. & verò legitimus, iuxta quem
omnis cessat difficultas: nam cùm in illo dicitur Ad legendas leges, lectio studentium, non legentium indicatur, & ita exponit Honorius, estque iuxta Cap. Quianonnullis, de Magistris, ibi: Legendi studium, & opportunitas proficiendi. Et ita de Re
Religiosis etiam licere
ligiosis etiam loquentes tenent plures, quos adducunt & sequuntur P. Thomas Sancius in Opere morali. Lib. 6. Cap. 14. num. 45. & P. Palaus Tomo 3. Tract. 16. Disput. 4. Puncto 13. §. 6. num. 2. qui cùm addant Religiosos posse in ea facultate graduari, consequenter sentire debent, & eam legere publicè posse, ad id enim Gradus conceditur, vnde & de aliis idem pariter est dicendum. Et quidem decisionis ratio in magisterio deficit: ex eo enim quod in Iure ciuili laureatus illud publicè doceat, | Theologiæ studium non desinit ampliari: talis enim huiusmodi studio non est operam iam daturus, neque quemquam impedit quo minùs Theologiæ possit gymnasia frequentare. Ex fun
Circa Medicinam.
damento autem dicto idem videtur in Professore Medicinæ dicendum, & ita de illa similiter Scriptores citati loquuntur. Quia verò hæc ob speciales aliquas circumstantias potest in Indiis dedecere, in iis præsertim, quos Ius excipit, iudicio Episcopi standum est; cùm resolutio nostra circa illos non sit adeò certa, quin possit eidem non inuerosimiliter penitus refragari.
53
*Pro Magistro autem Grammaticæ ma
nifestior est ratio, cùm eam Concilium Tridentinum Seßione 5. Cap. 1. de Reformat. Decreto Innocentij Tertij in Concilio generali, vt habetur in Cap. Quia nonnullis, de Magistris, prorsus insistens, enixè commendet, ita iubens: Saltem Ma
Concilium Trident.
gistrum habeant ab Episcopo cum consilio Capituli eligendum, qui Clericos, aliosque Scholares pauperes Grammaticam gratis doceat, vt deinceps ad ipsa Sacræ Scripturæ studia, annuente Deo, transiire poßint, ideoque illi Magistro Grammatices, vel alicuius simplicis Beneficij fructus, quos tamdiu percipiat, quamdiu in docendo perstiterit, aßignentur: dum tamen Beneficium ipsum suo debito non fraudetur obsequio. &c. Ex quibus fit fructus Beneficij huic ministerio conuenienter applicari, cùm in citato Capite etiam dicatur vt vnius Præbendæ prouentus assignetur: possunt ergo & Præbendæ fructus secundùm illam portionem dari, quæ absentibus denegatur. Quod intelligendum deficiente alio, qui ęquèaequè benè id præstare possit. Quamuis P. Palaus §. illo 9. num. 3. sic
concludat: Præcipuè cùm non adsit alius, qui doceat, ex dicto Cap. Quia nonnullis. Quibus videtur significare etiamsi alius sit, qui docere possit, locum habere prædictum indultum: id enim significat Particula Præcipuè, quæ casum magis certum exprimit, iuxta vulgatam acceptionem. Sed certè citatum Caput contrarium non obscurè significat, dum in eo sic habet ratio decisionis: Quia
Cap. Quia nonnullis.
nonnullis propter inopiam, & legendi studium, & opportunitas proficiendi subtrahitur &c. Si ergo sit qui gratis doceat, & sit pro ministerio tali sufficiens, vt accidit in ciuitatibus, in quibus sunt Collegia Societatis, nequit Præbendarius in eo, à sua Ecclesia absens, aut in ea non assistens, horis competentibus occupari. Est autem circa hoc
Declaratio Cardinalium, sic habens: Ante omnia in Seminariis conducendus est Grammaticus, & Musicus, qui pueros instruant: & si reperiantur Iesuitæ, ceteris anteponendi sunt. Sic circa Cap. 18. Seßionis 23. Quod in Parochis potiori ratione dicendum: licet enim ili indulto frui possint, sicut alij, quia cum de Magistris agitur, non excipiuntur, quod & Doctorum auctoritate, & exemplo confirmat Nicolaus Garcia Parte 3. Cap. 2. num. 62. ex quo P. Palaus suprà numer. 4. in casu tamen nostro id, quod de aliis negamus, de ipsis plus vrget, eò quòd residentia in Beneficiis curam animarum habentibus difficiliùs suppleatur, & illius defectus toleretur.
54
*Præterquam quòd specialis Declaratio
Cardinalium extet apud Gonzalez circa 8. reg. Cancell. Glossa 6. num. 254. ex quo citatus etiam Auctor ibidem; iuxta quam Parochus ob lecturam Grammaticæ à residentia nequit excusari. Bene verum est Declarationem dictam vrgentem non videri, etsi demus esse authenticam (circa quod videri possunt quæ adducit Dom. Villaroël Parte 1. Pacificæ gubernat. Quæst. 2. Artic. 3.
Præfata vt vrgeat.
num. 47. & 48. vbi quòd fides authenticis adhibenda est, sed non proptereà vt legibus necessariò obsequendum) quando Parochia est in ciuitate ipsa, in qua & lectura: tunc enim residere dicitur Parochus, etsi certis horis adesse non possit, sicut lectores alij, qui Præbendam in ipsa, in quâ degunt, habent ciuitate. Et vt professio dicta parui facienda non sit, præter dicta ex Conciliis, & Canonibus sacris, Cassiodori elegans commendatio, aureis sanè verbis, adijcienda, quibus Grammaticam, in hunc modum locutus, extollit: Prima enim Grammaticorum Schola est, funda
mentum pulcherrimum litterarum, mater gloriosa facundiæ: quæ cogitare nouit ad laudem loqui sine vitio, hoc incursu orationis sic errorem cognoscit absonum, quemadmodum boni mores crimen detestantur exter
Cassiodorus
num. Est Grammatica magistra verborum, ornatrix humani generis, quæ per exercitationem pulcherrimæ lectionis, antiquorum nos agnoscitur iuuare consiliis. Hac non vtuntur barbari reges, apud legales dominos manere cognoscitur singularis. Hinc Oratorum pugna Ciuilis iuris claßicum canit. Hinc cunctos Proceres nobilißima disertitudo commendet: &, vt reliqua taceamus, hoc quod loquimur, inde est. Sic ille. Lib. 9. 21.
§. III.

§. III.

De caußis aliis, & specialiter de iis, quæ pro Indiis in Limensi sunt statuta Concilio.
55
*DIco decimoquartò. Præbendarij In
diarum, si alias habeant absentiæ caussas, quæ generaliter iustæ à Doctoribus reputantur, eodem sunt iure, quo illi, censendi, & distributiones pariter lucrari possunt, sicut de absentibus ratione studij conclusimus. Pro quo Dom. Solorzanus citato Cap. 14. num. 37. & seqq. & in Politica pag. 617. §. Y en fuerza. Circa illud autem Concilium Limense Tertium Act. 3. Cap. 28. sic statuit: Cathedralis Ecclesia suis Ministris carere non debet. Itaque quod quæstûs, non charitatis caussa
Concilium Lim. 3.
fit, nullâ ratione permittendum est, vt Dignitatem, Canonicatum, aut quamcumque Præbendam in ea obtinentes, ad Vicariatum, aut Curatum, extra illam mittantur: quod in Sede vacante, quia perquam frequens est, ne fiat, Sancta Synodus sub æterni iudicij comminatione denuntiat. Sic Concilium. Vbi cùm eam
absentiam damnet, quæ caussa quæstûs fit, non videtur comprehendi illa, quæ vt damno alicui temporali magni momenti occurratur, fieri potest: vt si quis esset patrimonium, aut aliquam eius considerabilem partem amissurus: periclitarentur parentes, aut sorores præsentiâ fratris ad remedium orphanitatis indigerent. Est enim hæc iusta & rationabilis corporalis neceßitas quæ in Cap.
Vnico de Cler. non resident. in 6. vt sufficiens approbatur, & ab infirmitate distinguitur: illius enim nomine omne iustum impedimentum intelligitur, vt docent communiter Scriptores, ex quibus aliquos adducit D. Thomas Sancius Lib. 2. Con|sil. Cap. 2. Dub. 92. numer. 1. Pro quo & videtur facere Cap. Præsentium 7. quæst. 1. vbi Clerico, qui suis ordinandis negotiis per duorum mensium
spatium abfuerat, indulgendum ab Episcopo, D. Gregorius statuit. Et ita P. Bauny in Praxi Beneficiorum, Disput. 14. Quæst. 2. §. Vndecimò absentiam, propria negotia caussam esse absentiæ legitimam arbitratur. Sed certè cùm in eo Capite negotiorum adducta caussa non probetur, sed solius ægritudinis, circa quam, & non circa negotia Pontifex sanctus iubet inquiri, ex decisione tali non videtur illa sufficienter comprobari, sed reprobari potiùs, quia exceptio firmat regulam in contrarium. Nihilominùs admitti potest, quatenus ægritudo illa potuit occasione negotiorum contrahi: si enim præcessisset, non fuisset commoditas se absentandi, neque fundamentum ad remouendum illum ab Ecclesia, in quâ Beneficium obtinebat. Quod ergo inquirendum circa ægritudinem dicitur, ita est accipiendum, vt videatur an ratione illius absentia maior fuerit, quàm negotia requirebant. Quæ est verosimilis explicatio, pro quâ & facit caussam ordinandi negotia non damnari, vt damnari oportebat, si minùs sufficiens habebatur.
56
*Illud hoc loco speciale occurrit, an distri
butiones lucretur, qui à Prorege in Curiam accersitur, eò quòd contra illum aliquid subortum sit, propter quod accersendus, potestate illâ, de qua grauis est controuersia, videatur. Et Dom. quidem Solorzanus de vocatis à Rege & Proregibus id verum reputat citatis locis: sed in iis videtur locutus casibus, in quibus caussa boni publici agitur, cui possunt Præbendarij sic vocati consilium aut operam præstare: est autem diuersa ratio, cùm Præbendarius vt reus comparere cogitur, quomodocumq;quomodocumque iudicium illud instruatur. Circa quod illud est certum, si Præbendarius
Si innocens nihil amittere.
innocens in caussâ sit, emolumenta Præbendæ non amittere, quæ Præbendam ipsam constituunt: quidquid de distributionibus sit, secundum partem illam tertiam, quam & studentibus negandam volunt multi, de quo numer. 41. & in casu præsenti id potiùs dicendum, quia absentibus à loco Beneficij etiam ob caussam publicam, vt quia in Concilio generali assistunt, negandum resoluit cum multis P. Thomas Sancius suprà, Dubio 94. licèt alij secùs sentiant apud eumdem, qui Decreto Concilij Constantiensis Seß. 19. §. Item, cum absente, videntur contraire. Est autem oppositum probabile, quando Præbenda in solis est distributionibus constituta. Et in casus nostri specie, quando scilicet iniustum Superioris præceptum interuenit, id tenet Bonacina Disputat. 2. de officio diuino, Quæst. 5. Puncto 2. num. 9. cum aliis, & valde verosimiliter etiam cùm distributiones distinctæ sunt; sicut de iniustè incarcerato Trullench Lib. 1. Cap. 8. Dub. 10. Si verò culpa in eo
Neque etiamsi culpabilis.
resideat, non ideò amittit, quia culpâ illâ non erat tali pœna digna; etsi esset, à competendi erat iudice infligenda, qualis non est laicus Gubernator, qui neque in eo articulo se intromittit. Est ergo tunc iusta & rationabilis corporalis neceßitas; quia licet culpa præcesserit; iustè tamen & rationabiliter Præbendarius edicto Proregis obsequitur, ne maiora incommoda subsequantur. Quemadmodum infirmitas lucrandis distributionibus non obstat, etiamsi culpabiliter contracta fuerit, iuxta dicta num. 4. Est autem circa præ
dicta generalis illa decisio, pro quâ in Declarationibus Cardinalium ad Cap. 12. Seßione 24. de Reformat. sic dicitur: Quando non stat per aliquem quo minùs in suo Beneficio resideat, nullum ob non residentiam detrimentum sentire debet. Hoc sæpè resolutum est. Alia item in hunc modum: Congregatio censuit distributiones quotidianas lucrari eum, qui indebitè coniectus in carcerem fuerit, & fructus Præbendæ, siue massæ grossæ tamdiu deberi, quamdiu per sententiam non fuerit declaratus iustè illum in carcere detineri.
57
*Pergit Concilium, & sic subdit: Nulli
quoque in Ecclesiâ Cathedrali PrębendamPraebendam obtinenti commeandi in Hispaniam copia fiat, nisi Præbendam suam aut Beneficium priùs resignauerit. Sic illud: cuius oppositum cùm videamus fieri, credendum est ad caussam ipsius Ecclesiæ copiam sic factam reuocari. Et ita illud admittit Dom. Villaroël Parte 1. Quæst. 8. Art. 1. num. 40. Sed certè vix talis inuenietur, qui ob solam Ecclesiæ vtilitatem incommoda & pericula nauigationis assumat. Sua
ergo Præbendarius quæsiturus augmenta, honorificam commissionem accurat, vt sic minùs illi negotiorum suorum prosecutio quæstuosa reddatur: quo euentu non posse lucrari distributiones tenent graues scriptores apud Bonacinam Disput. 2. citatâ, Quæst. 5. Puncto 3. numer. 14. Ex quo frequenter accidit, vt circa propria solicitus, alia frigidè pertractet; vnde & promotus redit, sed non Ecclesiæ caussa promota, post transmissam ipsi à Capitulo ingentem pecuniæ quantitatem. Res ergo ista coràm Deo debet expendi, cùm de tradendâ commissione agitur, & vtilitas ponderanda: & qui de illâ suscipiendâ agit, suam conscientiam oportet inspiciat, quia in præposterâ intentione & traditione graue peccatum interuenit, & restitutionis obligatio manifesta. Videndus Bonacina suprà, num. 17. & seqq. Neque semper ad condonationem confugi potest, quia multoties illa non habet locum vel quia mortui aliqui Præbendarij sunt, vel quia eorum quidam præ verecundia non exigunt, videntes alios ex dignioribus obmutescere: vel proptereà quòd ignorant quo se pacto gesserit Procurator: vnde ad illius est hoc conscientiam remittendum.
58
*Citatum Caput sic Concilium claudit:
Prætereà iidem in Ecclesiâ Cathedrali Præbendam obtinentes, non ampliùs quàm per mensem, atque hunc interpolatum, ac per dies, non per horas computandum, ab Ecclesia abesse possunt. Hæc Concilium: cuius dispositio non debet dispositioni Concilii Tridentini videri contraria, dum Seßione 24. Cap. 12. absentiam trium mensium indulget: cùm ibidem sic addat: Saluis nihilominùs earum Ecclesiarum Con
stitutionibus, quæ longius seruitij tempus re uirunt. Vnde in margine Decreti citati locus Tridentini præfatus apponitur; vtpotè cui se voluit dicta Synodus conformare. Et quidem meritò ob inculcatas rationes, quia & Ecclesiæ Indicæ ad stabiliendam meliùs Religionem, Ministrorum debent numero competenti decorari: & quia ob distantiam Patroni, ex ordinario numero aliqui semper desiderantur; & sic diuina officia non possent conuenienter celebrari. Vnde & extant | plures Cardinalium Declarationes pro diuersis Ecclesiis, quibus minor vacatio per statuta est propria constituta. Neque allegari potest in contrarium statuta dicta ante Concilium fuisse; cùm tamen Limense Concilium post Tridentini confirmationem fuerit congregatum. Nam Concilium generaliter loquitur, & Limense approbatum fuit à Sede Apostolicâ, quæ nihil contrarium Tridentini Decretis nuper editis permisisset. Quomodo autem prædicta dispositio in omnibus Ecclesiis non vigeat, sed Tridentini, indulgentiâ illarum Præbendarij perfruantur, ipsi viderint, neque enim sine magno fundamento id factum debemus arbitrari. Mensem autem non
per horas, sed per dies computandum, eam potest habere caussam, quòd computatio horaria nimis laboriosa est: & prætereà ne quis horam magis incommodam eligat, vt in ea non assistat, dum ex ea mensem integrandum sibi habet persuasum. Est autem decretum prædictum Cardinalium Declarationi conforme, circa citatum Caput, quæ sic habet: Congregatio censuit non posse confici ex
horis, quibus Canonici residentes absunt à Choro, dies, vt ex diebus & horis confici poßint menses absentiæ, de quibus in hoc Decreto: neque ad constituendum seruitium nouem mensium colligendas esse punctaturas; quasi ij, qui nouem partes punctaturarum ex duodecim, quæ ex seruitio totius anni conflantur, deseruiendo tulerint, seruitio nouem mensium debito satisfecerint: sed ipsos dies residentiæ & seruitij, siue continui siue interpolati, numerandos esse, vt compleant numerum dictorum nouem mensium. Sic Congregatio. Est ergo iuxta spiritum & mentem Ecclesiæ vt eo, quo quis seruit die, integrè seruiat, eo quem elegerit vacationi aut propriis negotiis assignato. Quemadmodum in iis, qui Scholas frequentant, accidit, quibus dies sunt vacationum assignati: id quod conuenientius est, quàm vt, dum Scholas frequentant, non integros dies lectionibus audiendis impendant: quod equidem non potest non esse, & Scholis ipsis & docentibus indecorum, nec de obligatione assistendi plura, vt ad alia transeamus.
Loading...