SECTIO XIV.

SECTIO XIV.

Circa Constitutionem Pij V. Si de protegendis adnotata nonnulla.

128
*P. Bordonus Tomo 1. Cap. 29. exposi
tionem habet Constitutionis prædictæ, & conformem quidem nostræ Tomo 2. Thesauri in Additionibus extanti num. 190. & seqq. & n. 2. ita scribit: Alterum est (ex duobus scilicet præsupponendis) Bullam, licet sit in fauorem Catholicæ fidei, & religionis Christianæ, quibus aliquid maius excogitari non potest; nihilominùs esse odiosam, & in materia stricta, consequenter ex vulgatis iuribus, & esse pressè, propriè, & strictè intelligendam, & non esse faciendam in ea extensionem de persona ad personam, de delicto ad delictum, quæ in illa non exprimantur. Est enim hoc communè apud omnes, quòd non fit extensio in pœnalibus de delicto ad delictum, neque à persona, ex allegatis suprà Cap. 23. n. 21. 30. 47. & 51. & in terminis docet Carena par. 2. tit. 13. n. 5. Sic ille, id vti certum suppo
Oppositum alij. Diana.
nens, quod reuera non est tale. Vnde Diana Parte 4. Tract. 8. Resolut. 12. vers. Verùm, contrariam, ita scribit: & aduertant etiam DD. Inquisitores quòd dicta Bulla Pij V. condita fuit ob publicam vtilitatem, vnde latè interpretanda & extendenda, vt bene docet Aloysius Riccius in Decision. Arch. Tomo 1. Decis. 74. n. 4. Sic ille. Quæ sententia, cùm adeò probabilis sit, & Tribunali sancto faueat, credibile satis est à Qualificatoribus & Consultoribus præferendam, & iuxta illam consequenter D. D. Inquisitores acturos; vnde perinde est ac si res esset penitus explorata; nisi in raro aliquo casu, ob occurrentes circumstantias iuxta oppositam conuenientius visum fuerit operari. Tantùm abest vt illa debeat tamquàm certum præsuppositum stabiliri; licet non inficier esse probabilem, pro quo videri possunt, quæ dicta à nobis citato Tomo Tit. 12. n. 46. & seqq. Quomodo autem eo quòd Constitutio fauorabilis sit, locum habere possit extensio, accuratè quando casus occurrerit dispiciendum, quia etiam in fauorabilibus non semper de persona ad personam, neque de casu ad casum, potest extensio sustineri.
129
*Pergit citatus scriptor, & n. 13. vers. 2.
de perterrefactione agens affirmat in Constitutione prædicta illam intelligi, quæ accidit, quando metus grauis incutitur cadens in constantem virum, quia in Iure nulla habetur ratio motus leuis, quod & dictum à nobis citato loco num. 203. cum Zanardo, Diana, & Carena. Vt autem me
tus dicatur cadens in constantem virum, quinque requisita ex P. Thoma Sancio proponit Lib. 4. de Matrim. Disputat. 7. nu. 10. suntque. 1. Quòd sit grauis. 2. quòd probabiliter immineat. 3. Quòd perterrefaciens sit potens executioni mandare malum, quod comminatus est. 4. Quòd sit solitus exequi minas, & non iactator. 5. Quod perterrefactus non possit facile occurrere malo.
130
*Quæ quidem non ita accipienda, sunt,
vt huic debeant negotio semper adaptari, quandoquidem licet in perterrefactione non concurrant omnia dicta, potest quis pœnas Constitutionis incurrere. Vnde si ignotus aliquis accedat minas graues intentans, de cuius conditione non constet, & an illas exequi sit solitus ignoretur, non videtur quomodo talis possit à pœnis in illa contentis excusari. Vnde non obstat quod ex Zanardo adducit Diana suprà. vers. Non desinam, quòd scilicet multi minantur etiam viles & infames, sed eorum minæ à familia armata Inquisitorum paruipenduntur. Nam licet armatæ familiæ non nisi temerarius quispiam se possit opponere; temerarij tamen aliqui sunt, & qui possint non parùm negotij ministris etiam armatis facessere, & si non irrumpat, comminari mortem potest securiùs infligendam, cùm tamen ignoretur, vt dixi, an talis sit, qui minas soleat executioni mandare. Et quicumque ille sit, non est dubium posse & debere à S. Tribunali puniri; & cùm Constitutio fauorabilis sit, ad eum casum attentis circumstantijs extendi grauium inflictione pœnarum. Et quidem licet ad perterrefaciendos ministros plus videatur necessarium, quàm vni possit aduersanti conuenire; non ita ad perterrefaciendum testem, in quo etiam contra Constitutionis tenorem agitur, & ita sic agens eius pœnis se pręstatpræstat obnoxium.

Enodatio casus peculiaris.

131
*REligiosus inexcusabili commotione a
pud Deum & homines in caussa fuit vt non legerentur Constitutiones ad S. Inquisitionis Tribunal spectantes, contra Decretum Vrbani VIII. qui pro eo Feriam. 6. post Octauam Assumptionis Deiparæ designauit. De quo quæritur an pœnas præfatæ Constitutionis incurrerit. Circa quod aduocari potest id quod citatus P. Bordonus tradit Cap. 28. Quæs. 7. vbi de Religioso agit, qui accusauit Commissarium quemdam coràm laicali Magistratu, eo quòd Bullas prædictas legerat coram quibusdam vocalibus ad id commodioribus iudicatis, vtpotè secretum seruaturis, quia intra dominium erat cuiusdam Principis, à cuius ministris talis fuerat lectio prohibita. Et respondet negatiuè, quia non offendit Ministrum designatum pro Officio S. Inquisitionis, vt exigit Bulla. Quòd si esset Officialis, proculdubio puniendus esset iuxta illius præscriptum, quia offendisset Officialem huius Tribunalis in caussa fidei. Ex qua resolutione idem videtur in casu nostro dicendum. Sed quidem cùm Constitutio fauorabilis sit, vt diximus, & eadem videatur esse ratio in Ministro designato & non designato, probabile apparet oppositum, quia & lector quicumque est Minister vagè designatus, & offensio eius in S. Tribunal conuincitur redundare. Quod obseruari oportet ad quorumdam audaciam retundendam.

Circa obligationem legendi præfatam Constitutionem Vrbani VIII. cum alijs in ipsa contentis.

132
*DE hoc agit præfatus scriptor citato Cap.
28. apud quem Decretum habetur eiusdem Pontificis die 11. Februa. 1638. vt dictarum Bullarum lectio, pro qua, vt diximus, Feria. 6. post Festum prædictum designatur, & | eius Octauam; per totum residuum mensis Augusti possit differri. Verba Decreti sunt: Extendi per totum mensem Augusti. Vbi mens videtur esse Pontificis vt intra mensem dictum possit satisfieri. Vnde non videtur congrua expositio citati Scriptoris, qui nu. 9. ad diem nonam Septembris residuum illud extendit. Iuxta quod videtur in prolectione tali non esse certum diem designatũdesignatum post dictam Feriam 6. vnde & videtur posse anteponi intra mensem eumdem, quia melior est anteposita præcepti adimpletio, quàm illius prorogatio, sicut gratior est anticipata solutio: quod videri poterit non improbabile alicui. Nihilominùs securius est anticipationibus huiusmodi non vti, quia pro illis certa non habetur coniectura. Neque id, quod de anticipata solutione dicitur, semper habet locum: & quod ad præcepti adimpletionem attinet, manifestum est, eum, qui ieiunium, aut Missæ auditionem anticipat, præceptum non adimplere. Verosimilius illud, si Octaua in Feriam sextam incidat, posse Completorio dicto obligationi lectionis satisfieri, iam enim finito Officio, etiam & Octaua videtur finem rationis habuisse.
133
*Dubitatum à nonnullis ex Nostris
an quando in Prouincijs Indiarum sine Prouinciali Congregatione iuxta illarum priuilegium, Procurator iturus Romam eligitur, lectionis istius vrgeat obligatio & videtur proculdubio non vrgere, quia pro eo non habetur in citata Vrbani Bulla fundamentum, sic enim ibi: & insuper in quocumque Generali ac Prouinciali Capitulo, Conuentu, Diœta, volvel alia quauis ratione nuncupato Capitulari congressu, suos subditos ac Religiosos commonere &c. Nihil autem tale in dicto congressu, qui paucorum esse solet; verificari potest, qui neque Generalis, neque Prouincialis est, sed quasi abbreuiata Congregatio Prouincialis, vt habetur in Formula §. 39. Dictio enim Quasi, vt apud Barbosam videri potest in
De dictione Quasi.
Tractatu de Dictionibus Dict. 311. vbi pro eo quamplures Doctores congerit, natura sua improprietatem, fictionem, & diminutionem significat.
134
*Tomo 4. Decisione 178. in fine inquirit
P. Bordonus, An Superior absens pro eo tempore, quo supradictæ Bullæ legendæ sunt, si omittantur ab eius Vicario, ipse incurrat pœnas, an Vicarius? & respondet sic: In eo casu neuter reus est pœnarum: Non Superior, quia cùm absit, non potest incumbere lectioni, nec antequàm discedat tenetur id monere suum Vicarium vt procuret earum lectionem, quia hæc diligentia non exprimitur in Bullis: ergo illis imponenda non est. Vicarius verò de Iure eas pœnas non incurrit, quia non venit nomine Superioris, quo intelligitur tantùm Superior immediatus Monasterij. Sic ille. Sed caueant Re
A cuius praxi cauendum.
gulares ad praxim doctrinam istam aduocare, quæ vt credo illos non reddet impunitos. Superior recedens à Monasterio ea, quæ magni momenti sunt, suo debet Vicario specialiter commendare, cuiuscumque generis sint, & eo essent præsente necessariò peragenda, vt est lumine naturæ notum, vnde pro eo non est peculiare aliquod præceptum Superiorum maiorum requirendum. Diligentia autem huiusmodi in eo maximè, de quo agimus, negotio necessaria est, cùm adeò seriò, seuerè, & grauiter ab Apostolica Sede, vtpotè circa rem summi ponderis, requiratur: aliàs pro ea molestia deuitanda possent superiores se paulò ante instantiam temporis, in quo vrget obligatio, non admonitis Vicarijs absentare: quod quidem quàm sit absurdum satis elucet. Vicarius etiam obligationem dictam non ignorans, & ad functionem istam in Superioris absentia plenam habens facultatem, meritò dici potest venire nomine Superioris, neque aliud de mente Pontificis videtur posse præsumi, qui hic & nunc lectionem vt rem momenti præscribit, ad quod parùm interest, quod ab hoc vel ab illo executio præcepti disponatur. Video rem disputationi propositam non carere speculabili ratione; sed vt dixi, curandum omninò ne transgressio eam improbabilem cum omittentium dolendo grauamine manifestet.

Circa Priuilegia concernentia causas S. Inquisitionis vtilis excursio.

135
*PRo eorum reuocatione extat Bulla Pau
li V. de qua Nos alibi, & Vrbani VIII. apud Bordonum Tomo 1. Cap. 27. & in priori quidem non ita stricta & generalis reuocatio est, cùm in illa tantùm præcipiat Pontifex vt Superiores Religionum in caussis hæresis, aut suspicionis de illa se minimè cum suis subditis intromittant, iudicium illarum assumentes, vt facere Inquisitores solent, neque illos impediant quo minùs de hæresi suspectos possint Inquisitoribus, vel Ordinarijs locorum vicinioribus, liberè denuntiare, non obstantibus quibuscumque Prædecessorum concessionibus. Non ergo ea priuile
Quod circa priorem.
gia reuocantur, quæ ad forum interius spectant, vt ex tenore Constitutionis habetur manifestum. Vrbanus autem specialius aliquid addens præcipit, vt Constitutiones, dispositiones, & Ordinationes Apostolicæ in concernentibus fidem Catholicam, & Officium S. Inquisitionis Religiosos omnes comprehendant, sub eisdem non obstantijs priuilegiorum, siue iam editæ illæ sint, siue in posterùm edendæ, nisi in edendis specialis pro aliquibus habeatur exceptio.
136
*Si ergo Constitutio aliqua fuerit pro
Quid circa aliam.
hibens absolutionem ab hæresi, iuxta dispositionem præfatam Religiosos comprehendet, vt neque absoluere, neque absolui queant. Circa suspicionem autem, si reuera fundamentum extitit ad iudicandum animum hæreticum, quia hæresis sufficientibus est signis indicata, currit proculdubio prohibitio, licet quoad forum exterius res maneat intra terminos suspicionis. Si autem animus talis desit; quidquid de suspicione sit, poterit absolutio conferri, quia forum Sacramentale solam attendit veritatem. Potuit quidem aliquis imprudenter agendo, immò & grauiter peccando suspicioni locum dare: sed peccatum huiusmodi nullo modo est talibus prohibitionibus comprehensum, quæ in præsumptione fundantur. Idque etiamsi non solùm suspicioni, sed existimationi probabili præbuerit fundamentum. Quid autem per Pontificias Ordinationes habeatur in ordine ad absolutionem pro foro interno dictum à Nobis Tomo 2. Thesauri Tit. 12. nu. 301. & in sequentibus quid sit pro Indijs specialiter | constitutum. Videnda etiam quæ diximus Parte 2. nu. 321. & seqq.
137
*Inquirit autem citatus Scriptor Quæs.
6. an Bullæ Pontificiæ in posterùm edendæ comprehendant Regulares, si de illis nulla fiat mentio, in ijs, quæ neque Catholicam fidem, neque Officium S. Inquisitionis concernunt. Fundamentum dubij ex verbis Vrbani defumitur, ibi: Tam in fauorem præfatæ fidei Catholicæ, illiusque propagationis, & S. Officij Inquisitionis præfati, quàm super quacumque alia re, negotio, seu materia. Et respondet non comprehendi, quando de illis nulla fit mentio, esseq́ue id certum ex Communi Doctorum. Nam Bullæ Pontificiæ spectari possunt quadrupliciter. Primò quando loquuntur per terminos generalissimos in materia, cuius omnes homines sunt capaces, vt in Cap. Si quis suadente diabolo. Et tunc Religiosi comprehenduntur. Secundò, quando loquuntur de solis laicis; & euidens tunc est neque Clericos, neque Religiosos comprehendi. Tertiò, quando loquuntur de Clericis, & tunc ad Religiosos non extendi compertum habetur. Quartò, quatenus loquuntur de Religiosis, & in hoc sensu ait comprehendi quoscumque Religiosos, de quacumque materia tractent, vt in Bulla præfata. Sic cùm ille philosophetur, non videtur quomo
Resolutio P. Bordoni confusa.
do eius stare resolutio possit, absolutè inquam negans, quam & certam affirmat ex communi Doctorum: ex illa enim probat ad omnem materiam extendi, & etiam id conuincitur ex primo disponendi modo, quia per terminos generalissimos loquitur, & est in materia, cuius Religiosi omnes sunt capaces.
138
*Oppositum ergo dicendum videtur
Vera & exacta proponitur.
iuxta præfati Auctoris fundamenta, & Dispositionis Pontificiæ tenorem, qui adeò perspicuus est; & intelligendus iuxta exceptionem additam, ibi: Nisi in edendis Constitutionibus huiusmodi, specialiter, & expressè excipiantur. Quæ exceptio tunc quidem etiam specialis est, & expressa censenda, quando Constitutiones cum Clericis aut laicis loquuntur, aut cum speciali aliqua Religione, secus quando termini generalissimi sunt, & circa materiam, cuius sunt illæ capaces, vt si agatur de ieiunijs, Festorum obseruatione, Sanctorum cultu, & similibus, & erunt fortè qui dubitent an Constitutio dicta quoad hanc partem sit recepta; non enim videtur in vsu ad illam attendi: neque in eo eadem currit ratio, quæ in alijs, cùm sint illa momenti maximi. Et in casus contingentia, videndum an sit aliqua momenti non leuis ratio, ob quam Dispositio Pontificia Religiosos non vrgere videatur: præsertim inter eos magis priuilegiatos.
139
*Quærit etiam ipse P. Bordonus num.
13. in fine, si fortè excipiantur Præmonstratenses; qui cum nonnullis alijs in Constitutione Vrbani nominantur (& idem est de alijs) an per communicationem censeantur excepti Iesuitæ e., exempli g.gratia, & negatiuè respondet, probatque ex illa Clausula: Tam per viam meræ conceßionis, quam communicationis, & aliàs quomodolibet concessa respectiuè sint. Sed verò Clausula dicta in præsenti non conuenienter adaptatur. Nam Pontifex duos proponit modos habendi priuilegia, aut per directam concessionem, aut per communicationem, & neutram obstare decernit. Et minùs quidem videtur obstare debuisse priuilegium per communicationem, quàm per moram aut directam concessionem, vnde in eo vis specialis non constituitur. Et ita Præmonstratensibus negatur id, de quo Constitutio procedit, quomodocumque priuilegiati sunt, ac proinde cum eisdem conceditur, communicationis gratia vim suam retinet, quia iam res diuersum statum habet, de quo Pontifex non est locutus, quandoquidem priuilegium respectu omnium submouebat, & ita respectu illius esse communicatio non poterat, quia non entis nullæ sunt proprietates. Quòd si in communicatione adeò ampla inconueniens fuerit deprehensum, ad prouidentiam eam concedentis spectabit communicationem, vt aliàs fieri solitum, prohibere.
Loading...