*Nihilominus oppositum videtur prorsus
Clausulæ tenori conforme, dum in ea sic dicitur:
Prædictas facultates communicandi, non tamen illas,
quæ requirunt Ordinem Episcopalem, vel non sine sacrorum Oleorum vsu exercentur, sacerdotibus idoneis,
qui in eius Diœcesi laborabunt, & præsertim tempore
sui obitus, vt Sede vacante sit qui poßit supplere &c.
Iuxta quæ manifestum apparet etiam post
obitũobitum
non haberi facultatem pro consecratione dictorum, cùm de illa vno contextu, in quo negatio
extat, disponatur, & facultas sua cum limitatione
tendat de vno in alium statum. Et quidem si in
Clausula dicta non fuisset additum, quod ad Consecrationem spectat, nullus esset qui verosimiliter
affirmare posset ad id facultatem ab Episcopo traditam extendi valere. Atqui ex additione tali nihil huiusmodi habetur: Ergo nullo pacto licet extensio. Maior est clara, & Minor ostenditur: Nam
in primis is, qui pro Episcopo suppleturus eligitur, non vocatur Delegatus, nec reuerà Episcopi
Delegatus est, quia ordinariam suam potestatem
in ipsum non transfert, cùm in facultatibus dictis
priuilegiarius sit, neque illæ sint officio annexæ
:
vnde in concessione ista ea adhibentur verba, quæ
hoc satis insinuant, dum dicitur concedi facultatem
Prædictas facultates communicandi sacerdotibus
idoneis: qui eius non operantur nomine, sed virtute
Sedis Apostolicæ, ad quam dispensationes spectant, sicut Episcopi ipsi. Deinde nullum est verbum, ex quo solidum possit pro assertione contraria fundamentum: si enim aliquod, illud equidem:
Per Delegatos, vel per vnum ex eis. Sed est sanè
|
leuis momenti, cùm explicationem habeat facilem, vt scilicet sit qui suppleat Episcopo mortuo,
donec per Delegatos à Sede Apostolica, aut vnum
ex designatis ab Episcopo, aut etiam ex Capitularibus, aliter prouideatur. Quam de solis designatis sermonem esse expeditior explicatio, ex
Sacerdotibus inquam idoneis. Quod autem de verbis
illis dicebatur
Auctoritate Apostolica, admitti potest
ad sequentia spectare, sed nihil inde contra legitimam expositionem ex superioribus sufficienter
roboratam. Non est tamen ex prædictis inferendum, eis, per quos prouisum fuerit, non posse
quęquæ
ad Consecrationem pertinent, exercere, iam enim
illi sunt Delegati, & auctoritate Apostolica potiuntur.