CAPVT VIII.

CAPVT VIII.

Quædam alia pro Indorum Parochis.
Section
89
*DIco primò. Parochi Indorum gra
uiter peccant si ad expugnandos Indos proficiscantur. Pro hoc stat Limense Concilium tertium Act. 2. Cap. 7. sic decernens: nemo ex Clericis, qui doctrinæ Indorum præsunt, vel aliàs vtcumque agunt, ad bellum contra Indos, aut alias quascumque expeditiones, vt ministeriis spiritualibus milites iuuet, proficiscatur, nisi de ex
Concilium Lim. 3.
pressa licentia sui Episcopi. Qui secus fecerit, excommunicationem latæ sententiæ ipso facto subiaceat. Sic CōciliumConcilium, decisionis suæ ratione præmissâ, quia in huiusmodi expeditionibus leges solent iustitiæ violari, & irreparabilia damna deuictis inferri. Quæ quidem ratio omnes tangit. Et ita obligatio ad omnes illos extenditur, qui Concilij legi
bus non tenentur; licet excommunicatio ad illos, sicut neque ad Religiosos, non extendatur. Secus erit si expeditio sit pro defensione, vt modò accidit respectu Chilensium, & Calchaquiensium, quorum arma nimisquantùm experimur infesta.
90
*Dico secundò. Parochi Indorum circa præmittendam Confessionem Sacro id præstare debent, quod à Concilio Limensi tertio. Act. 2. Cap. 18. illis, & aliis sæcularibus Sacerdotibus, ad quos illius iurisdictio protenditur, his præscri
Concilium idem.
bitur verbis: Celebraturi Sacerdotes nullatenus sacris vestibus induti peccata confiteantur: sed cum Confessione opus habent, antequàm se induant, & quidem genibus prouoluti id faciant: nec nisi apud Confessarium ab Ordinario approbatum. Qui aliter vel audierit, vel fecerit confeßionem, sciat se & præcepti reum, & salutarem ei pœnitentiam iniungendam. Sic Con
cilium: cuius sanctionis ratio non vna esse potuit: vel quia id decens non apparet, quod eadem inhibetur: vel quia contingere potest, vt qui sacris vestibus indutus confitetur, non sit ad absolutionem dispositus, ex quo fiet, vt vel sic celebraturus sit, vel si vestes deponat, id non sine adstantium offensione contingat. Siue quòd CōfessionesConfessiones eo modo factæ, celerius quàm expediat, siant. Quin etiam quòd Sacerdos vestibus sacris indutus, iam mundus supponitur, vnde & | manus antequàm se induat lauat in signum exactęexactæ munditiæ, vt Oratio indicat pro lotione ab Ecclesia institutâ. Ad abstergendum omnem maculam, &c. Præterquàm quòd sacerdos sic indutus Maiestatem quamdam diuinam præsefert ob repræsentationem Christi, vnde non est iuxta decorum eius personam Pœnitentis agere se alteri subiiciendo. Quibus etiam addi potest, Confessarium, cùm sit iudex, superiorem debere eâ in actione videri; quod secus accidit, cùm sacerdos dicto modo confitetur. Et cùm Concilium nomine præcepti vtatur, manifestum est in transgressione aliquod esse peccatum.
91
*Dubitari autem potest an mortale sit,
Oppositum non videri mortale.
quod videtur materiæ grauitas indicare. Nihilominùs contrarium videtur verosimile; quia cùm Concilium ad mortale obligare intendit, id solet explicare. Neque indecentia talis est, vt maiorem obligationem arguat: & Sacerdos in ipso celebrationis actu Pœnitentem agit, dum Confessionem præmittit, & adstantibus se peccatorem profitetur. Et vobis, fratres, &c. & in oblatione hostiæ, Pro innumerabilibus peccatis, & offensionibus, & negligentijs: sicut & in peculiari pro se oratione: Qui me peccatorem, &c. Pro quo & illud in Canone: Nobis quoque peccatoribus, & sic alibi. Religiosi autem tali præcepto non tenentur, &
potest sine peccato aliquo confessio ab indutis fieri, quia antequàm se induerant, non habuerunt copiam Confessarij: neque in illis est periculum prædictum de indispositione pro absolutione. Et licet venialia tantùm peccata habeant, non absurdè videntur facere, dum ex affectu eximiæ puritatis procedunt, vt sic dignius sacrificium valeant immolare. Erit autem tunc conueniens, vt non induti Casulâ id faciant: illa enim est singulare indumentum sacerdotis. Quod autem de appro
batione Confessarij dicitur, in Consilio Tridentino habetur expressum Seßione 26. Cap. 15. de Reformat. Vnde nec Parochus confiteri non approbato potest, cùm neque possit Episcopus sibi non subditum sacerdotem à proprio Ordinario non approbatum, eligere, iuxta Cardinalium declarationem, vel Pontificiam potiùs post factam ab illis relationem, quæ circa citatum Caput habetur ante omnes alias. Posse autem Parochum
alterius diœcesis Parocho confiteri, affirmat Beia Tomo 1. respons. Casu 16. quem sequitur P. Bauny Tomo 1. Tractat. 10. Quæst. 11. de Parochis, in principio. Et Quæst. 17. Aßert. 1. & est valde probabile. An autem simplici sacerdoti in aliâ diœcesi approbato, probabile quidem est, sed non vt prius illud: quamuis fundamenta, quæ citati adducunt pro Parochis, id etiam probent de quibuslibet approbatis. Sed quæstiones istæ Parochis omnibus sunt communes.
92
*Dico tertiò. Parochi Indorum, &
est de alijs, sicut & de sacerdotibus non Curatis, nequeunt sine peccato tabachum ante Missam sumere in locis, ad quos Concilij Limensis Decreta perueniunt. Constat ex illius Capite 24. Act. 3. vbi sic dicitur: Prohibetur sub reatu mortis æternæ Presbyteris celebraturis, ne tabachi fumum ore, aut Sayri, seu tabachi puluerem naribus, etiam prætextu medicinæ, ante Missæ sacrificium sumant. Sic
Concil. Lim. 3.
Concilium tertium: cuius adeò est perspicua mens, vt nequeat circa illam vllatenus dubitari. Non defuit tamen qui ita censeret, sacerdotem quidem, qui Missam dicere decreuit, non posse
tabachum sumere: eum autem, qui celebrare nolens, animum posteà mutat, id posse facere, etiamsi tabachum sumpserit ante voluntatis mutationem. Verbum enim illud Celebraturis eam vim habet, vt eos tantùm designet, qui propositum habent celebrandi, iuxta participij huiusmodi proprietatem; futurum enim significat, non vtcumque, sed ex animi destinatione: vnde & qui statuit aliquid non facere, dicere absolutè potest se id non facturum, & ita Sacerdos: Volo sumere tabachum, quia hodie non sum celebraturus.
93
*Sed hac exponendi ratione nihil excogi
Omnino inepta conuincitur.
tari ineptius potuit, attentâ Concilij mente, quod totum est in huiusmodi indecentiâ erga Missæ celebrationem submouendâ: & illud apertè militat in casu præsenti. Quemadmodum Ecclesia sumptionem cibi & potûs ante Communionem vetuit, indecentiæ habitâ ratione, vt exposuit D. Augustinus Epistol. 112. quæ est ad Ianuarium, sic scribens: Placuit Spiritui sancto, vt
D. August.
in honorem tanti Sacramenti, priùs in os Christiani corpus Dominicum intraret, quàm reliqui cibi: nam ideò per vniuersum orbem mos ille seruatur. Sic ille. Sicut ergo ineptum esset asserere eum, qui communicare statuit, debere exactum seruare ieiunium; qui autem ieiunium fregit, quia non communicare statuerat, mutatâ voluntate, communicare posse, cùm eadem omninò indecentia inueniatur in eo, quam Spiritus sanctus, Ecclesiam in suis legibus dirigens, vitandam voluit: ita est pariter in proposito casu dicendum vbi similis indecentia à Concilio intenditur remoueri. Neque Grammaticus ille sensus obstat, quando de mente aliàs liquet, & communi omnium ita est vsu comprobatum. Quod similiter circa Decretum Concilij tertij Mexicani dicendum, quod Lib. 3. Titulo 5. §. 13. ita statuit. Præcipitur ne vllus Sacerdos ante Missæ celebrationem,
Concil. MexicanũMexicanum 3.
aut quæuis alia persona ante Communionem quidquam tabachi per modum fumalis euaporationis, aut quouis modo percipiat. Sic illud. Cuius decernendi modo eadem posset explicatio adhiberi; quia præceptum ponitur de Communione agenti; ei enim, qui de illâ non agit, constat non imponi: ergo qui non agens sumpsit, si voluntatem mutet, non est à beneficio sacræ Communionis arcendus. Sed futilis est ista subtilitas, & viro cordato prorsus indigna.
94
*Quod ergo dicitur: Non sumant, non
percipiant, idem est quòd non sumpserint, non perceperint; quòd si sumpserint, aut perceperint, non celebrent. Quemadmodum in Rubricâ, quæ habetur ante primam Missam Natiuitatis Domini, sic dicitur: Sacerdos, quoniam in die Natalis Domini ce
lebrat tres Mißas, in primâ, & secundâ Mißâ non sumat purificationem, sed in tertiâ Mißâ tantùm. Vbi verbum Celebrat, licèt præsentis sit, significationem habet de futuro. Et ita idem est atque; quia celebraturus est. Sicut ergo qui vnam tantùm Missam dicere statuit, si purificationem sumpsit, nequit alias celebrare prætextu verbi Non sumat, illud iuxta modum dicendi præfatum exponendo; ita similiter in casu nostro dicendum. Illud enim Non sumat. Sic est exponendum, vt eam vim habeat, si sumpserit, non celebret. Et de illo | quidem, qui non celebrare decreuerat, affirmari absolutè poterat esse celebraturum, non solùm ab eo, sed ab aliis, quibus potuit reuelare: & sine reuelatione item per moralem certitudinem, vt si celebrare nolit, quia stipendium non suppetit, & accedat, qui illud offerat, aut aliud occurrat, propter quod propositum mutandum esse verosimili ratione credatur. Vnde & iuxta
Grammaticæ leges illa est maximè propria significatio, quia de futuro, & per participium ad id designandum, institutum, siue voluntas faciendi sit, siue coactè aut inscienter fiat: vnde & daturus pœnas dicitur, qui nihil minùs quàm illas affectat, & luiturus corpore, quod deliquit. Et de eo, qui reipsa veniet, venturum dicitur, antè quàm voluntatem habeat veniendi, immò & antequàm in rerum natura sit, sic iuxta illud Daniel. 9. v. 26. & sanctuarium dißipabit populus cum duce venturo. Quod post Christi mortem impletum. Et id quidem adeò perspicuum est, vt non videatur operæ alicuius pretium circa ipsum occupari.
95
*Præceptum autem dictum sub mortali
obligare satis ex ipsius tenore apparet; & potuisse ita disponi, pro certo haberi debet; communiq́ue Doctorum assertione probatur. Si enim vna panis mica, aut vnâ aquæ gustula, sumi ante Communionem nequit, & ita potuit Ecclesiæ præcepto constitui, quomodò non etiam statui possit, ne quis ore putido ex tabachi fumo, & substantiâ illâ per nares aut os sordidè & importunè deuolutâ, Hostiam puram, Hostiam sanctam, Hostiam immaculatam, & panem sanctum vitæ æternæ suscipiat? Vnde & similis prohibitio, & quidem cum notabili extensione, vt neque intra Ecclesiam sumatur, pro diœcesi Hispalensi, auctoritate Vrbani VIII. in Breui speciali, de
Pro eo quid Hispali.
quo Cardinalis Lugo Dubio 9. infrà citando n. 1. & alia Cardinalis Borgiæ, de quâ Thomas Hur
Synodus Canariensis.
tadus Tractat. 11. num. 390. sicut & auctoritate Synodi Canariensis in Constit. de vita & honest. Clericor. Fol. 228. Vbi sub excommunicatione latæ sententiæ præcipitur, ne Clerici ante Missam, & per duas horas post eam dictum tabachum sumant, & ita obligationem ex præfatis prohibitionibus prouenientem admittit Diana Parte 5. Tractat. 13. Resol. 1. qui & videndus Parte 8. Tract. 7. Resolut. 3. & Dianam circa hoc hallucinatum Parte 10. Tract. 16. Resol. 23. licèt aliàs multa in fauorem tabachistarum congerat: vbi tamen doctus Pater egregiè hallucinatur: ait enim in fine illius Resol. 1. quòd in Partibus, in quibus Concilia id prohibent, ideò forsitan est, quia tabachus tali modo sumitur, vt ad vomitum prouocat. Et illud ait se apertè colligere ex citatâ Constitutione Synodi Canariensis, vbi tabachi sumptio per duas horas à Missa dictâ prohibetur: nam aliàs non prohiberetur post sumptam Eucharistiam: etenim post illam non solùm tabachus, sed omnis cibus potest sumi. Sed certè alia est prohibitionum istarum ratio, cùm apertissimè constet tabachum vt communiter sumitur ad vomitum non prouocare eos, qui eidem assuefacti sunt; & in ordine ad effectum illum, prouocandi scilicet ad vomitum, speciali modo sumi. Quod ergo à Synodo est Canariensi constitutum, ex diuersa sanè intentione processit; vt scilicet Sacerdotes à vitiosâ consuetudine sumptionis talis arceantur, & decorum suæ dignitatis obseruent, quam dedecere graueolentiam illam humanæ societati intolerandam satis videtur manifestum. Præterquàm quòd vitium hoc nimisquantùm hæret, vt censeant multi diabolicum
Cap. Tribus gradibus.
aliquid in sumptione ista interuenire. Pro quo Thomas Hurtadus Tractat. 11. Cap. 1. & Resolut. 1. §. 1. Videatur Cap. Tribus gradibus, de Consecrat. dist. 2. vbi longior abstinentia post Eucharistiæ sumptionem à D. Clemente Papa inuenitur iniuncta.
96
*Stante autem obligatione generaliter lo
quendo, de sumptione etiam per nares aut fumi aut pulueris accipienda est, quia de illis expressè locutum Concilium; vnde minimè audiendus Thomas Hurtadus suprà, numer. 188. qui non videtur textum legisse Concilij. In eo etiam non admittendus, quòd prohibitiones huiusmodi dicat numer. 165. non extendi adsumptionem oretenus contingentem, cùm scilicet nihil in stomachum traiicitur; quod seclusis prohibitionibus peculiaribus, non esse contra ieiunij naturalis legem pro Communione requisiti. Affirmat Cardinalis Lugo Lib. 1. Responsorum Moralium, Dubio 9. numer. 7. alios secutus, de quibus ibi. Non inquam audiendus, quia, vt
vidimus, prohibitio Concilij traiectionem non attendit, sed indecentiam, quam Concilium Mexicanum expressit, & Vrbanus Octauus, dum pro Diœcesi Hispalensi iubet ne intra Ecclesiam ore aut naribus tabachus sumatur; vbi manifestum est ad ieiunium neutiquam haberi respectum: cuius prohibitionis duo citati Auctores faciunt, sicut & alij, mentionem; & ad intentum nostrum à Cardinali Lugo sapienter obseruatur numer. 1. Hoc ergo supposito, ad materiæ huius notitiam pleniorem sint

Dubiorum quorumdam circa Tabachum Resolutiones.

97
*PRimum, An Religiosi dicto Concilij præcepto teneantur.
Et teneri quidem duplici ex Capite probari potest. Primò, quia legibus Concilij tenentur, iuxta multorum sententiam, ex quibus sunt P. Vasquez Tomo 2. in 1. 2. Disputat. 167. Cap. 4. vbi de legibus Ieiunij specialiter loquitur. Emmanuel Rodericus Tomo 1. qq. regul. quæst. 66. art. 2. Villalobos Tractat. 2. Difficult. 30. num. 4. Sed quia oppositum est valde probabile, quod inter alios defendit P. Suarez Lib. 4. de Legibus, Cap. 20. de quo & nos suprà: ideò ex hac parte nequeunt Religiosi vehementer vrgeri. Secundò, ex eo
quòd Tabachi sumptione ieiunium naturale frangatur, quod seruari ab omnibus debet Eucharistiam accepturis. Sed certè si de Tabachi puluere aut succo per nares sumpto, sermo sit, cùm id neque comedere, neque bibere sit, parum roboris inde positio dicta desumit. Potest autem aliqua esse difficultas, si in stomachum traiiciatur. Sed cùm sint Auctores id de alijs sic traiectis negantes, quia neque comedere, neque bibere est, | difficile erit fractionem inde naturalis ieiunij
comprobare. Sic ergo de aquâ per nares attractâ, & in stomachum transmissâ, affirmat P. Fagundez Lib. 3. circa tertium Ecclesiæ Præceptum, Cap. 5. num. 14. quod ex doctrinâ P. Suarij, & P. Henriquez probat, licèt illi de aquâ sic sumptâ in speciali non loquantur: vnde non benè Diana suprà, Resolut. 1. §. Hoc supposito, P. Suarium vt in speciali sic asserentem adducit. Videatur. Tomo 3. in 3. P. Disput. 68. sect. 4. §. Quæret rursus. Ex eius tamen doctrina colligitur, dum ait id, quod per modum respirationis attrahitur, non frangere ieiunium naturale, etiamsi nutrire possit. Quòd si in aquâ id est verosimile, idem etiam erit in vino, & in quolibet alio succo aut puluere: pro quo Diana loco dudùm citato, vbi alios adducit, & præsertim Alfonsum à Leone de tabacho loquentem; licèt non desint qui contradicant.
98
*De fumo autem maior videtur esse diffi
cultas, quando per os sumitur: & tunc, si in stomachum traiiciatur, illud frangi affirmant P. Præpositus Tomo 4. in 3. p. quæst. 80. numer. 39. §. Ex dictis. Antonius de Leon in qq. moralibus de Chocolate p. 2. §. 4. num. 10. & seqq. id generaliter de quacumque sumptione pronuntians. Thomas Hurtadus suprà, Resolut. 2. vbi alios adducit. Sed pro sententiâ contrariâ pugnat Diana suprà, & alij, quos ipse, & etiam Hurtadus adducunt, qui probant. Primò, quia sic sumptum in stomachum non traiicitur, sed per nares emittitur. In quo quidem deceptus Diana: non enim sumitur, vt per nares eiiciatur, sed vt consulatur stomacho verâ illâ, aut existimatâ virtute. Licèt enim verosimile sit id, quod cum alijs probat Cardinalis Lugo suprà, numer. 5. & seqq. Tabachum oretenus sumptum posse effectum in stomacho habere, nullâ in eum substantiæ traiectâ particulâ; ea tamen philosophia neque certa est, neque communiter nota, & ita aliter vsus habet. Secundò; quia sumitur per modum respirationis, & non per modum cibi, aut potûs, per actionem scilicet comedendi aut bibendi, iuxta doctrinam grauium scriptorum, ita præceptum dictum explicantium. Et hoc est vnicum, & verosimile talis sententiæ fundamentum: quam & sequitur Æligius Bassæus verb. Communio sacra, numer. 41. & P. Escobar de Mendoza in Theologiâ morali, & Examine Confessariorum, pro eadem adducitur, dum Tractat. 7. Exam. 6. in fine, ita scribit: Taba
P. Escobar de Mend.
chine pulueres, fumus, aut folium, prohibet à Communione? Puluis, aut fumus, minimè, qui nullam cibi aut potus rationem habet per nares traiectus. Sic ille. Sed cùm de fumo per os sumpto nihil dicat, pro oppositâ potiùs videtur militare. Et iuxta hæc etiam accipienda resolutio Hieronymi Garciæ in summâ morali de sacerdotio Tractat. 3. Difficult. 5. Dub. 2. num. 47. vbi se Dianam sequi profitetur, & in fine concludit sic: Defiendo que no es culpa graue el tomallo antes de celebrar, per euitar los escru
Hieronym. Garcia.
pulos, que podia causar esto, supuesto que tiene buen fundamento.
Sic ille. Qui tamen de puluere & fumo per nares sumptis locutus fuerat, & id quidem ex non benè percepto sumptionis modo: fumus enim tabachi non per nares, sed per os sumi consueuit, & ita Dianæ sententiæ non videtur penitus consentire. Sicut neque Cardinalis Lugo de sumptione tantùm per nares locutus cit. num. 1. cum Pasqualigo in Praxi Ieiunij, Decisione 438. Quod neque admittit Dom. Solorzanus, qui absolutè sumptionem per os & nares abhorret, & carpit in Politicâ Indianâ Pag. 118. §. Y siempre, sic subdens: Siendo asi, que en opinion de Antonio de
D. Solorz.
Leon quebrantan con esto el ayuno natural, y en la mia, y en la de todos quantos bien sientem,sienten el Eucharistico.
Hæc ille. Quibus non obstantibus, sunt qui contrarium sentiant, & se benè sentire contendant, nec solùm theorici, sed practici etiam assertores.
99
*Cùm ergo modus dicendi prædictus ne
que ratione, neque auctoritate sit penitus destitutus, & ita vt improbabilis nequeat condemnari, si nihil aliud obstet, id modò dispiciendum, vt Religiosis vsum non licere sit prorsus asserendum. Et obstare quidem schandalumscandalum poterit, quod generaliter circa leges similes Auctores affirmant, vt videri potest apud P. Suarium suprà, num. 10. Dianam Parte 1. Tractat. 10. Resolut. 11. qui & videndus circa ieiunium Tractat. 9. Resolu. 38. vbi plures adducit. Quod quidem in præsenti casu maximè locum habet; est enim quàmuerissimum scandalizari eos, qui sic agentes conspiciunt Religiosos, in his præsertim regionibus, de quibus iam dictum, curam deberi specialem haberi, quia de conuersione infidelium, stabiliendâ fide, & Christianis moribus inducendis agitur; vnde maiori debent Religiosi moderationis exemplo prælucere. Licebit ergo quod est cum multis nuper propositum, cessante scandalo; sicut de fine alio, in casu de quo loquimur, dixit Hieronymus Garcia, licet non congruè applicata doctrina, dum ex Dianâ asserit Tabachi sumptionem à Concilijs prohibitam ob prouocationem nauseæ & vomitus, & ita eo periculo cessante, prohibitionem etiam cessare.
100
*Præter dictos autem sumendi modos
sunt alij, dum scilicet folium ore sumitur, sed non traiicitur in stomachum, nisi quatenus succus aliquis saliuæ admixtus deglutitur, sine intentione tamen comedendi: neque enim comestione opus ad ingentem excitandam commotionem, de quo dictum num. 98. Et sic sumptum non frangere ieiunium tenent Diana, Hieronymus Garcia num. 46. P. Escobar de Mendoza in fine Examinis citati Patres Neapolitani Societatis, quos consuluit, & secutus est Cardinalis Lugo num. 5. & seqq. & alij. Et comprobari potest ex doctrinâ P. Tanneri, & Bartholomæi à S. Fausto apud Dianam, de circumferente ore aliquid aromaticum; quod & Bonacina affirmat Tomo 1. Disput. 4. de Eucharistiâ, Quæst. 6. Puncto 2. num. 9. cum P. Coninck Quæstion. 80. de Sacramentis. num. 48. & alijs: ex quo necessarium est nonnihil saliuæ adhæreat, non tamen impediens Communionem. Dum autem addunt, sed nihil ex intentione deglu
tit: non est ita intelligendum, vt neque id, quod per modum saliuæ admiscetur, non debeat ex intentione deglutiri. Nam cùm certum sit admixtionem talem fieri, potest quis intentionem habere sumendi illud sic admixtum, quia id est cum intentione saliuam deglutiendi coniunctum, quam potest quis habere, quia actus licitus est. Sic ergo accipiendum est, vt ex intentione nihil deglutiatur, ne minimum quidem, quod saliuæ admixtum non sit, sed per se stans, siue ex folio, | siue ex succo, siue in quo potior pars tabachi sit, quàm saliuæ, quæ insensibiliter admiscetur. Circa quod, cùm fundamentum non leue videatur habere, & sic boni loquantur Auctores, non est cur rigidè vsque ad Censuram transgressionis mortalis censeamus.
101
*Alius est etiam sumendi modus, in luto
scilicet; fit enim massa quædam, aut electuarium, quod capsulâ inclusum affertur, & parui coclearis vsu ori illatum nescio qua ratione tractatur. Si ergo transglutitur, naturalis est ieiunij fractio manifesta, quia medicamenti prætextu sumitur, & fortè aliquoties tale est. Si verò post sumptionem expuitur, alteratione per illud, quæ intenditur, subsecutâ & aliquid tantùm per modum saliuæ traiicitur, adinstar eorum, qui cibos gustant, quibus condiendis assistunt, aut qui vino os abluunt; idem est quod de folij sumptione dicendum, eadem stante ratione; licèt defuturi non sint qui secus sentiant, & fortè meliùs: sicut neque modi alij sumendi, vt pillularum saccharo conditarum, de quibus Thomas Hurtadus; facilè enim est inuentis addere, & præsertim, vbi vitiosa cupiditas dominatur, æmula vanitatis.
102
*Secundum dubium est, An Episcopi di
cto tenantur præcepto.
Circa quod Religiosus Episcopus, cùm anceps esset, licèt doctus ille, alium duxit Religiosum & doctum pariter consulendum, & non teneri respondit ille: qui moueri potuit ex eo quòd sumptio prædicta ex se naturalis ieiunij fractiua non sit, iuxta dicta: præceptum autem ad solos Præsbyteros dirigitur, vt ex eius tenore constat: nomine autem Presbyterorum in odiosis non veniunt Episcopi, sicut neque nomine dignitatis, vt communiter notant Doctores. Videantur Naldus verb. Episcopus, num. 1. & 3. P. Sà verb. Episcopus, num. 9. & P. Suarez Tomo 5. in 3. p. Disput. 31. Sect. 1. num. 53. Præterquàm quòd sermo generalis non comprehendit personam loquentis. L. Inquisito. C. de solutionib. Cap. Petitio, de jure jurando. Quod materiæ præsenti accommodat Barbosa de Potest. Episcop. Alleg. 93. num. 27. Cùm ergo Episcopi Prouinciales prædicti Decreti Auctores fuerint, non videntur eo se voluisse comprehensos. Neque enim de multis sic decernentibus aliter sentiendum est, ac de vno aliquo, cum Synodalem Constitutionem condit, ad quam non obligari communis sensus Doctorum est, de quo Barbosa suprà. Quæ ratio apud eos certè vim habeat, qui existimant Concilium Prouinciale non esse superius singulis in eo assidentibus, de quo Titulo 9. num. 155. & 158. & seqq. Vbi cùm ostensum sit oppositum, & validè comprobatum, non est illi multùm insistendum. Prior autem solidior est, iuxta quam Episcopi ab eo sunt onere liberandi: si tamen ita cautè procedant,
Nisi adsit scandalũscandalum.
vt scandalum non sequatur; ne illis Christi veniat applicanda sententia, in Pharisæos iactata, quòd scilicet pro alijs onera grauia disponant, quæ ipsi ne digito quidem mouere velint, molestiam omnem recusantes. Et in Episcopis Indiarum peculiarem esse rationem ex dictis num. 98. circa Religiosos compertum habetur, de quo & aliàs.
103
*Tertium, an prohibitio dicta ad omnes se Communicantes extendat.
Et de extensione in iis partibus, ad quas se iurisdictio Mexicani Concilij protendit, dubitari nequit, quia ita in illo expressum habetur: de aliis autem, cùm prohibitio expressa non sit, & soli nominentur Presbyteri, iuxta id videtur iudicandum. Probabile namque est, secluso præcepto, obligationem sub mortali non esse: si ergo præceptum ad omnes Communicantes non extenditur, obligatio eorum alia à communi non erit. Neque ex obligatione Sacerdotum colligi obligatio aliorum potest, licet idem omnes recipiant, & eamdem videantur decentiam postulare. Quia licet idem sit; modus tamen recipiendi est diuersus, soli enim sacrificant Sacerdotes. Et ita sicut in Communicantibus non requiritur specialis vestium ornatus, qui tamen pro Sacerdotibus necessarius est, ita etiam circa alia dici potest. Pro quo est item, Sacerdoti, qui conscientiam peccati mortalis habet, nec copiam Confessarij, onus Confessionis faciendæ, quamprimùm possit, imponi à Concilio Trid. Seßio 13.
Conc. Trid.
Cap. 7. Quod tamen onus Communicantibus aliis iniunctum non est, vt communiter Doctores affirmant. Erat equidem Concilio perfacilè Communicantibus omnibus sub reatu eodem præcipere: cùm ergo ita non fecerit, credendum est inuoluere omnes minimè voluisse. Nam si voluisset, expreßisset, vt sæpè aliàs dictum ex Cap. Ad audientiam, de decimis, & textibus aliis.
104
*Videtur tamen consuetudo aliud sua
dere: nullus enim communicare audet post tabachi sumptionem; & si secus fieret, scandalum non exiguum oriretur. Vnde videtur hoc esse à Confessariis confouendum, vt nullum communicare permittant fumosis ore aut naribus accessurum. Licet autem circa præscriptionem consuetudinis non sint qui quæstionem moueant defuturi; insistendum illi, & ob reuerentiam Altissimi Sacramenti conniuendum; vt vires sumat. Vnde accedenti & dolenti quod incautè Tabachum sumpserit, cùm esset communicaturus, dicendum vt in alium diem differat Communionem. Neque enim negari potest quin saltem indecentiæ aliquid in eo sit, quod ad dilationem satis; accedente virorum sapientium sententiâ, qui præter indecentiam præceptum graue esse contendant. Neque timendum, ex eo quòd fideles obligationem in eo grauem recognoscant, occasiones grauium lapsuum. Cùm enim illi satis cautè in hoc se gerant, & Confessariorum iudicio stare experientia notum sit, nulla esse occasio potest, quæ illis perniciosa sit futura. Dum ergo illi se Confessariorum iudicio submittant, Confessarij opinione probabili vti possunt, vt sic diuini Sacramenti reuerentiam tueantur. Neque enim ibi locum habet, quod sententia communis amplectitur, Confessarium scilicet debere se opinioni Pœnitentis accommodare; quia Pœnitens nullâ se opinione tueri contendit, iudicio Confessarij penitus pariturus.

Alia circa eamdem materiam.

105
*PRæter Tabachum Concilium apponit
De Sayri, & Topasayri.
Sayri, qui puluis est Indicus ad sternutandum validissimus, vt sic caput grauatum multipliciter alleuietur, quod etiam dicitur Topasayri, nec graueolentiam illam, quam Tabachus, relinquit. Illo ergo vti non licet, vbi Concilij viget auctoritas. Quia verò sunt alia, siue ex genere Indicarum plantarum, siue ex Europæis, aut aliunde petita, quæ sumi solent, vt rosacei pulueres & ex Sandalo, dubitari potest an debeant
etiam prohibita censeri à Concilio. Et vt prohibita censeri non debeant est obuia ratio ex doctrina communi de lege pœnali, quæ debet strictè interpretari: cui insistere qui voluerit, non poterit facilè erroris conuinci. Pro quo & argui ex eo potest, nam cùm pulueres dicti Orbi ferè vniuerso communes sint, & contingere possit vt ante Communionem sumantur, non inuenitur pro hoc quidquam in Conciliis cautum, vnde neque Indica Concilia existimanda sunt prouidentiùs circa illos quidquam statuisse. Est ergo pars ista non inuerosimilis: sed qui eam sequi voluerit, scandalum vitare debet: qui enim viderint puluerem quemlibet Tabachi more desumi, pro Tabacho non imprudenter iudicabunt, quia iudicium iuxta communiter accidentia solet
efformari. Et quidem neque bonum illud de Tabachistis multi habere solent, nec tale quale sibi Sacerdotalis & Religiosa debet dignitas accurare: vnde Dom. Solorzanus in Politica pag. 118. Col. 1. in fine post adducta aliqua contra putidam illam consuetudinem ita subdit: Cosas todas que en mi concepto son bastantes para no hacerle bueno de los que se dan à deleyte tan asqueroso. Sic ille. Cui & ego libenter subscribo, & ita sanè sentio.
In Beneficijs post habendos.
Vt in prouisione Beneficiorum meritò debeat ratio consuetudinis istius haberi, & minùs dignos, ne indignos penitus dixerim, eos habendos decernere, qui illâ notati fuerint deprehensi. Vitium enim est, quod & ipsi non negant, & sordidum quidem ac fœdum, rebusque sacris tractandis peculiarem inconcinnitatem adducens. Quomodo ergo in Beneficijs conferendis habenda de hoc ratio non sit, & vitium istiusmodi supprim endum?
106
*Et dubitari quidem potest an huic vi
tio dediti in statu mortalis peccati sint; quod probari potest Primò. Quia graue nocumentum saluti inferunt, ex eo quòd pulueres cerebro notabilem inducant siccitatem, quo nihil illi magis aduersum esse potest. Fumus autem hepar, & viscera adurit, vnde & mortes subitęsubitæ non rarò contingunt: pro quo faciunt Carmina, quæ ex Ioanne Barclayo adducit Dom. Solorzanus suprà ex iis Hispanè versa, quæ habet Tomo 2. Lib. 1. Cap.
Prima ratio.
8. num. 27. quorum illud semel & iterùm vsurpatum:
Dom. Solorz.
Planta nocens. O lethifero Planta horrida fumo!
Barclayus.
Quando autem graue nocumentum saluti ex immoderantiâ eorum, quæ ore sumuntur, infertur, graue peccatum esse communiter Doctores affirmant, vt videri potest apud Cardinalem ToletũToletum Lib. 8. Cap. 60. n. 1. P. Lessium Lib. 4. Cap. 3. n. 7. P. Escobar suprà Tract. 2. numer. 23. §. Quandonam. Bassæum verb. Gula. num. 3. & alios. Secundò, quia iuxta citatos, Gula tunc est peccatum
Secunda.
mortale, quando ex nimio cibo aut potu probabiliter timetur aliquod peccatum mortale. Pro quo Cardinalis Toletus suprà §. Sextò, Quando: cui alij consentiunt. Atqui Tabachistæ non vni, sed multis mortiferis peccatis obnoxij sunt, qui & vehementiâ appetitûs vrgente, quidquid obstiterit, transgredientur: possunt autem multoties mandata sub mortali obligantia interponi.
Tertia.
Tertiò. Quia communis etiam doctrina est, gulam esse peccatum mortale, quando ex ea sequitur scandalum, vt apud eumdem §. Quartò quando, & alios citatos. In casu autem nostro sic vsuvenit, si præsertim huic vitio implexi Sacerdotes
Quarta.
aut Religiosi sint. Quartò Quia res sacræ & diuinędiuinæ indecorè tractantur, vestes sacræ inficiuntur, & Corporalibus ipsis sordes ad nauseam prouo
Quinta.
cantes instillantur. Quintò. Quia tales nihil pro dignitate, & vt res exigunt, faciunt. Sed properè, tumultuariè, ad sordidam illam voluptatem semper anhelantes. Vnde & cremandus die sequenti prouectæ ætatis homo ob fœda crimina, cùm à Sacerdote ad dispositionem Christianam efficaciter, licet suauiter, vrgeretur, inter doloris pro peccatis actus Tabachum postulabat: pro quo à Sacerdote correptus consuetudinem caussabatur. Ergo neque æternæ salutis negotium in extremo articulo conuenienter sinit pertractari. Sextò, quia, vt dixi num. 95. multi viri gra
Sexta.
ues, docti, & experti, diabolicum aliquid in sumptione ista tantoperè inhærescente admisceri arbitrati sunt, & nunc etiam arbitrantur. Tandem,
Septima.
Præfati viri de Tabachistis bonum se non habere conceptum voce & scripto protestantur: in bono ergo illi statu non videntur esse; quandoquidem ex leuibus defectibus non debet absolutè sinister conceptus efformari. Sed erunt qui hæc non vrgere contendant, & mortale peccatum in abusu prædicto negent, & suam pergant hinc & inde petitis rationibus comprobare sententiam. Sed durum sanè erit, si quod ipsi probant, Deus fuerit inuentus reprobare. Et nil tale timentibus dicatur: Fumo pereant, qui fumos non vendunt, emunt tamen, contra eius, qui ignis consumens est, manifestissimam voluntatem. Pro quo hæc satis.
Loading...