*
RAtio dubitandi est, quia Beneficium
propriè dictum
est ius percipiendi fructus ex bonis Deo dicatis Clerico competens propter diuinum officium, vt communiter illud
definiunt Doctores, & videri apud summistas potest, & præsertim apud eorum
Principem Syluestrum
verbo dicto 2. 1. Atqui
Parochi Indorum
tale ius non habent, quia Indi aut decimas non
soluunt, vt in Nouâ-Hispaniâ, pro quo Mag.
Grijalua in Historiâ
D. Augustini illarum Prouinciarum, Ætate 4.
Cap. 11.
Fol. 188.
Col. 4. Vel si
soluunt, ad eorum
Parochos non pertingunt, pro
quorum sustentatione portio tributi deducitur,
quæ primus effectus dicitur. Talis autem portio
non computatur inter bona Deo dicata, vnde &
prohibentur Ordinarij Censuris vti, vt ad illam
soluendam Regios ministros compellant. Vnde
& resolutio
Titul. 16.
num. 49. circa recitationem
officij.
Secundò, quia
Parochiale officium non
datur illis in titulum perpetuum, & ita non habent
Parochi illius proprietatem.
Pro quo faciunt, quæ habet Dom. Solorzanus
Tomo 2.
Lib. 3.
Cap. 16.
numer. 26. & in
Politicâ
Pag. 639. §.
Però
todas. Vbi ex Regijs schedulis ostendit Doctrinas esse amobiles ad nutum Regiæ Maiestatis.
Qui etiam
num. 23.
cit. Cap. de formâ agens, iuxta
quam in
Peruuio conferuntur, ait præsentationem Regiam Ordinario exhiberi, ab eoque præsentatum examinari, & habilem repertum administrandi licentiam accipere,
citra vllam tamen
aliam collationem, vel institutionem. Perpetuitatem
autem esse de ratione Beneficij communiter docent Doctores, ex quibus aliquos adducit
P.
Palaus
Tomo 2.
Tractat. 13.
Disputat. 1.
Puncto 1.
num. 6.
Pro quo &
P. Suarez
Tomo 4.
de Religione,
Tractat. 8.
Lib. 3.
Cap. 19.
numer. 23.
Tertiò; quia
cessante proprietate & perpetuitate, Beneficium
tantùm videtur dari in Commendam, quia non
datur in titulum: illi autem qui sic Beneficium
Curatum accipiunt, non sunt propriè Prælati,
sed Procuratores, licèt habeant legitimam administrationem, iurisdictionem, & auctoritatem,
iuxta communem praxim, quamuis sint qui secus
sentiant quoad plenam iurisdictionem.
Pro quo
videri potest
P. Thomas Sancius
Lib. 2.
Consiliorum, Cap. 2.
Dub. 48. Ex quo videtur sequi, Religiosos non teneri ad collationem Canonicam
requirendam, quia illa tantùm requiritur pro
Beneficijs quæ dantur in titulum, qualia non
sunt, quæ ipsis tribuuntur, sed precariò conceduntur, vt loquitur Dom. Solorzanus
num. 11.
vnde &
P. Pellizarius
Tract. 8.
Cap. 4.
num. 9. ait illos
non esse propriè
Parochos.