*Vbi quod ad Tribunal S. Inquisitionis
attinet, quidquid de Cathedrali Ecclesia in concursu dicto sit, extra illam in Indijs non obseruatur, fit enim illi verbalis reuerentia à Concionatoribus dicentibus:
Admodùm illustres Domini: vel
Admodùm illustris Domine. Quòd cùm sit
in vsu, nec videatur indecentiam continere, non
est cur debeat condemnari. Est enim valde expediens vt hoc sanctum fidei Prætorium honorificetur ob omnibus eo honorificentiæ genere,
quod prohibitum expressè non fuerit, quale hoc
est. Contra quod opponi potest id quod citatus
Dom. Arauxo, ne Capitulo in absentia præstetur Episcopi verbalis honor, qui eidem præsenti
debetur; ait enim iniuriosum esse reuerentiam
& veniam vni Superiori debitam ratione suæ superioritatis & excellentioris dignitatis, alteri
exhiberi: vt si titulus Excellentiæ Magnatibus
in Hispania ac Proregibus proprius, inferioribus Dominis tribuatur, aut Eminentiæ non Cardinalibus. Inquisitores autem inferiorem habent dignitatem comparatione Episcopalis, vt
constat: vnde ex eo Tribunali ad Episcopales
Cathedras assumuntur. Sed certè in casu nostro
iniuriosum nihil, quia non est inter salutationes æqualitas: Episcopis namque
Illustrissimi
ac Reuerendissimi titulus exhibetur, qualis non
est:
Admodum Illustris. Vnde cùm ante pragmaticam sanctionem circa hoc editam titulus
Admodum illustris in superscriptionibus epistolarum poneretur viris primarijs, numquàm tamen
Illustrissimi. Erat ergo
Muy Illustre Señor, non
idem quod Illustrissimus. Sic etiam Academiarum Rectoribus modò in vsu
Illustris admodùm Rector, existimante nullo idem esse ac
Illustrissimus. Id quod ex Grammaticæ legibus
redditur pariter manifestum.
Illustrissimus enim nomen superlatiuum est, quem excessum
aduerbium
Admodùm non importat, sed aliqualem, vt respondeat
valde, satis. Sic etiam vsus
apud Religiosos inualuit, vt quidam inter Prælatos summi
Reuerendissimi dicantur; alij dignitatis inferioris
Admodùm Reuerendi; in prioribus
Paternitate non expressa, secus in alijs.
Pro quo & illud Titi Liuij
Lib. 1. ab vrbe
condita:
Iam mitigati animi admodùm rapti erant.