SECTIO XVII.

SECTIO XVII.

An esse Commissarij S. Jnquisitionis possint, qui votum non procurandæ & acceptandæ Dignitatis & Prælationis nuncuparunt. Addicta in Thesauro Tomo 2. Tit. 20. num. 44. & 57.
263
*LIcet id, quod nuper dictum pro af
firmatione faciat; sunt tamen qui circa hos hæreant, & verò etiam qui generaliter negant; sed immeritò, quia Commissariorum diuersitatem non videntur attendisse. Et quidem si Commissarius, ita fiat vt qui sic eliguntur, sint ad instar Vicariorum generalium Episcoporum, quod fieri posse ex Cæsare Carena citato dudùm Thesauri loco positum, vbi & Zunerdum adducit: pro quo & Diana Parte 4. Tract. 8. Resolut. 18. adducit Thomam Triuisanum Lib. 1. Decis. 66. n. 4. & multis adductis probat P. Fragosus Tomo 2. Disput. 13. n. 70. dicens de hoc ambigi non posse. Tunc quidem non leue est fundamentum ad affirmandum id esse contra voti obligationem sicut de Vicariatu Episcoporum dictum est: videtur enim illi consimilis, & aliquomodo magis disconueniens, quia ad Tribunal iurisdictionem magis formidabilem exercens, spectat, & supra omnes fere aliàs diuagantem, vnde & supra Vicarios ipsos generales Episcoporum, & quodammodo supra Episcopos, iuxta illa quæ apud Doctores occurrunt. De Commissarijs autem foraneis alia est ratio, quia isti meri sunt executores mandatorum S. Tribunalis, vnde ipsi mandata pronuntiare nequeunt, nisi in casibus permissis iuxta eorum Titulos, de quo Capitulum 8. Concordiæ pro Indijs.
264
*Ex quo videtur cessare difficultas, quæ
Decretum Vrb. VIII.
oriri poterat ex Decreto Vrbani VIII. die 25. Ianuarij. An. 1632. qui declarauit & statuit voto Professorum Societatis, sicut & aliorum similiter vouentium, comprehendi Dignitates, seu Prælationes sæculares, & quæcumque officia, quorum
Officiales iurisdictionem Ecclesiasticam vel laicalem, de iure, vsu, vel consuetudine habent, seu quomodolibet extra ipsam Societatem exercent. Quod Decretum adducit Cardinalis Lugo in Responsis moralibus Dub. 36. Lib. 4. propter quod id quod de Commissario est dictum cum vera iurisdictione, venit roborandum. Sicut & quod de alijs modò est dictum, quia neque iure, neque vsu, neque consuetudine iurisdictionem aliquam exercent. Iure quidem, quia ratione officij id non habetur, sicut neque vsu & consuetudine; cùm in contrarium vsus & consuetudo sint, Propter casus autem aliquos, in quibus mandatum librare & exequi possunt, non est asserendum iurisdictionem illis competere, quia in eo ipso mandatarij sunt. Vnde in Capitulo dicto non sine peculiari mysterio verbum permittendi appositum: Sino
Capitulum Concordiæ.
fuere por causas de la fe en los casos, que les es permitido, vt indicaretur id non ex iurisdictionis annexæ officio virtute facere, sed ex speciali mandato permissionis vocabulo sapienter designato.
265
*Secluso autem Vrbani Decreto non vi
detur sua probabilitate carere, posse etiam Professum Societatis esse Commissarium cum iurisdictione sibi delegata. Id quod probari potest, quia neque Dignitas, neque Prælatus est. Non primum, quia inter illas, quas Doctores assignant, vt quid sit Dignitas explicent, non inuenitur. Neque ex eo quod de Vicariatu Episcopi dicitur, paritas certa deducitur: immò ex eo argui potest, quia cùm de illo id asseratur, quod vidimus, de hoc tamen non deprehenditur sic accommodata locutio. Et ratio esse potest, quia Vicarius Episcopi ex dispositione Iuris vnum constituit cum eo tribunal, vnde & ordinaria iurisdictione gaudet, vt sæpè, diximus, & ita Ordinarij nomine venit. Hoc autem non habet Vicarius Inquisitionis; vnde nec vocari Ordinarius potest, quod & Inquisitoribus ipsis multi attribuunt, existimantes eorum iurisdictionem tantùm esse delegatam. Quòd autem Prælatus non sit, ex eo ostendi potest: Quia neque apud DD.
Inquisitores Prælati nomine veniunt, nec superiorum, cùm de illis Iura agunt, vnde neque posse frui priuilegio Cap. finalis de pœnit. & remission. tenent multi, ex quibus Pasqualigus Decis. 114. quem adduxi in Thesauro Tomo 2. in Additionib.
Pasqualig.
n. 137. & omnes illi indicant, qui eos non habere iurisdictionem Ordinariam arbitrantur, sed merè
delegatam, quia non adhæret officio, sed merum exercitum importat, vt exponit Barbosa in Collectaneis ad Cap. Per hos, de hæreticis in 6. n. 4. & 5. quod esse satis probabile nequit negari. Accedit id, quod tradit P. Suarez Tomo 4. in 3. p. Disput. 27.
P. Suarez.
Sect. 2. n. 8. scilicet nomine Prælati eum solùm intelligi, qui iurisdictionem habet proprio iure ac titulo, & non per commissionem: ex quo infert Vicarios Episcoporum, & aliorum Prælatorum non gaudere priuilegio dicti Cap. finalis: cùm verè Prælati non sint. Ex quo etiam videtur clarè deduci neque Vicarium generalem Episcopi no
mine Prælati venire, & ita non semper iurisdictionem Ordinariam ad hoc sufficere, quia receptius est talium Vicariorum iurisdictionem esse ordinariam, vt aliàs dictum. Hinc est, vt non solùm ex eo fundamento, quo mouetur Pasqualigus Inquisitores Prælati non sint, quia scilicet eorum iurisdictio delegata est, nam etiam si Ordinaria dicatur, non censentur in Iure Prælati, quia reuera delegati sunt, licet eorum iurisdictio priuilegia Ordinariæ, vt aliàs dictum, sortiatur Tomo 2. Thesauri. Tit. 20. n. 15.
266
*Factum hinc vt ante Decretum Vrbani
circa hoc sine vllo scrupulo ageretur, & ita loco ordinarij in Officio S. Inquisitionis Religiosi fuerint Societatis designati, vbi quidem quasi Episcoporum Vicarij, quatenus illi Inquisitores Ordinarij sunt, munus tale obire minimè dubitabant: vnde & ab Inquisitoribus Vicarij etiam aut Commissarij constitui poterant propter eamdem rationem. Quod quidem in Societate aliam etiam habebant peculiarem, renuntiasse inquam illam in Congregat. generali 8. ad instantiam Philippi | Secundi priuilegijs omnibus, quibus circa hoc & alia ad Tribunal sanctum spectantia, fruebatur. Sic Decreto 21. à nobis adducto in The
sauro citato Tit. nu. 57. Ex quo & fiebat votum à Professis emissum, sic fuisse intellectum: & ita quoad eos, qui ante Vrbani Decretum illud nuncupauerant, non videri quidquam additum, quo adstringi vi eiusdem voti possent; quia Pontifex noluit, immò nec potuit vires voto adijcere, quæ ex vouentis solùm sumuntur voluntate, vt est extra dubium; vnde & sententia Scriptorum omnium roboratum. Me ergo, qui An. 1629. die 24. Maij Professionem emisi, & post eam votum prædictum, in vi voti declaratio prædicta non vrget, sicut neque alios modo superstites in hac Prouincia, & alijs.
267
*Dici tamen potest, licet non in vi voti,
in vi tamen statuti obligationem adiectam, quia voluit Pontifex eos, qui sic vouerant, nullo modo aptos relinqui ad munerum dictorum exercitium, & vt qui deinceps vouerent, sub eo sensu votum emitterent, iam ex vi voti adstringendi propria voti obligatione. Circa quam erit forsan, qui hæreat, cùm Breue à Cardinali Lugo citatum inter Constitutiones alias ab ipso editas non inueniatur, nec sciamus quales vires habeat ex modo publicationis. Pro quo obseruatione dignum occurrit citatum Pontificem in Constitutione sua An. 1635. die 21. Maij quæ est ordine 142. & est declaratio voti non ambiendi extra Religionem, sic statuere: Volumus pariter & man
damus, quòd eædem præsentes per aliquem seu aliquos ex Auctoribus nostris ad Ecclesiæ Lateranensis Basilicæ Principis Apostolorum de Vrbe, nec non Cancellariæ Apostolicæ Valuas, eæ in acie Campi Floræ, apponantur ac publicentur, & cùm inde amouebuntur, earum exempla in eisdem locis affixa dimittantur, quæ sic publicatæ, & affixæ, omnes & singulos, quos concernunt, perinde afficiant, & arctent, ac si vnicuique illorum personaliter intimatæ & notificatæ fuissent. Sic ille. Quæ clausula desideratur in Constitutione circa votum idem, & est ordine 1607. in qua declarat & statuit idem Pontifex ad Sedem Apostolicam solam modò spectare dispensationem & præceptum, vt qui illud emiserunt, possint dignitates acceptare, & solùm sic habetur: Volumus autem vt præsentium transumptis, etiam impreßis, manu alicuius Notarij publici subscriptis, & sigillo personæ alicuius in Dignitate Ecclesiastica constitutæ munitis, eadem prorsus fides vbique adhibeatur, quæ præsentibus ipsis adhiberetur, si forent exhibitæ vel ostensæ. Sic Pontifex. Cùm ergo Breue illud, de quo dictus Cardinalis, nesciamus qualem formam pro obligatione contineat, neque vllo modo fuerit intimatum aut notificatum, non leue inde fundamentum desumi videtur ad id; quod multi ex recentioribus Scriptoribus respondent, cùm illis Decreta aliqua Pontificia obijciuntur, illa scilicet non esse intimata, nec notificata, quod tamen in eisdem sic faciendum decernitur.
268
*Ex quo pro Indijs excusatio instrui vali
dior potest, ad quas propter immensam distantiam rerum istarum notitia seriùs peruenit, & confusiùs, neque de intimatione ac notificatione cum efficacia tractatur, & licet in libris ex Europa transmissis multa huiusmodi reperiantur, illorum Auctores non semper sunt personæ in Dignitate Ecclesiastica constitutæ; & vt quandoque sint, eorum desideratur sigillum, & Notarij publici subscriptio, cuius nequit vices, supplere typographus. Neque ex talibus haberi, aut formari plenus conceptus potest de earum acceptatione aut supplicatione, quando verosimiliter aliquid tale possumus suspicari. Per quæ id saluari potest, quod de Vicarijs diximus Sect. præced. si forte illud est præfato Vrbani Decreto comprehensum; non enim intimatum aut notificatum; immò de modo publicationis, vt diximus, dubitatur; vnde eius non videtur vrgere particula, quæ apud citatum extat Cardinalem.
269
*Dixi, Si fortè comprehensum, quia verosimiliter videtur dici posse non ita esse, scilicet quod Vicarios foraneos concernit, quia illi non exercent iurisdictionem Ecclesiasticam vt Dignitates aut Prælati; quod solùm videtur suo Decreto Vrbanus prohibere voluisse. Et quidem apud illum Dignitas & Prælatio, seu Prælatura, pro
eodem vsurpatæ, vt constat ex Constitutione 142. citata, in qua cùm sic præmisisset: Cùm votum, promißionem, siue iuramentum solemniter, siue simpliciter, emittant, aut præstent, de non petenda, nec procuranda, minusve acceptanda aliqua Dignitate, neque aliqua Superioritate extra eorum Religionem &c. Sic inferiùs loquitur: Prætendere se dicto voto, promissione, siue iuramento, de non petendo, nec obtinendo aliquam Dignitatem, & de illam etiam Motu proprio collatam non acceptendoacceptando &c. de quo & iterùm sic: QuorumcumQuorumcumque dignitatum huiusmodi proinde incapaces &c. Vbi neque de Prælatione aut Prælatura, aut Superioritate verbum additum, quia Dignitatum nomine satis videbantur explicatæ: cùm illæ solum Prælationes, Prælaturæ, & Superioritates voto sint comprehensæ, quæ Dignitates sunt. Cùm ergo hoc ita sit, si declaratio Vrbani tantoperè circa prædicta soliciti & satagentis, componi cum illo possit, non videtur obligatio vltra debitum amplianda.
270
*Dici ergo potest tantùm id sibi voluisse
Pontificem, vt omnis Dignitas voto debeat comprehensa censeri, quæ iurisdictionem quomodocumq;quomodocumque extra Religionem exercet. Quod quidem necessariò videtur admittendum, quia non solùm de Officijs Pontificia declaratio procedit, quibus Ecclesiastica iurisdictio exercetur, sed etiam laicalis, id est, quæ spirituale negotium non concernat, pro quo ad constringendam conscientiam deueniri possit præceptis & pœnis spiritualibus. Constat autem Rectores Vniuersitatum iurisdi
ctionem aliquam in omnia eiusdem membra exercere posse, quæ quidem extra Religionem sunt: & quamplures esse Vniuersitates, quæ curæ sunt Societatis commendatæ, manifestissimum est. Quòd autem iurisdictionem Rectores habeant, ex definitione ipsius desumitur, quam habet, discussis alijs, P. Molina Tomo 6. Tractatu
P. Molina.
5. Disput. 2. nu. 5. scilicet: Est facultas seu ius faciendi vnumquemvnumquemque circa ea quæ sibi tamquam Superiori subduntur, ea omnia, ad quæ munus suum Superioris se extendit. Quæ quidem cum omni
Iurisdictio quid.
potest proprietate Rectoribus applicari, quibus in vsu est præcipere sub pœna præstiti iuramenti. Quod cùm ita sit, omni prorsus deposito scru|pulo post Breue præfatum Vrbani in suo est vsu conseruatum, quia in eo prærogatiua Dignitatis non elucet, quæ cum Prælatura in caussa præsenti conuertatur. Iuxta quem explicandi modum boni Doctores tenent, cum Pontifices in suis Bullis aut Decretis aliqua concedunt, addentes,
Dummodò non sint contra Concilij Tridentini Decreta, aut sacras Canones, debere intelligi de sacris eiusdem Concilij Canonibus vt exceptio minùs, hac ratione, seruata verborum proprietate grauet priuilegiatos. Cùm ergo id, quod de iurisdictione quomodocumq́ue exercenda extra Religionem, proprietate verborum salua, ita intelligi possit, vt de Prælatione, quæ sit Dignitas, accipiatur, non est cur talis explicationis modus reijciendus sit, dum de mente Pontificis expressius aliquid non habemus. Quod pro Indijs magis opportunè cadit, ob rationes dictas, & Societati nostræ numquàm esse incommodum potest, Sanctæ Inquisitionis Tribunali in ijs, pro quibus vtilis eius iudicatur labor, cura, & industria, subseruire.
Loading...