*Sed hoc neutiquàm admittendum, quia
Communitates proptereà vsum vt sibi licitum
non admittunt, quia censent prohibitum, vtpotè
per Cruciatam reuocatum: Communitates autem non sunt vniuersalia aliqua Platonica, sed
Religiosi in particulari eas constituentes: ergo
sentiunt illi sibi talem vsum non licere. Prætereà
in adductis præfati Scriptoris verbis compugnantia quædam est, & suppositio falsa, quod scilicet
priuilegium sit Religionibus concessum, & singillatim etiam particularibus: quod enim Religionibus conceditur, non conceditur singillatim, sed in communi omnibus: ergo nequeunt
illo vti vt singillatim concesso, sed vt membra
sunt talis Communitatis, sub qua ratione vsus est
illicitus, quia Communitati talis non est: ergo
neque membris, vt talibus
: & aliunde si vt singulares considerentur personæ, priuilegia Bullæ
contraria reuocantur, vt ex illius tenore constat.
Benè ergo Diana
Parte 9.
Tract. 8.
Resol. 66. post
adductos Ioannem à Cruce, & Ioannem Henriquez
Sect. 18.
Quæst. 9. admonet standum esse
Religionum consuetudini, quia in illis numquàm
priuilegij dicti vsus extitit, nec se velle pro illo
ipsis auctorem esse: quidquid de doctrinis quibusdam sit, de quibus ibi, circa vsum & non
vsum priuilegiorum in ordine ad eorum permanentiam aut cessationem, ex quo id hausit citatus Pater, quo suam contendit positionem roborare.