*
VT diuersis possint oneribus Indi
Officij qualitas explicata.
satisfacere, & quædam pietatis opera
valde ipsis vtilia, promouere; multi
ab eorum communitatibus census empti, siue
alio modo pro eorumdem iuuamine constituti.
Horum Administrator Hispanus per supremam
potestatem designatur, & alicubi officium emitur cum præeminentiâ vrbicorum Senatorum,
cum voce, & suffragio, vt dicitur in Capitulo.
Ad decisionem autem caussarum, quæ circa hoc
occurrere possunt, Regius per vices Auditor pro
|
tribunali assistit, cuius obligationes, cùm iudicis
sint, satis videntur perspicuæ. Sed illa specialis,
vt, quia census prædicti in fauorem Indorum
constituti sunt, ex quorum stabilitate ingentia in
eos resultant commoda, & consequenter commune bonum valde inde dependet; seruato quidem
iustitiæ moderamine, semper foueatur. Vnde videtur communis iam sententia de opinione
probabili, quam iudex complecti potest, etiam
relictâ probabiliori, hic locum non habere, saltem generaliter loquendo, & non de vnâ, aut
alterâ sententiâ in re non multùm præiudiciali.
Nam ex eo fieret Indos grauia detrimenta subituros, & commune etiam bonum iri non leuiter
imminutum. Immò in pari probabilitate idem
videtur dicendum, ob eamdem rationem. In
eo siquidem cum iure probabili concurrit specialis miserabilium personarum, & communis boni
respectus. Vnde satis verosimiliter dici potest
numquàm æqualitatem illam iuris contingere,
quia semper pro Indis sunt
specialissimęspecialissimæ rationes,
vnde ius partis aduersæ superatur. Quando scilicet seclusis dictis respectibus ius æquale est, nam
si illis exclusis ius Indorum debilius sit, per respectus dictos potest exæquari. Tam autem debile esse potest, vt etiam illis adiunctis minùs
probabile sit; & dummodo sit absolutè probabile, potest iudex, licet non teneatur, in fauorem
Indorum iudicare. Dixi autem,
licet non teneatur,
quia valde alienum ab æquitate, & ratione est, vt
obligatio sit sententiam ferendi contra eum, cujus est potius ius, eo enim ipso iustitia est illi magis debita; vnde repugnat obligationem esse ad
illam denegandam
: denegari enim non debet
necessariò, nisi quatenus minùs de iure est, cùm
ius obiectum iustitiæ sit, & ita est implicatio in
terminis, quòd ius potius sit, & quòd illi debeat
iustitia denegari; & quòd sit ius debilius vt pronuntiari pro illo sententia debeat, & hæc quidem circa iudicem.