CAPVT VI.

CAPVT VI.

Circa Dispensationes quid Capitulum vacante Sede possit in Indiis, & quæ inde pericula Conscientiis Capitularium immineant.
Section
62
*CIrca potestatem dispensandi, an &
quomodo Capitulo conuenire possit in iis, quæ Episcopis absolutè licent, variæ moueri possunt quæstiones, de quibus Diana Parte 8. Tract. 4. Et nulla certè extat, in qua probabiliter non concedatur illi, quod ad Episcopi spectat potestatem, etiamsi vt Delegato Sedis Apostolicæ tribuantur: vt paucis resoluit Dom. Machadus Tomo 2. pag. 159. num. 3. & 4. Licent ergo illi omnia, quæ expressè prohibita non inueniuntur: vnde & Capitulum Sede vacante in Indiis eodem poterit iure gaudere: & illo specialiter vt possit dispensare in casibus Pontificiis, quando non est facilis recursus ad Pon
Quid in Indiis speciale.
tificem: in Indiis enim numquàm facilis est recursus, vt manifestè constat; etiam vbi littora propinquiora: semper enim nauigationes incertæ; & vt abire sit facile, redire difficile est; vel è contra: & non sunt Christianæ conscientiæ inter grauiorum periculorum fluctus relinquendæ. Videatur citatus Auctor Resolut. 9. qui ita asserit post Merollam.
63
*Potest tamen vlteriùs inquiri, an Capi
tulum possit exequi dispensationes, quæ à Sede Apostolica ad Episcopum diriguntur, sicut & alia rescripta. Quam difficultatem ex professo non tractauit præfatus Auctor, licet aliam ipsi congruam discusserit Resolut. 66. an scilicet Vicarius Capituli, Sede vacante, possit exequi dispensationes directas Vicario generali Episcopi: & in fine illius tandem attigit illam, respondens negatiuè cum Nicolao Garcia Parte 6. Cap. 2. num. 46. & circa hoc quidem maior videtur esse Doctorum consensus, quàm circa difficultatem priorem, in qua multi Doctores sunt, qui pro Vicariis Capituli stent, vt non minùs quoad hoc possint, quàm Vicarij Episcoporum, vt videri apud eumdem Auctorem potest, & eos, quos ille adducit: quibus addendi Ochagauia, Basilius Legionensis, & alij, quos idem adducit Parte 5. Tract. 14. Resolut. 29. Pro Capitulo autem, vt expedire possit rescripta Episcopo directa, stare videtur Naldus in Decretales. Cap. Ad abolendam, de hæreticis, quatenus id tribuit Vicario Capituli, pro quo & citat Garciam suprà: cuius opinionem improbabilem esse censet Diana Resolut. 66. ci
tata. §. Vltimo & probat, nam caussæ delegatæ, Episcopo mortuo, non possunt expediri per ipsum Capitulum; quia non succedit in iurisdictione Episcopali delegatâ, sed tantùm in ordinariâ, quod à se probatum ait suprà; videlicet Resolut. 2. ergo neque poterunt expediri per Vicarium Capitularem, quia in hunc non transit maior potestas, quàm sit in ipso Capitulo.
64
*Sed miror Auctorem dictum ita sentire,
si ad Capitulum id velit extendere. Nam ipse citata Resolut. 2. Auctores adducit, qui iurisdictionem delegatam in Capitulum transire censent, ex quibus Machadus non solùm id probabilius reputat, sed ex generali regulâ de translatâ Ordinariâ iurisdictione in Capitulum per certam consequentiam deduci. Et Diana ipse cùm vtramque sententiam referat, nihil circa quæstionem determinat. Ex eo ergo fundamento, quòd scilicet iurisdictio delegata non transeat, nequit improbabilitas Assertionis contrariæ fundari: cùm & ipsa probabilis sit, & id, de quo disserimus, vnum generalis illius iurisdictionis membrum sit; iurisdictio inquam delegata in ordine ad particularem effectum. Itaque cùm pro fundamento constituatur id, quod sub opinione est; id quod ex contraria opinione colligitur, vt pars in toto contenta, nequit vt improbabile conclamari. Et ita quod à prædicto Auctore dictum, non est in sensu isto accipiendum, sed iuxta Naldi philoso
phandi modum: qui cùm teneat rescripta ad Vicarium absolutè dictum directa, sine expressione Episcopi, sed solùm diœcesis, vt si dicatur Officiali, seu Vicario Segouiensi, non posse per Vicarium Capituli, Sede vacante, expediri; ait tamen, quæ diriguntur Episcopo mortuo, à prædicto expediri posse: sic enim fiet vt maior in eo potestas
Sed non probabilis.
sit, quàm in Capitulo ipso, cui talis non competit iurisdictio. Sed neque hoc modo improbabilis ea sententia dici potest: quia dum conceditur à Vicario fieri talem executionem posse, non negatur etiam id Capitulo conuenire, quòd saltem ante Vicarij electionem exequi talia rescripta potuit: transmissâ autem in Vicarium iurisdictione, non debet maior illius potestas dici, quandoquidem dependenter ab illo habet, qui & amoueri ob iustas caussas potest. Præterquam
quòd non est improbabile, totam Capituli auctoritatem ita transire in Vicarium, vt in eo tantum resideat: pro quo videndus Idem. Resolut. 63. vbi Doctores adducit asserentes iurisdictionem Vicarij non haberi à Capitulo eam tradente, sed à lege, mediâ electione: & ita omnem Capituli auctoritatem in Vicarium transire, nullâ ei parte specialiter reseruatâ, sunt qui teneant; vt videri apud eumdem potest Resolut. 64.
65
*Cùm ergo probabile sit, quod de Capi
tulo diximus, id in Indiis maximè locum habet, & maiori in illis cum probabilitate procedit: quia si fortè Episcopus mortuus sit, executio per longum tempus extraheretur; quod equidem sine graui inconuenienti stare nequit, vt est compertum. Poterit ergo in hoc sine scrupulo procedi: immò conuenientia executionis Litterarum Apostolicarum talis esse potest, vt graue in non exequendo esse peccatum possit, cùm securâ queant conscientiâ damna vitari, quibus negli|gitur contrairi. Quod autem de stylo Curiæ di
citur, iuxta quem rescripta numquam remittuntur Vicario Capituli, eò quòd eidem non fidatur, sed aut Episcopo viciniori, aut eius Vicario; non debet resolutioni propositæ vllatenus obstare, quia commissiones illæ non remittuntur, nisi à quibus facilè possunt expediri; cùm tamen in Indiis peculiaris ratio occurrat, de quâ dictum.
Vt ille obliget.
Præterquàm quòd stylus non videtur penitus obligare, vnde ex opinione aliàs probabili contra illum iri potest: vt circa genus quoddam dispensationis graues Doctores tradunt, qui videri possunt apud Dianam Parte 1. Tractat. 10. Resol. 39. & generaliter apud eumdem Parte 11. Tractat. 5. Resolut. 1. §. Vnde ego, quamplures Auctores affirmant stylum Romanæ Curiæ tantùm obligare in foro interiori, & in sententiæ, quam sequitur, probabilitatem alterius. Videatur etiam Tractat. 6. Resolut. 44. vbi plures alios citat: & Dom. Solorzanus Tomo 2. Lib. 4. Cap. 5. num. 21. dum
D. Solorz.
de stylo Cancellariæ agit, qui antiquus sit, benè ait non esse ab eo temerè recedendum, quod & alij citati ab eodem aduertunt, quando autem ratio magni momenti est, qualis ea, de quâ dictum, non est vlla in eo non obseruato temeritas; cùm iuxta æquitatis, immò & iustitiæ, ad quam spectat multoties dispensatio, regulas procedatur. His præiactis, circa alia
66
*Dico primò. Quidquid circa dispensa
tiones pro Ordinibus suscipiendis, & Beneficiis, Episcopi Indiarum possunt, Capitulo, Sede vacante, licet. Talia sunt dispensatio circa Interstitia, & cum illegitimis quoad Ordines minores, & Beneficium simplex. Sic Dom. Solorzanus Lib. 3. Cap. 13. num. 12. & 13. & in Politicâ Lib. 4. Cap. 13. Pag. 602. Col. 1. cum Dom. Feliciano à Vega in Cap. 4. de Indicijs. §. de adulterijs, num. 52. & 53. ex quibus Diana Parte 8. Tractat. 4. Resolut. 5. & 6. & iuxta Dom. Solorzanum numer. 14. & 15. & in Politicâ Col. 2. aliosque, dipensatio quoad interstitia nequit intra annum à die vacantis Sedis concedi: quia cùm concessio Dimissoriarum sit à Concilio Tridentino prohibita Seßione 7. Cap. 23. de Reformat. etiam illa, quæ sunt præparationes ad Ordines debent prohibita censeri. Quæ
tamen ratio non vrget: nam ad præparatoria, quæ coniuncta sunt cum ipsa OrdinũOrdinum executione benè quidem argui posset ex Ordinum prohibitione: ad illa verò, quæ præcedere diu possunt non est legitimum argumentum. Et huiusmodi sunt dispensationes Interstitiorum, quæ concedi possunt vt apto tempore deseruiant. Et quidem cùm lex odiosa & pœnalis sit, ad ea, quæ in ipsâ non exprimuntur, minimè debet extendi, iuxta sæpiùs dicta. Præterquàm quòd Capitulum vacantis Sedis potest Dimissorias concedere electis & præsentatis ad Beneficia Curata, vt generaliter in Indiis accidit, sicut aliis ad Ordinum susceptionem arctatis, vt Declarauit Sacra Concilij Congregatio circa Cap. 10. Seßione 7. in quo id expressum. Et videri etiam potest Diana Resolut. 41. Tunc ergo licebit dispensatio Interstitiorum. Et idem est dicendum de dispensatione cum illegitimis. Vbi & illud est speciale, ex Declaratione
eiusdem Sacræ Congregationis semel & iterùm haberi, Decretum dictum non esse de primâ Tonsurâ intelligendum. Cui Diana contrarium sentiens Resolut. 43. §. Ad Declarationem, ex Nicolao Garcia respondet id intelligi quoad pœnas in eo contentas. Quæ responsio non satisfacit, nam Declaratio sic habet: Congregatio censuit Textum
Declaratio Cardin.
hunc non comprehendere primam Tonsuram. Cùm ergo hoc probabile sit, poterit Capitulum cum illegitimis intra annum dispensare ad Beneficium simplex, cum Tonsurâ pariter conferendum. An autem illa Ordo sit, quod citato loco Diana tractat, à me est Tomo 2. Theologicorum Problematum disputatum.
67
*Potest etiam Capitulum cum illegitimis
in Indiis ad Ordines Sacros, & Beneficia Curata Indorum dispensare, iuxta id, quod in Bullis Pij V. & Gregorij XIII. conceditur; quarum tenorem videre est apud Dom. Solorzanum suprà, Cap. 20. num. 27. & 31. qui num. 39. id quod Episcopis concessum est, ad Capitula extendendum tradit, sicut & in Politicâ Lib. 4. Cap. 20. §. Y aun ay: ex eâ ratione quòd Episcopis succedant in omnibus, quæ ipsorum iurisdictionem concernunt, pro quo Auctores adducit in terminis propriis loquentes, & ad ea se refert, quæ circa hoc dixerat, scilicet Lib. 3. Cap. 13. num. 4. & seqq. & Lib. 4. Politicæ, Cap. 13. vbi de iurisdictione delegatâ id negauerat, & ea tantùm concesserat, quæ ex Iure communi competunt, & sunt in eorum officio radicata. Licèt autem ea, de quâ agimus, ex Communi iure non descendat, in eorum tamen officio radicata dici potest, quia cum officio venit, neque pro illâ specialis est alia commissio necessaria. Ex quo colligunt Doctores, quos
adducit Diana Resolut. 18. Capitulum succedere in iurisdictione, quæ habetur ex consuetudine, quia est accessoria ordinariæ: & accessorium ex consuetudine comparatum, qualitatem ac naturam sortitur principalis. Cùm ergo iurisdictio ex priuilegio perpetuo veniens, accessoria sit, vt naturam principalis sortita, in Capitulum transfertur.
68
*Quamuis autem prædictæ Bullæ extent,
circa dispensationes virtute earum videtur D. Solorz. aliquantulũaliquantulum hærere, eò quòd sine earum notitiâ multi ordinati sunt, & Beneficia parochialia consecuti. Et quia illas non extendi ad irregularitates alias, præter illas, quæ ex delicto proueniunt, viri docti arbitrantur, ex quibus Dom. Felicianus à Vega suprà, num. 109. Quod & tenet Dom. Villaroël Quæst. 9. Artic. 5. numer. 44. Sed certè quod ad Bullam Gregorij attinet, manifestum est de illegitimis loqui, cùm id verbis expressis habeatur respondentibus postulato. Vnde ex eâ parte nihil est, in quo, si loquamur de Ordinibus, hærere debeamus. Aliunde autem diffi
cultas esse potest; ex eo scilicet quòd penuria Ministrorum idioma Indicum callentium, tanta asseratur, vt illis communiter verbum Dei per interpretes annuntietur, nec possint suis Parochis Indi confiteri. Quod equidem aliquando sic accidit, sed iam Ministrorum copia est Indici idiomatis peritorum. Et illorum copiam non post multos extitisse annos ab expeditis præfatis Bullis, agnoscit Concilium Limense tertium Act. 2. Cap. 33. Anno videlicet 1583. Quòd si in nouis aliquibus conuersionibus nouum idioma reperiatur, illius profectò nullus est peritus ex iis, qui nati in Indiis, vnde & omnibus est pro illo addiscendo | pariter laborandum. Sed hoc non videtur vrgere.
Qua depellitur.
Nam Pontificia gratia non solùm pro tempore illo extraordinariæ penuriæ postulata est, sed pro temporibus etiam futuris, in quibus perspicuum erat copiam Ministrorum futuram: numquàm tamen tantam, vt prædicti non possent, si Ordines & Beneficia susciperent, maximum adiumentum ad Indorum conuersionem, & promotionem in fide, ac Christianis moribus exhibere. Constat hoc ibi: Nunc, & pro tempore existentibus, & ibi; Verbum ipsum maximum susciperet incrementum, ac saluti animarum Indorum prædictorum plurimùm consultum soret. Ex quibus apparet finalem
caussam concessionis nunc etiam locum habere, & futuris semper temporibus habituram. Cùm tamen vt priuilegium valeat, sufficiens sit caussam motiuam aliqualiter perseuerare, vt est grauium scriptorum sententia, pro quâ videri possunt P. Thomas Sancius Lib. 8. de Matrimon. Disputat. 30. numer. 8. vbi cum aliis reliquias caussæ permanere sufficiens esse ait P. Palaus Tomo 1. Tractat. 3. Disp. 4. Puncto 15. num. 7. Vbi congruum exemplum apponit in Religione, cui ob Regularem obser
Congruum exemplum.
uantiam, & fructum in proximos, concessum est priuilegium non decimandi: eo enim gaudet, etiamsi ab illa perfectione desciuerit ob reliquias remanentes. Et exemplum hoc deductum est ex P. Suario Libr. 8. de Legibus, Cap. 30. circa quod philosophatur P. Arriaga Tomo 2. in 1. 2. Disput. 34. num. 10. & seqq. vbi & alia adducit, benè concludens non penitus cessare in illis caussam finalem. P. Sà verb. Gratia, num. 24. & alij, quos refert & sequitur Dom. Felicianus suprà, num. 127. & visus post hæc scripta Dom. Reyna Tomo 1. de Perfecto Prælato, Lib. 6. Tract. 2. Cap. 8.
69
*Potest autem in Priuilegij prædicti vsu
grauiter peccari, & id Sede vacante, frequentiùs euenire, ex eo quòd in suâ Bullâ Gregorius exigit, dum sic ait: Si aliàs idonei, & iuxta Decreta Concilij Tridentini qualificati fuerint, & dictum IdiomoIdioma loqui & intelligere sciuerint; super quibus conscientiam vestram oneramus. Sic ille. Pro quo videnda, quæ diximus Titulo 13. num. 65. & quidem si de iis loquamur, qui ex Indis & Europæis mixtim progeniti sunt, quos vulgo Mestizos dicimus, paucissimi hucusque inuenti sunt, qui eâ morum maturitate, & vitæ candore præfulserint, vt iis valuerit tutò ministerium Parochiale committi: maternus enim sanguis ad vitia pronus, & paternus incontinentiâ originis vitiatus, quid nisi vitiosam referant pronitatem, vt meritò de Zoilis istis dicere possimus, quod aliàs Martialis, rem magnam facturos, si boni sint. Et verò homines
isti per leges Regias ab officiis Tabellionum, & publicis aliis arcentur; nec nisi speciali dispensatione ad eadem admittuntur, vt videri potest apud Dom. Solorzanum Lib. 1. Cap. 28. num. 36. & 37. & in Politicâ Lib. 2. Cap. 30. Pag. 247. in principio. Quomodo ergo ad sacros Ordines, & Pastoralem curam, omnium diuinorum diuinissimam, iuxta D. Dionysij vulgatissimum effatum, sine aliquo diuinæ gratiæ miraculo, quod quidem debeat ab iis, ad quos id spectat, diligenti explorari examine, idonei esse possint, coram Deo & hominibus bona suo genuina muneri prouidentes? Iuxta quod Regij etiam Concilij Indiarum prouidentia aduigilauit, dum per plures Schedulas, quæ extant Tomo 1. impressarum, Pag. 172. & sequentib. & Tomo 4. Pag. 344. cauetur ne tales ad Sacros admittantur Ordines, & ne promotis Beneficia Curata, etiam Indorum, conferri possint: pro quibus & Dom. Solorzanus Libr. 3. Cap. 20. num. 4. & seqq. & in Politicâ Lib. 4. Cap. 20. Illud ergo præclarum monitum Concilij Limensis ter
tij Act. 2. Cap. 33. præ oculis habendum: ne Prælati eo prætextu quòd Ecclesiæ laborant inopiâ Ministrorum, indignos ad sacras functiones vocent: quia longè certe meliùs Dei Ecclesiæ & saluti Neophytorum consulitur paucitate electorum Sacerdotum, quàm multitudine imperitorum.
70
*Iam de Priuilegio ad Beneficia Curata
loquendo, est quidem aliquod dubitandi fundamentum: nam Gregorius in suâ Bullâ id expressè non concedit, & Pius de irregularitatibus ex delicto prouenientibus loquitur, vt ex tenore constat, ibi: Quascumque personas à delictis, per quæ irregularitas contrahitur, homicidio voluntario extra
Pius V.
Bellum commisso, ac simoniæ labe dumtaxat exceptâ, &c. ad obtinenda & obtenta Beneficia Ecclesiastica, & officia quæcumque, &c. Sed certè fundamentum hoc
non est sufficiens, vt amplissimum priuilegium restringere debeamus. Et Gregorius quidem id non obscurè suâ in concessione significat, ex cuius tenore constat motum ad illam, ex eo quòd penuriâ sacerdotum existente, fieret ex eo communiter verbum Dei cum interpretibus ipsis Indis annun
Greg. XIII.
tiandum esse, ac Indi peccata sua confiteri non valent. Atqui Parochorum hoc proprium officium est, etsi deficiant Parochi ad prædicta idonei, non est Indorum saluti consultum, etiamsi sacerdotes alij sint cum idoneitate prædicta, quia non sunt cogendi Indi ad illos extra sua oppida conquirendos: & si vocentur à Parochis vt coadiutores adstent, omnia inconuenientia, quæ ex Parochiali curâ in illis timeri possunt, ex tali cohabitatione sequuntur: vnde sicutab illa arcentur, ab ista debent pariter arceri: ex quo fit Indos sine remedio conuenienti remanere, & ita concessionem Pontificiam esse inutilem: quod constat dici non posse. Quæ inutilitas aliunde etiam colligi potest; ex eo scilicet quòd si malè nati prædicti ad Titulum Indorum ordinari non possunt, alij tituli difficilè in illis inuenientur, cùm & Beneficiis simplicibus & patrimonio careant; vnde eorum raritate in statu sacerdotali inductâ, exiguum inde adiutorium potest Indis egentissimis expectari.
71
*De Bullâ autem Pij V. loqui eodem
modo possumus, quia magnum in illâ apparet veritatis propositæ fundamentum, quamuis D. Felicianus illud conetur infirmare, contrà obnitente Dom. Reyna suprà. In illâ enim Pontifex testatur à se concessam facultatem Fratribus Ordinum Mendicantium in Indiis degentibus, vt in certis casibus cum personis, quæ tam ex delicto, quàm ex non delicto irregularitatem contraxissent, in eadem dispensarent. Ad quid autem hoc si Patriarchis, Archiepiscopis, & Episcopis similem erat gratiam negaturus? Videretur equidem plus se Fratribus Ordinum dictorum fidere, quàm iis, qui supremis illis dignitatibus eminentes, maiorem debent erga Fideles solicitudinem exhibere. Cùm aliàs sententia grauium Doctorum sit, posse prædictos cum illegitimis sine spe|ciali licentia Pontificis dispensare, quoties id Ecclesiæ necessitas postulauerit, vt postulare in Indiis ob rationem dictam, & longam distantiam,
videtur manifestum. Videantur illi apud Dom. Solorzanum citato, Cap. 20. num. 38. & in Politicâ Lib. 4. Cap. 20. Pag. 674. §. Y aun ay. Vnde non audiendus Ferdinandus Zurita in Enchiridio Indico, Quæst. 2. vbi ait Episcopum non posse cum bigamo aut homicida dispensare, qui Indicam gentem vniuersam conuersuri viderentur. Quis enim hoc
Ferdinandus Zurita
credat? Ideò P. Amicus Tomo 8. Disput. 25. num. 39. omnino veram existimat esse contrariam positionem. Concedit tamen dispensandi facultatem in casibus frequenter occurrentibus, sed hoc peculiare pro Indiis non est, & ita de Ieiuniis, & Festis tradunt communiter Doctores: plus ergo aliquid illis indulgendum. Deinde etsi Pontifex de irregularitatibus ex delicto contractis loqua
tur, eius tamen animus maioribus fauoribus præstandis se promptum ostendit, ex quibus possit animarum salus in regionibus istis promoueri: ex eoque affirmat se ad concessionem præfatam respectu Fratrum Mendicantium fuisse permotum: quæ quidem non tantùm ad irregularitatem ex delicto, sed ad alias se constat extendisse. Decens & debitum arbitramur, vt inijs, quæ animarum salutem, tranquillumque statum respiciunt, simus fauo
Illius verba.
rabiles & benigni. Hac igitur consideratione ducti, aliàs dilectis filijs Fratribus Ordinum Mendicantium, &c. Cùm ergo talis Pontificis animus sit, constetque dispensationem cum illegitimis ad salutẽsalutem animarum conducere, & consequenter ad tranquillum statum, quia tranquillus Indiarum status ex Indorum conuersione, & exactâ in rebus fidei instructione dependet; si verba eiusdem talem concessionem sonant, etsi non ita expressè, non debet de illâ vllatenus dubitari. Prætereà, com
Aliud eiusdem argumentum.
moditati degentium in his partibus consulere se velle Pontifex asseuerat; & ideò irregularitate non obstante promotos, & ad Beneficia Ecclesiastica electos, ac in eorum exercitio versatos, rehabilitari concedit, vt in ministerio altaris seruire queant, & officia Beneficialia pariter exercere. Atqui id, quod in hoc genere maximè necessarium erat, irregularitatem ob natalium defectum concernebat, quia plurimi erant illum patientes ad Ordines & Beneficia promoti: ergo huic maximè incommodo studet Pontifex prouidere; aliàs id, quod maximè intendit, sine remedio permanebit. Quibus addendum, post fauorem Mendicantium Ordinum commemoratum, Pontificem adiicere se velle præfatos Ecclesiæ Principes gratioso fauore prosequi: nihil ergo minùs fuit, quod ipsis præstitit.
72
*Iam quòd verba ipsa magis in speciali id
Expressior verborum tenor.
indicant, ex illis patet: Ac cum eisdem omnibus & singulis, nunc & pro tempore in partibus Indiarum existentibus personis, quæ irregularitatem ex alijs, quam ex caußis prædictis contraxerint, super irregularitate huiusmodi, ex quibuscumque caußis, præterquàm homicidij & occasione simoniæ contracta, vt præfertur, eadem auctoritate Apostolicâ dispensandi, & illos ad obtinenda & obtenta Beneficia Ecclesiastica, & officia quæcumque, & ad altaris ministerium rehabilitandi, restituendi, & reponendi, plenam & amplam licentiam & facultatem auctoritate prædictâ perpetuò per præsentes concedimus, & elargimur. Sic ille: qui præter duas illas irregularitates homicidij & simoniæ, ceteras dispositioni subiicit Prælatorum: neque obstare debet quòd Ablatiuum Eisdem relatos referat secundùm omnes eorum qualitates, & in præsenti illorum tantùm præcesserat mentio, qui propter delicta irregularitatem contraxerant, ibi: Quascumque personas à delictis, per quæ irregularitas contrahitur, &c. Id enim conceditur. Sed quid inde? An non pro eisdem aliquid aliud concedi potest? Pro quo obseruandum, non eodem modo locutum Pontificem vtrobique: Priùs enim ait: Quas
Obseruatio peculiaris.
cumque personas. Deinde, cùm eisdem omnibus & singulis, vt plenior inde appareat concessio, qualem ipse in fine pronuntiat, Amplam licentiam & facultatem. Et quidem euidenter constat non esse illam ad irregularitatem pro delictis contractam, arctandam: quia dum Pontifex homicidij caussâ contractum excipit, sic habet: Homicidio voluntario extra bellum commisso. Ergo commissum in bello dispensari nequit, quod autem extra bellum potest dispensari. Et tamen hoc sine peccato potest contingere: non igitur ad irregularitates ex delicto concessio debet, immò nec potest, arctari.
73
*Vbi non est vis aliqua facienda in eo, quòd
irregularitates, quarum absolutio & dispensatio conceditur, dicantur contrahi, quod ad eas, quæ per actus proprios accidunt, videtur posse tantùm applicari: & ita irregularitas ex defectu natalium non dicitur contrahi, sicut neque illa, quæ ex defectu aliquo naturali, vt cœcitate, & similibus. Ad hoc enim facilè responderi potest etiam prædictam irregularitatem dici posse contrahi, quatenus cum origine trahitur, ad eum modum, quo peccatum originale contrahi dicitur, & alij naturæ defectus ex peccato prouenientes, vt benè explicat D. Thomas 3. p. quæst. 14. articul. 3. qui
D. Thom.
proptereà eos Christum non contraxisse docet, quia in illo peccatum non fuit, cum quo trahi illi
potuerint, vt effectus cum caussa: & ideò Christus non contraxit huiusmodi defectus, sicut alij. Sic ille claudit Articulum. Quia ergo vitiatæ origini irregularitas adnexa est, meritò contracta dici potest, quia illius caussa motiua peccatum est, quod cùm in parentibus fuerit, in filiis vindicatur. Et vt demus non ita propriè dici quòd talis irregularitas, sicut & aliæ ex naturæ defectibus, contrahantur; cùm tamen priuilegium apertè fauo
rabile sit, vt Pontifex attestatur, amplè explicandum est, etiamsi voces à sua magis propria significatione extrahi videantur, iuxta dicta Titulo 12. num. 18. & 29. Sic enim est modus vnus amplæ interpretationis seruatâ verborum proprietate: quia in aliquo proprio sensu verificantur, & effectus est illis adæquatus, vt cum Doctoribus, quos pro eo laudat, docet P. Suarius Lib. 8. de Legibus, Cap. 28. num. 17. Pro fundamento autem speciali, quod ad Indica priuilegia spectat, videnda quæ diximus Titul. 12. Cap. 2.
74
*Neque vlteriùs obstare debet obiectio
ex eo quòd Pontifex concedat facultatem ad rehabilitandos, restituendos, & reponendos malè promotos ad altaris ministerium, & ad obtinenda atque obtenta Ecclesiastica Beneficia. Per hoc enim supponitur eos aliquando habiles fuisse, & ita in eum statum beneficio Apostolicæ gratiæ redire: qui enim numquam habilis fuit, si reddatur habilis, habilitari, & non rehabilitari | dicitur: neque restitui, qui numquàm in possessione fuit: neque reponi, qui positus anteà non fuerat, vt videtur extra controuersiam. At hoc dici de patientibus natalium defectum nequit, quia isti numquàm habiles ad prædicta fuerunt, quandoquidem cum originali irregularitate concepti & nati, iuxta nuper dicta. Et ita solùm de prioribus illis est accipiendum, qui irregularitatem ob delicta contraxerunt. Non inquam debet obstare, quia licet totum id, quod assumitur,
Congrua explicatio.
verum sit; rehabilitatio, restitutio, & repositio, ad eos referendæ sunt, quibus possunt conuenire. Itaque sensus est, rehabilitandos, restituendos, & reponendos, qui tali aliquo deprehensi fuerint indigere. Quemadmodum in Cap. Omnis vtrius
que sexus, de Pœnit. & remiss. præcipitur. Vt omnis vtriusque sexus fidelis, postquàm ad annos discretionis peruenerint, omnia sua solus peccata saltem semel in anno fideliter confiteatur proprio Sacerdoti. Quod intelligendum est de iis, qui habuerint, quæ debeant necessariò confiteri. Vt enim Glossa ibi, verb. Omnia sua peccata, de venialibus non est obligatio: Non tamen venialia (verba illius sunt) quia illa tolluntur per Orationem Dominicam,
Glossa.
vel per aquam benedictam. De Pœnit. dist. 3. Cap. De quotidianis. Et Dist. 7. Cap. Qui vult. Sic Glossa. Et eodem modo respondendum est obiectioni ex eo petitæ, quòd Pontifex præcipit vt absoluti Pœnitentias à Confessoribus impositas tenean
tur adimplere: de illis enim exponendum, qui irregularitatem ob delicta contraxerunt. Quibus addere possumus sententiam esse aliquorum inter irregularitates ex delicto numerandam illam, quæ ob defectum natalium venit, cuius caussa delicta parentum extiterunt. Et ita quando occulta est, ab Episcopis posse dispensari, graues Scriptores tenent, apud Dianam Parte 4. Tract. 2. Resolut. 64. Et Parte 10. Tract. 11. Resolut. 24. apud quem etiam Tract 13. Resolut. 30. aliqui tenent per defectum talem non incurri irregularitatem, aut saltem id esse probabile. Sicut ergo cùm de irregularitatibus agitur in foro occulto, quæ ex defectu natalium oritur, eo nomine comprehenditur, ita & in foro externo quando pro illo facultas conceditur ad dispensationem: quia vtrobique eadem est ratio: quòd scilicet illa ex delicto parentum trahat originem, quod Ecclesia vult in filiis castigare.

Circa dispensationem in homicidio an quidquam speciale in Indiis.

75
*REspondeo affirmatiuè, & in primis ge
Affirmatiua responsio.
neraliter id statuo iuxta dicta, posse scilicet Capitulum, quidquid Episcopi circa illud, in quo diuersæ sententiæ Doctorum extant. Est autem specialis difficultas circa homicidium in bello, cuius dispensatio à Pontifice conceditur, vt vidimus num. 70. Et quando bellum iustum est, irregularitatem ex defectu lenitatis prouenientem, sicut & aliam quamcumque eiusdem generis, posse dispensari ab eo, cui ampla facultas conceditur, excepto homicidio voluntario & bigamia, tenent Doctores, quos adducit & se
quitur Diana Parte 4. Tract. 2. Resolut. 69. §. Quid ego. Et idem est quando homicidium, aut alia specialis irregularitas excipitur, vt in Bulla prædicta excipitur simonia. Vnde licet sint Doctores, qui apud eumdem ibidem. & etiam Resolut. sequenti censeant Episcopos non posse in irregularitate ex defectu lenitatis dispensare, quorum sententiam ipse probabilem reputat: in casu autem nostro nequit de facultate dictâ dubitari ob specialem concessionem. Sed quia in bello potest etiam iniustum homicidium committi, videndum an illud sit dispensabile virtute dicti priuilegij. Et quidem quando bellum est apertè in
iustum, non videtur esse posse dubium, quia malitia talis homicidij ex nullo potest capite excusari; immò grauior multò apparet, cùm ad occisionem immanem quàm plurium extendatur. Pro quo P. Præpositus 3. p. q. 5. de Irregularitate num. 93. Quando autem bellum iustum est, & in eo moderamen non seruatur, quia is, qui seruari poterat, occisus est, vel circa quem, vt quis se defenderet, satis erat vulneratio non lethalis, videtur dicendum posse cum eo dispensari, quia Pontifex de homicidio tantùm extra bellum facto exceptionem apponit: potest ergo intra bellum factum dispensari. Si dicas: Ergo & in bello iniusto. Id negatur: quia bellum iniustum non erat cur exciperetur, quandoquidem homicidium in eo factum nullam habet specialem rationem vnde minui eius malitia possit. Cùm ergo de iusto sermo sit, & homicidium in eo factum generaliter excipiatur, sitque priuilegium amplè explicandum iuxta dicta, supra illud cadere dispensatio potest.
76
*Casum autem proponit Diana, in quo
etiamsi bellum sit iniustum, non incurratur irregularitas; quando scilicet aliquis inuasus non possit sibi aliter consulere, seruato moderamine inculpatęinculpatæ tutelæ. Quod non vt certum, sed vt non improbabile proponit. Cui tamen non assentitur Petrus Cornejo 3. p. Tract. 5. de Irregularitate Disput. 11. Dub. 2. Quæst. 3. Sicut nec Cardinal. Lugo Lib. 4. Responsorum moral. Cap. 17. num. 5. Licet autem probabile non sit, videtur tamen dispensabile virtute dicti priuilegij & ratio pro illo, sicut & pro alio, de quo prius, illa est, quòd neutrum est plenè voluntarium. Quando enim in bello iusto aggressiuo, (in defensiuo enim communis sententia est non incurri irregularitatem, pro quo videndi Auctores apud Dianam citato Tractatu 2. Resolut. 29.) occiditur aliquis non seruato moderamine, aliqua in eo necessitas inculpata est, propter quam bellum assumitur. Et prætereà difficile est in conflictu moderationem seruare, & ita est ex ea parte modus aliquis necessitatis. In bello item iniusto, etsi necessitas nulla antecedenter fuerit, in flagranti tamen fuit illa conflictu; neque enim debet quis se occidi permittere, præsertim cùm alius moderatâ esse poterat defensione contentus.

Circa Bigamiam an etiam speciale quidquam.

77
*SCio pro illa à Capitulo dispensationem
aliquando præstitam, cui tamen Episcopus deferre noluit, Minorum tantùm Ordinum collatione contentus, quia ad hoc dispensare sine | priuilegio Capitulum potuit, sicut & Episcopus, vt plures Doctores tenent apud Dianam Resolut. 62. Quidquid P. Amicus reluctetur Tomo 8. Disputat. 25. num. 35. Et quidem si Episcopi possunt ad Maiores, de Capitulo non est dubitandum. Et in primis si illa ex peccato veniat, dispensabilem esse ab Episcopo, Doctores non pauci tradunt apud Diana Resolut. 61. Quod & tenet P. Amicus num. 38. sicut & à Commissario S. Cruciatæ: pro quo videri etiam possunt P. Palaus Tomo 4. Tract. 25. Puncto 11. num. 5. Et P. Mendus in eamdem Bullam Disput. 37. num. 62. Quia verò sunt, qui & Episcopis & Commissario id negent, ad firmiorem dispensationis statum rectè potest priuilegij suffragium aduocari. De propriâ autem bigamiâ aut interpreta
tiuâ, quæ ex delicto non oritur, loquendo, negari nequit esse probabile, quia excepta non est, sicut alibi sæpiùs excipi solet, ex communibus regulis, quòd exceptio firmat regulam in contrarium; quòd interpretatio contra eum facienda est, qui rem dicere clariùs potuit; quòd non sit præsumendus velle, quod si voluisset, expressisset, de quibus non semel & est Textus satis vulgatus in Cap. Ad Audientiam, de decimis, & alij de regulis iuris in 6. Et ita de bigamia ob similem rationem, de Religiosis loquentes, tenent apud Dianam Resolut. 63. docti Scriptores, quia videlicet excepta non est.
78
*Quòd verò ex vulgata etiam regula
dici potest, in generali concessione non venire ea, quæ quis non esset in specie verosimiliter concessurus. Cap. In generali, suprà; non vrget, quia concessio priuilegij præfati non est generalis, quandoquidem in illa irregularitates aliquæ excipiantur. Prætereà non est verosimile Pontificem huiusmodi facultatem non fuisse concessurum; quia vt eam concederet singularis ratio extitit, qualis forsan maior nulla multis retro actis sæculis; conuersio inquam Noui mundi, & pro tantæ molis negotio necessitas Ministrorum. Vnde & inter facultates Archiepiscopo Limensi, quæ & aliis concedi Episcopis solent, ea inuenitur, vt in bigamia vera dispensare poßit, si necessitas operariorum fuerit. Vbi cùm veram concedat, pro aliis extare videtur supponere facultatem.
79
*Si autem occulta bigamia sit, quod in
Quid si occulta.
interpretatiuâ potest frequenter accidere, sine vllo scrupulo procedendum: quia & in illa posse dispensare Episcopum probabile est, iuxta opinionem eorum, qui censent Episcopum posse dispensare in homicidio occulto, vt videri potest apud Dianam Parte 6. Tract. 6. Resolut. 51. Cùm ergo pariter prohibeantur homicidium & bigamia; sicut illud quando est occultum, dispensari ab Episcopo potest, sic & ista. Neque obstare debet ratio significationis, quia & illa etiam extat in bigamia ex delicto proueniente, quo non obstante est dispensabilis, vt iam vidimus.

Circa Dispensationes Matrimoniales.

80
*DIco secundò. Capitulum, Sede vacan
te, circa illas potest quidquid Episcopi possunt. Constat ex fundamentis adductis. Et de Matrimoniorum contractu loquendo, Concilium Limense Tertium nonnulla tradit Act. 2. Cap. 34. scilicet quòd ignoti & exteri, aut vagantes, nullo modo ad coniugium admittantur, nisi informationem prius Prælatus ipse & viderit & probauerit. Quo non obstante, id fieri à Capitulo poterit, & etiam ab eius Vicario ex ipsius commissione. Id probo. Nam licet Concilium Tridentinum Seßione 24. Cap. 20. de Reformat. præcipiat, vt Episcopi per seipsos tantùm caussas Matrimoniales cognoscant, graues Auctores affirmant ad Capitulum eam potestatem transire, vt videri potest apud Dianam Parte 8. Tract. 4. Resolut. 22. quia Concilium tantùm exclusit à cognitione talium caussarum Prælatos inferiores; Capitulum autem inferius non est, sed par. Quoad Vicarios autem similiter philosophandum; nam Vicarij Episcoporum possunt caussas prædictas tractare, vt quamplures Doctores docent, quos adducit & sequitur Dom. Barbosa Allegat. 54. numer. 99. ergo & Vicarij Sede vacante, si eidem committantur. In casu igitur nostro non est de potestate dictâ dubitandum. Additur ibi
Concilium Trid.
dem ne Ordinarij in dispensatione Denuntiationum faciles se exhibeant, nisi cùm valde probabile est impedimentum malitiosum Matrimonio obfuturum. In
quo quidem Capitulum non se intromittere solet, totum illud Vicario relinquendo. Qui sæpiùs, sicut & Vicarius Episcopi, circa hoc minùs videntur ordinatè procedere. Est enim hoc Indiarum malum, vt intercessionibus pleraque confundantur Vnde satis prouidè à Concilio id præmonitum, quod vidimus, vtpotè quod incommodum istud Ecclesiasticæ gubernationis altè percallebat.
81
*Licet autem non vtatur verbis præce
In qua & mortale peccatum.
ptum indicantibus, sed tantùm illis: Animaduertant quoque Ordinarij: mortale tamen peccatum est in Denuntiationibus sine iustis caussis dispensare, vt cum aliis tradit Dom. Barbosa. Allegat. 32. numer. 50. Et ratio est clara: quia generaliter loquendo graue peccatum est dispensare in lege Superioris grauem continente materiam sine iusta caussa. Quia verò Concilium cum Ordinariis loquitur, existimare quispiam possit, Vicariis,
qui Ordinarij nomine veniunt, concessam dispensandi facultatem, etiamsi neque à Capitulo, & idem est de Episcopo, concessa non sit. Sic enim circa Decretum Concilij Seßione 24. Cap. 1. de Reformatione Matrimonij sentiunt plures apud eumdem Allegat. 32. citata numer. 28. & 29. qui specialiter de Vicario Episcopi loquuntur, & consequenter debent idem de Vicario Capituli confiteri. Sed alij apud ipsum contrarium tenent, licet pauciores, fortiori tamen fundamento innixi; quòd scilicet potestas dispensandi in generali concessione non concedatur. Et addendum, cùm præsertim dispensatio in caussa magni momenti versatur. Pro quo videri potest P. Henriquez Lib. 11. Cap. 13. num. 5. Quia enim grauissima est, dispensatio sine iustâ caussa peccatum mortale secum portat & sententiam æternæ damnationis. Propter quod etiam Concilium Tridentinum disposuit, vt caussæ Matrimoniales per seipsos ab Episcopis transigantur.
82
*Similiter de diuortij caussis asserendum, de quibus sit in citato Concilio Limensi Act. 2. Cap. 35. Diuortij caussam solus Episcopus per se cogno|scat & finiat: poterit tamen eius Generalis Vicarius processum vsque ad diffinitiuam exclusiuè formare: sed nisi caussæ prorsus graues, ac perspicuè probatæ intercesserint, non sunt Matrimonia, quæ Deus ipse coniunxit, separanda. Hæc Concilium. Quæ quidem de diuortio per sententiam nullitatis, quæ prætenditur, intelligenda videntur, aut de separatione perpetuâ: nam separatio temporalis quoad torum non est tanti momenti, vt non possit illius caussæ cognitio & terminatio committi Vicario, sicut & quoad cohabitationem, de qua loquitur Concilium Tridentinum Seßione citata Canone 8.
83
*Et quidem caussam Matrimonialem
grauem esse & arduam Doctores tradunt, vt videri potest apud Dom. Barbosam Allegat. 84. num. 8. & seqq. Inter omnes autem Matrimoniales illa est præcipua, cùm de dissoluendo Matrimonio agitur, & ita per Episcopum debet terminari. Sed non videtur pro hoc talis esse obligatio, vt absolutè loquendo graue sit peccatum eam commisisse Vicario, qui ita doctus sit, aut talem habeat Assessorem, cui non minùs quàm sibi fidere possit Episcopus. Quod ex citato Scriptore colligitur, & ex aliis ab eo adductis n. 15. Vbi ait caussas Matrimoniales, quæ ad Episcopum spectant iure Ordinario, posse illum committere discutiendas & decidendas Doctoribus, qui eius Vicarij non sunt. Vbi supponit Vicariis committi posse non solùm discutiendas, sed etiam decidendas. Neque Concilium Limense grauius videtur onus imponere, sed obligationem generalem Episcopis repræsentat, & quid eos facere oporteat iuxta Tridentini Concilij Decretum, quod in margine citatur, nec ampliùs quàm vidimus, iuxta receptam Scriptorum doctrinam videtur obligare.
84
*Id autem quod de exacta probatione caussarum dicitur, grauissimam obligationem non tam inducit, quàm ostendit, & supponit; ob cuius minùs perspicacem animaduersionem Matrimonia videmus passim dissolui: circa quod nihil est quod addamus, cùm constat in eo graue committi peccatum, inde præsertim emergens quod testes leuiter exanimantur; cùm circa hoc exactissima debeat cautela, & industriæ acumen
Circa examen testiũtestium.
adhiberi. Pro quo est Cap. Cùm caussam, de Testibus & ibi: Ac eos diligenter examinare procures, & de singulis circumstantiis prudenter inquirens, de
Cap. Cùm caussam, de testib.
caußis videlicet, personis, locis, tempore, visu, auditu, scientia, credulitate, fama, & certitudine, cuncta plenè conscribas. Sic Innocentius Tertius. De quo Tit. 15. num. 30.
85
*Circa dispensationes peculiares, quæ per
priuilegia Indiarum concedi possunt, idem est quod de aliis præfatis asserendum: posse scilicet Capitulum circa illas quod & Episcopi. Quia verò in illis Ordinariorum tantùm mentio fit, vt videri potest Titulo 12. num. 392. & 408. dubitari potest an independenter à Capitulo id Vicario competat, qui Ordinarij nomine venit. Pro quo Bonacina Tomo 1. Tractatu de Clausura. Quæst. 1. Puncto 8. num. 3. & P. Thomas Sancius in Opere morali Lib. 6. Cap. 15. numer. 30. Et est sanè probabile Vicarium eo nomine comprehendi, de quo & dictum numer. 81. quia tamen incertum, vt ibidem vidimus, vnde & multi, quos adducit Dom. Barbosa etiam Allegat. 54. num. 121. id negant generali illa assertione, quòd scilicet potestas dispensandi non veniat generali Vicariatus mandato: Episcopi per se ipsos solent dispensationes huiusmodi assidentibus sibi Societatis Patribus expedire. Quod Illustrissimus Limanæ huius Metropolis Archiepiscopus Dom. D. Petrus à Villagomez ita obseruat, vt absens etiam id reseruet sibi, Patres per litteras consulendo. Id ergo & Capitulum satis posset conuenienter præstare: sed faciliori expeditioni conuenientius apparet, vt illud Vicario committat: cùm aliàs eidem probabilis sententia pro independentiâ circa effectum huiusmodi suffragetur.

De peculiaribus quibusdam Facultatibus Indiarum Episcopis concessis.

86
*DIco tertiò. Facultates, quæ Episcopis
Indiarum per quindennium conceduntur ad dispensandum in multis, Capitulo, Sede vacante, non competunt. Constat ex 28. in qua sic dicitur: Prædictas facultates communicandi, non tamen illas, quæ requirunt Ordinem Episcopalem, vel non sine sacrorum Oleorum vsu exercentur, Sacerdotibus idoneis, qui in eius Diœcesi laborabunt, & præsertim tempore sui obitus, vt Sede vacante sit qui poßit supplere, donec Sedes Apostolica certior facta (quod quàm primùm fieri debebit) per delegatos, vel per vnum ex eis, alio modo prouideat: quibus delegatis auctoritate Apostolicâ facultas conceditur, Sede vacante, in casu neceßitatis consecrandi Calices, Patenas, & Altaria portatilia, sacris Oleis; ab Episcopo tamen benedictis. Sic Pontifices. Vbi cum ab Episcopo designandum dicant eum, qui Sede vacante supplere possit, manifestè indicat facultates dictas ad Capitulum non transire. Quia verò dicitur Sa
Cui tamen possunt delegari.
cerdotibus idoneis eas posse committi, poterit Capitulo illas Episcopus delegare, & aliquibus ex ipso, quæ sacris sunt Oleis consecranda. Neque obstare videtur quod additur: Qui in eius Diœcesi laborabunt. Tantùm enim per id exigitur, vt Sacerdotes tales curam suam ad totam Diœcesim extendant, & pro illius vtilitate laborent executione traditarum sibi facultatum. Si enim impensum aliàs laborem pro Diœcesis vtilitate PōtificesPontifices ad talem delegationem vellent, non equidem qui laborabunt, sed qui laborauerint, edixissent. Animaduertat autem Capitulum sibi curam à Pontifice iniungi, vt mortuo Episcopo ad Sedem Apostolicam pro facultatum confirmatione recurrant; quod nescio an ita fiat. Ex huius autem diligentiæ neglectu non leue conscientiæ grauamen incurritur, quia ad vsum licitum facultatum hoc onus imponitur: & Ecclesia earum fructu quoad consecrationes eorum, quæ delegatis ante Episcoporum committuntur adventum, satis ingenti priuatur: cùm præsertim in Indiis longissimæ esse soleant vacationes.
87
*Si roges an ab Episcopo morti proximo
possint facultates dictæ Vicario à Capitulo eligendo committi. Respondeo negatiuè: quia cùm commissio talis Sacerdotibus idoneis facienda sit, de illorum idoneitate debet Episcopo constare: quod tamen haberi nequit, cùm eligendus ignoretur. In hoc enim maximè verum habet ea com|mitti aliis non posse, quæ industriæ Episcopi concreduntur; quod & de aliis communis scriptorum doctrina Iuris dispositioni innixa, resoluit. Et facit præsertim Cap. Quoniam, de officio & potest. iud. deleg. ibi: Cùm in his omnibus casibus industriam
& fidem personæ, cui talia committimus, eligere videamur. Sic Gregorius IX. qui statim quædam enumerat, in quibus non licet id, quod est commissum, alteri delegare, sic inquiens: Nulli cui commissum fuerit prædicare Crucem, vel excommunicare, vel absoluere aliquos, dispensare cum irregularibus, vel
iniungere Pœnitentias; liceat hæc de cetero alijs demandare, quia non sibi iurisdictio, sed certum ministerium potiùs committitur in hac parte. Hæc ille. Simile autem in casu præsenti accidit; nam electio idoneorum Sacerdotum ad functiones prædictas, non iurisdictionis actus, sed purum ministerium est. Et cum Episcopis Pontifex loquebatur, vt ex Textu liquet, ex quibus ad alios Constitutio prorogatur. Pro quo videri potest Barbosa in Collectaneis ad citatum Caput. Vbi iuxta probatos Auctores multa adducit, ex quibus colligi potest personalissimam esse commissionem. Neque dici potest per se ipsum personam designare. Sed electam ab aliis: quia hoc perinde est acsi aliis designationem committeret, quandoquidem ipsi non potest de idoneitate constare, & ita idoneitas aliorum iudicio & electioni committitur. Et quidem quod maximè attendendum iniungitur, idoneitas est: cùm ergo hæc per designationem modo dicto factam nequeat agnosci, nihil releuat quod hoc vnâ vel aliâ ratione Pontificis contrariâ peragatur.
Loading...