*Deinde fructus ille, qui specialis dicitur,
incertus est, & eum negat P. Vasquex
Disp. 231.
n. 12.
& seqq. P. Coninck
suprà n. 161. Cardinalis Lugo citatus
nu. 233. vt eum benè intellexit
P. Franciscus de Lugo
suprà n. 49. quod & ratio
eius ostendit, & Scriptorum auctoritas, quos adducit, & alij apud ipsos existimantes oblationem
Sacerdotis solùm afferre fructum ex opere operato illi, cui à Sacerdote applicatur: vt ergo ipsi
Sacerdoti afferat pro se ille debet offerre, & sibi
fructum peculiarem applicare. Quod quidem ex
eo fundari potest, quia nulla de illo extat promissio. Vbi enim illa
? Ex ratione autem sacrificij id non habetur, quod ex se indifferens est vt
pro his possit, aut pro illis applicari
: in quo discrimen apparet inter ipsum vt tale, & vt rationem Sacramenti habet, quod soli est recipienti
proficuum ex opere operato. Immò & institui
hoc sacrificium potuit sine virtute in actu proximo ad fructum ex opere operato conferendum,
quod & ita de facto esse censuerunt aliqui, quorum meminit P. Suarez
suprà Sect. 1. in princi
pio
: licet
Dicto primo aliquos ab ea assertione vindicet, nec Catholicum contra dicentem se inuenisse pronuntiet, &
sect. 6. §.
Sed contra loquens
de remissione pœnæ, quam ex opere operato
conferre ait, affirmat id non esse de fide, & Concilium Tridentinum ab ea abstinuisse quæstione,
esse tamen contra communem Theologorum
sententiam, à qua discedere magna esset temeritas. Quo tamen non obstante idem Eximius
Doctor
citata Sect. 1. §.
Fundamentum prioris, id
statuit quod diximus: cùm enim afferat doctrinam aliquorum dicentium fructum ex opere operato non haberi ex speciali Christi promissione, sed ex ipsa Sacrificij institutione, quæ secum
necessariò adducit efficaciam sacrificij ad huiusmodi effectum, quia est sacrificium nouæ legis
& perfectum. Cùm inquam doctrinam istam
adducat, eam reijcit, quia licet iudicet congruentem rationem, ob quam institutio talis sacrificij
postulat vt ei promissio talis adiungatur: non tamen satis est vt huiusmodi effectus, vel efficacia
possit sine promissione speciali intelligi: nam tota
ratio sacrificij etiamin noua lege perfectè intelligi
potest absque huiusmodi effectu, vel caussalitate
ex opere operato: in quo est nulla differentia
inter Sacramentum & sacrificium: nam Sacramentum per se primò institutum est ad sanctificationem conferendam & significandam, & ideò
tale Sacramentum intrinsecè includit in sua institutione vt sit signum perfectæ sanctificationis,
quæ fit per gratiam ab ipsomet collatam
: in quo
continetur quædam promissio gratiæ, tamen ipsa
intrinsecè includitur in institutione ipsa Sacramenti vt tale signum est: facrificium verò per
se primo instituitur ad cultum Dei quoad significationem: & hoc sacrificium institutum est in
repræsentationem passionis Christi, quoad significationem mysticam; & hæc sunt quæ per se
pertinent ad institutionem talis sacrificij vt sic.
Quod autem vltra hoc habeat virtutem conferendi aliquem effectum ex opere operato, est
quidem decenter annexum tali sacrificio; non
est tamen ita per se & intrinsecè inclusum in ratione sacrificij. Sic doctissimus ille Magister discurrit, ex quo id, quod est à nobis assertum, egregiè comprobatur.