ASSERTIO III.

ASSERTIO III.

Jndulgentia 40. dierum quomodò augeri possit plurium Episcoporum concessione.
348
*SI videlicet plures Episcopi 40. conce
dant dies iuxta dicta. n. 337. ita vt concessio non solùm sit pro subditis, sed ad non subditos etiam extendatur. Id quod stare posse affirmat Paludanus adductus nu. 343. & eum secutus P. Layman Lib. 5. Tract. 7. Cap. 4. Assert. 2. vers. vltimo. vbi ita scribit: Nihil etiam obstare videtur, si alicui loco, seu Ecclesiæ proprius Episcopus, v.verbi g.gratia, pro Festo Patroni vnam Quadragenam concedat lucrandam tantùm à suis subditis, si tali die Ecclesiam illam inuiserint. Talis enim conceßio non excedit limites iurisdictionis: cùm propriè non fiat loco, sed personis subditis in ordine ad talem locum. Et potest posteà Episcopus proprius loci Indulgentiam istam trahere ad suos etiam subditos, si ipsis licentiam det lucrandi: vt proinde subditi loci duas hoc casu Quadragenas vno die lucrari poßint sicuti singulariter notauit Paludanus. d. 20. q. 4. a. 2. concl. 4. Sic ille quod sibi displicere affirmat P. Palaus. Parte 4. Tract. 24. Disput. vnica. Puncto 5. num. 8. Sicut & P. Suario Disput. 55. Sect. 3. n. 6. vbi non
solùm de duorum Episcoporum concessione, sed & complurium asserit Paludani sententiam procedere, vt v.verbi g.gratia, (ait ille) omnes Episcopos huius Regni (Lusitaniæ) posse concedere quadraginta dies Indulgentiæ Ecclesiæ huius Collegij, & Episcopum Conimbricensem posse omnes illas ratas habere, vt eius subditi possint illas simul lucrari; quia vnus Episcopus de licentia alterius potest dare Indulgentiam in loco alterius; & nullus Episcopus prohibitus est dare hanc licentiam multis Episcopis respectu eiusdem loci, licet per se non possit dare: & illi qui de licentia alterius eas concedunt, suo nomine & potestate eas tribuunt, non eius, qui licentiam concessit: sicut alienus Sacerdos de licentia proprij absoluens, nomine suo absoluit, non alterius. Sic ille Paludani sententiam, & illius fundamenta proponit, sic subdens: Sed hæc doctrina mihi non probatur: per quæ minimè illius probabilitatem vi
detur inficiari, sed sibi non placere, quod de illo, sicut de se ipso P. Palaum vidimus pronuntiasse. Licet autem inferiùs quadam Paludani responsione proposita sic dicat: Sed hoc friuolum est. Non ideò ipsius sententiam friuolam esse censendus est affirmasse: quia in valde probabilibus sententijs sic vsu venire solet, vt responsiones aliquæ friuolæ contra sentientibus videantur: cùm tamen alijs non sic arrideat: & si reuera friuolæ sint, aliæ possunt solidiores adhiberi.
349
*Ita quidem arguit contra PaludanũPaludanum Doctor Eximius: Nam quoties vnus Episcopus concedit
Contra eam vt arguat.
Indulgentiam de licentia alterius, vtitur iurisdictione delegata ab illo, & hac ratione concedit nomine vel vice illius: quia priùs talis Episcopus non habebat iurisdictionem circa hanc personam vel locum, vt ei daret Indulgentiam: ergo accipit illam ab Episcopo dante licentiam, & non vt ordinariam; ergo vt delegatam. Atqui nullus Episcopus potest per se ipsum nisi 40. dies concedere: ergo nec per delegatos, quia delegantis & delegati vna & eadem est iurisdictio. Respondet Paludanus Episcopum per se habere potestatem ad 40. dies Indulgentiæ, alium verò, qui licentiam dat, solùm supponere materiam. Et huiusmodi responsionem ex eo friuolam reputat; Nam hæc potestas, concedendi scilicet 40. dies, non est absoluta, sed respectiua, & sicut est limitata ad talem effectum, ita ad talem locum. & ad tales personas, & tota est iurisdictionis: sed ille non habet iurisdictionem nisi in subditos: ergo. Sic ille, & satis doctè pro more.
350
*Et quidem quidquid de responsione
præfata sit, habemus vnde arguere pro sententia possimus opposita, ex adducto ab Eximio Doctore fundamento, quòd scilicet potestas dicta respectiua sit in ordine ad locum & personas: Atqui eo non obstante, id quod ad locum attinet, ampliationem habet, quandoquidem in loco alienæ Diœcesis potest Episcopus pro subditis Indulgentias concedere, vt cum eodem Eximio Doctore dictum nu. 337. Ergo & circa personas potest conueniens ampliationis modus adhiberi. Sic etiam ille ad non subditos, sed exemptos potestatem Episcoporum extendit, vt vidimus nu. 332. Vbi Alexandri Tertij Decretalem adduximus ab eodem Patre sic intellectam, vt in non subditos extensio locum habere possit, quando id proprij iudices specialiter indulserunt. Habent ergo Episcopi radicalem potestatem: & ita posita aliorum acceptatione, ad concessionem non vt delegati procedunt.
351
*Et hoc est doctrinæ satis receptæ con
forme, pro qua ita scribit Dom. Barbosa citata Allegat. 88. n. 25. Si verò Episcopi speciatim suis subditis concederent, vt Indulgentias ab alio Episcopo concessas acciperent, tunc eas lucrarentur, vt probat textus in dicto Cap. Quod autem, vbi Abbas nu. 7. vers. Vltimò noto, ait tutißimum esse, & valde expediens volenti peregrinari, & loca pia visitare, ipsum licentiam ab Episcopo proprio habere capiendi alienas Indulgentias, id est, Indulgentias datas ab alijs, & dicit Nauarrus de Indulgentijs Notab. 31. vlt. nu. 13. vers Exceptis Secundò, quòd licentia hæc habita, non subditi possunt acquirere Indulgentias ab alio Episcopo concessas. Sic ille, pro eo allegans Ludouicum Bologninum, Cochier, Lauorium, & Alzedum. Vbi quidem resolutio talis valde proculdubio probabilis, minimè potest in doctrina illa P. Suarij de potestate delegata fundari, cùm non procedat de Indulgentijs ab extraneis Episcopis concedendis, sed de iam concessis pro alijs, quas sine noua concessione possunt peregrini lucrari. Sicut ergo in prædicto casu stare obtentio Indulgentiæ potest, licet quis subditus sit illam concedentis, ita in eo, de quo est quæstio, ob similem rationem destructo sententiæ oppositæ fundamento. Quæ licet probabilis sit, alterius probabilitatem agnoscit, quam & conati sumus promouere, vt meritò possint DD. Antistites, & securissimè, ac laudabiliter in praxi complecti, & sic Sanctos, quorum gloriosa concernit pignora, pariter honorare, in quorum cultu non possunt semper euidentia præsidia concurrere, sed quandoque ad probabilia est, etiam securè & laudabiliter recurrendum. Nec de his plura.
Loading...