*Quinta, Protectioni Indorum ita incumbere,
vt non expectet eorum querelas, sed ex
officio, quæ videntur nocitura, depellat; hoc
enim ipsum protectionis nomen importat. Si aliquid contra Indos disponi per publicam potestatem, aut quamuis aliam intelligat, occurrat
statim, & damna ex tali dispositione imminentia
repræsentet: si præsertim noua onera circa Minarum labores imponenda præsentiat, aut de
stipendio pro labore, quem circa multa sustinent,
minuendo tractari cùm generaliter augendum videatur. Et maximè si circa
eorũeorum instructionem in
rebus fidei, &
SacramentorũSacramentorum administratione
defectus notabiles deprehendat. Sit ergo Dei instar,
qui dum Protector dicitur multorum bonorum
auctor solicitus prædicatur.
Eccli 34.
v. 19.
& 20.
dum sic ibi
: Oculi domini super timentes eum. Protector potentiæ, firmamentum virtutis, tegimen
ardoris, & vmbraculum meridiani, deprecatio offensionis,
& adiutorium casus, exaltans animam, & illuminans
oculos, dans sanitatem, & vitam, & benedictionem.
Circa quæ vtiliter poterit Protectoris consideratio
interdum occupari. Et in quintâ hac obligatione conscientiam grauiter onerari posse, indubitatum est; si videlicet nihil ex offic io Protector agat, sed partium semper petitionem expectet. Nec timori cedat, dum Magistratuum superiorum voluntas obstiterit; hoc enim onus
cum officio susceptum. Et quemadmodum vt salarium sibi absque quadrantis detractione reddatur, non verebitur semel, & iterùm Magistratum vrgere, timore postposito; ita & adire eumdem debet pro Indorum defensione, vt præmium
labori respondeat, iniustè aliàs reportandum.
Nec dubitet se libentiùs audiendum cùm iustitiam aut misericordiam pro miseris petit, quàm
cùm pecuniam sibi. In priori enim per eum ipsa
iustitia, & misericordia; immò & Deus ipse perorat, in alio autem cupiditas terrestris sanguisuga. Et in hoc etiam restitutionis obligationem
intercedere posse non videtur dubitabile, cùm
damna non leuia possint ex omissà protectione
succedere, quæ scilicet graue peccatum sit. Quod
adeò verum est, vt etiamsi à Regio Indiarum
Consilio decretum aliquod veniat Indis aduersum, eidem sit sub obligatione dictâ viriliter obsistendum, quia ex minùs legitimâ informatione
credendum est originem habuisse: Indorum enim caussæ ab huius Concilij dominis benignis
semper oculis inspiciuntur, vnde quod contrarium apparet non est sine discussionis beneficio
suscipiendum.