*Et non esse improbabile oppositum
dixi
n. 25. eo quòd in titulum, scilicet perpetuum, Paræciæ non conferantur. Ubi tamen
additum,
Si Canonica institutio desit. Quæ quidem jam uti necessaria præscribitur, & ita usu
|
est constanti stabilita. Canonica enim institutio cùm jus ad fructus importet, ex ea id sequitur, quod est
superiùs demonstratum. In
quo tamen esse aliquid fraudulentiæ potest, si
videlicet. Canonica institutio non eo accipiatur animo, ut ipsi tamquàm verè Canonicæ
deferatur, sed uti cæremonia, quæ ut vexatio
vitetur, exteriùs tantùm sustineatur. Cùm
enim Sacramentum non sit, non videtur in
eo graviter peccari, si fictionis aliquid implicetur. Sed contra hunc dicendi modum quæ
nuper sunt dicta apertè concludunt. Si enim
vera institutio Canonica non est deficiente
voluntate illi conformi: ergo jus ad fructus
non adquiritur: unde & absurda illata repullulant. Est etiam fraudulentia in re gravi, &
valde sacra contra fidem debitam contractui.
Unde quod de probabili opinione dictum ibi,
posita Canonica institutione non currit, secus
eâ seclusâ, si in designata jam Religioni Ecclesia ante institutionem à Provinciali qui aliquamdiu administret, designetur. Circa quod
verosimiliùs juxta dicta
nu. 31. procedendum.
Eritq́ue pro sic designatis minùs obnoxia scrupulis absentia, pro quo alij validiùs urgentur
cùm in ijs, quæ ad Paræcialem curam spectant,
subjiciantur Episcopis, unde & Conciliaribus
decretis, juxta quæ illi gubernationem suam
dirigunt. In quo quidem, qui Canonicè instituti non sunt, minùs videntur gravati, licet ad
visitationem admittendam teneantur. In qua
& de titulo inquirendum, & nescio an quod
de probabilitate respondendum est, admittendum sit, cùm habeat contra se quod est in præsenti Capite dictum, &
superiùs comprobatum. Dom. Quitensis in
Itinerario Lib. 5.
Tract.
2.
Seßione 8. inquirit an Visitator punire Parochum possit, qui probabili opinione ductus
vetitos contractus exercuit, & negativè respondet cum Joanne Sancio
in Selectis Disput.
44. de quo Nos alibi. Et eatenus habet locum,
quatenus opinio verè probabilis est, quod tamen Visitator potest aliter judicare in multis,
quæ cupiditas & ambitio solet probabilitatis
umbraculis convestire. Et in eo, de quo agimus, mirum non erit si tale aliquid præsumatur, ubi Patroni mens adeò habetur expressa, &
administratio Sacramentorum
quorumdāquorundam iteratur, quæ non utcumque est Religiosis sine
licentia Parochorum prohibita, sed pœna excommunicationis inflicta. Unde negotium
quidem majoris momenti est, quàm illud, in
quo de negotiatione aliqua agitur, quæ potest varijs titulis honestari. Cùm alias quidquid probabilitatis in prædicta sententia prætenditur, ab eorum præcipuè auctoritate descendat, qui ea in caussa de commodo proprio
agunt, &, uti vulgò dicitur, sunt in eo interessati; ex eo enim capite valde solet probabilitas
extenuari, & parùm probabilis opinio non attendi, quæ aliàs inconvenientibus obnoxia
comprobatur. Videri poterit citatus Quitensis
Dominus
Lib. 1.
Tract. 1.
Seßione 14. ubi pro
obligatione ex justitia doctè disputat contra
Remesalem, distinguens tempora, cùm ille pro
alio sit locutus, à Nobis etiam adductus
nu. 9.
cum alijs, qui locuti dici possunt
in illo tempore.