*Si ergo reuera aliqui tales sint, bapti
zandi vtique, non solùm sine dispositione prædicta, sed etiam renuentes, sicut cum infantibus &
amentibus debet fieri: iuxta quod adhibita est
diligentia discurrendum, & in dubio ad partem
fauorabilem inclinandum, adhibita conditione,
Si es capax Baptismi, per quam periculum omne
submouetur. Sed quid si quisquam adeò esset
discretionis lumine perexiguo præditus, vt tan|
tùm venialiter peccare posset? Anne Baptismus
ipsi collatus sine dispositione aliqua, sed instar
pueri, proprium in illo habebit effectum? & ratio dubitandi est, quia Baptismus omnia peccata
delet: in eo autem casu venialia remitti non possunt, quia sine aliqua dispositione minimè remittuntur, quæ in casu præsenti non extat. Item,
cùm talis libertate aliqua polleat, sine qua esse
peccatum nequit, & illam erga Baptismum non
exerceat, non videtur quomodo validus esse
queat. Ad quod responderi potest Baptismum
etiam renitenti posse conferri, quia quid ille sit
non apprehendit, sicut applicanda est medicina,
de qua ille nequeat formare conceptum, etiam
repellenti: libertas enim, qua pollet, adeò est
exigua, vt illius non sit habenda ratio, sed aliorum
debeat arbitrio gubernari. Tunc ergo originale
per Baptismum remittetur, non tamen venialia,
quod & in recipientibus cum plena discretione
potest accidere, si videlicet circa illa nullum pœnitentiæ actum neque in particulari, neque in
communi præhabeant. Remittuntur autem in
ipso exitu, iuxta communem Theologorum doctrinam per actum contritionis, seu amoris, suum
statum cognoscente iam anima separata
: pœna
autem baptismo ignis luenda: sic enim aliqui illud explicant:
Ipse vos baptizabit in spiritu sancto
& igni. Matth. 3. v. 12, de igne videlicet Purgatorij. Et originale quidem posse cum solo veniali
consistere probabilissima sententia est, pro qua
P. Suarez 1. 2.
Tract. 5.
Disput. 2.
Sect. 8.
num. 8.
qui in Sectionis fine de moriente in eo statu agit.
Quod & tenet P. Arriaga
Tomo 3.
Disput. 48.
in
fine. & Tomo 7.
Disput. 24.
num. 66. vbi in baptizando necessariam agnoscit attritionem vt illi
veniale remittatur
& Disp. 33.
Sect. 4.
& Tom. 8.
Disput. 14.
num. 33.