*Et per præfata scrupulus fuit magno
cuidam Prælato nuper exemptus, qui ex fructibus Episcopalibus pro instituendo Maioratu summam pecuniæ non paruam cognato sic petenti contulerat; & erat pro tali largitione solicitus,
an scilicet restitutionis sibi onus incumberet. Dictum enim ad illam non teneri.
Primò, quia quantitas pecuniæ in eo impensæ, respectu eius, quæ
ipsi ex decimali portione obtigerat, talis erat, vt
de ea in vsibus prophanis, vt vocant, id est, non
pijs, posset disponere, iuxta receptas doctrinas,
de quibus Nos
in Thesauro Tomo 2.
Tit. 13.
Cap. 3.
§. 3. ex professo egimus.
Secundò, quia si quando
Maioratus est institutus, dicta quantitas habuit
excessum, satisfactum est posteà erogatione maiorum quantitatum in opera pia, iuxta sententiam dictam.
Tertiò, Licet institutio præfata non
sit bona cum fide facta, quod non admittitur, attenta personæ qualitate, id non obstat; nam in sic
operante voluntas est vt actus fiat meliori modo,
quo fieri potest: & qui fieri potest ex duplici capite, censetur factus ex vtiliori & firmiori
l. 3.
ff.
de testam. milit. & alibi, apud Molinam de Primogenijs
Lib. 2.
Cap. 2.
n. 13. Solorzanum
Tomo 2.
Lib. 3.
Cap. 24.
n. 25. & alios.
Quartò, etiamsi institutio dicta non fuerit licita, restitutionis obligationem cessare probat receptissima sententia,
pro qua citatus Molina ita scribit
: suprà Cap. 10.
nu. 52.
Quintò ratione specialis donationis pro Maioratu aut vinculo non esse specialem obligationem
restitutionis;
cùm sint plures qui existimant ex decimali portione posse fundari, specialiter quando postquàm congruam reddituum in pauperes erogauit, atque sibi & familiæ necessaria ministrauit, ex residuo
id facit, vt videri potest apud citatos, scilicet Lib. 2.
Cap. 10.
n. 49. vbi, quidquid ipse sentiat, sic ait:
Quod ex pluribus sic resoluit Sotus. Quod & admittit quando Prælatus ex fructibus, qui iuxta dignitatem suam sibi pro sustentatione propria & familiæ necessarij erant, genium suum fraudando
Maioratum instituit
: & multò id potiùs quando
ex alijs bonis, de quibus dictum, de quo
num. 51.
Solorzanus Lib. 3. citato. & in
Politica Lib. 4.
Cap.
10. & P. Fragosus cum Molina locutus
Tomo 2.
Disput. 17. §. 3.
num. 6. Nec plura de Parochis;
quamuis apud D. Quitensem plura occurrant,
sed quæ aut in Thesauro, aut in superioribus inuenientur discussa; vel certè generalem de Parochis doctrinam continent, neque Indicum negotium videantur specialiter concernere, cui conamur insistere, licet generaliter vtilia nonnumquàm libenter adnectamus.