*Quidquid de hoc sit id, quod præfati af
firmant, negat P. Thomas Sancius
en Opere Morali, Lib. 6.
Cap. 2.
numer. 50. id probans, quia est
præter Religionum institutum, & res periculis
plena. Et licet Pius V. id concesserit, ex eo pro
batur licitum esse tali fungi ministerio, non autem
Religiosos posse ad illud obligari. Addit autem
num. 51. posse Religiosum cogi ad suscipiendum
Beneficium consuetum regi per Religiosos Monasterij, quia talis gubernatio pertinet ad Monasterium, & ita ab eius Prælato posse tale onus
imponi. Videtur autem hoc ad Indorum Parochias referendum, quando iunctæ sunt Monasteriis, & Religiosi conuentualiter viuunt, & non
soli, quia de Parochiis Indorum agens ad ea se refert, quæ dicenda ab ipso
numer. seq. & illum sequitur P. Palaus
Tomo 3.
Tractat. 16.
Disputat. 4.
Puncto 5.
numer. 3. quoad
Parochias Indorum;
addit tamen sic
: Quòd si Beneficium Regulare sit tui
Ordinis, ad illud subeundum compelli à tuo Prælato potes. Cùm enim à Religiosis illius administrari debeat,
necessum erat vt Prælatus, apud quem est Ordinis administratio, potestatem haberet compellendi ad illius Beneficij administrationem. Sic ille. Cuius ratio videtur
ad
Parochias Indorum aduocanda, licèt ille pro
ipsis ex eo arguat, quia Beneficia sæcularia sunt
:
Pontificia enim concessio non mutat Beneficij
sæcularis naturam, & consequenter non præstat
vt ad illud subeundum obligare
Prælatus possit.
Sed id non videtur satisfacere
: quia semel susceptâ administratione talium Beneficiorum, cùm
à Religiosis administrari debeant, necessarium est
vt
Prælatus, apud quem est Ordinis administratio, potestatem habeat compellendi ad talem administrationem
: vnde parum interest, quòd
Regulare ex naturâ suâ, aut sæculare sit, quia idem
onus circa administrationem incumbit. Aut ergo
ratio citati Doctoris pro Beneficijs Regularibus
eneruis est, aut sæcularibus etiam debet applicari.