1
*QUæ de Catholici Regis obligationibus dicta sunt à nobis
Titulo præcedenti, ad Regium Indiarum Consilium maximâ ex parte pertinere constat; est enim velut immediatum organum, per quod amplissima gubernatio earumdem exercetur. Ideò in hoc Titulo breuiores erimus, securitati conscientiæ magnorum illorum virorum consulentes, quos Catholici Reges ad exonerationem propriarum conscientiarum delegerunt, vt ex eorumdem attestatione compertum habemus, de quâ Titulo præced. Cap. 3. in fine, verbis illis: Nostri Consilij, qui sunt, conscientias suas exonerent, quandoquidem per illos Nos conscientias nostras eo onere liberamus. Ex quibus apparet quanto illi debeant studio circa conscientiæ in iis, quæ ad eorum munus spectant, inoffensum iter attendere, quorum fidei tantopere Catholici Reges deferunt, pro eorum erratis apud Deum rationem exactissimam reddituri. Et certè, vt nullus subesset timor, amor tamen deberet hoc in eorum præstare pectoribus erga beneficos Principes, singulari honorificentiâ in eosdem amanter effusos, juxta illud Athalarici Regis apud Cassiodorum Lib. 8. 2. de Romanis Senatoribus allocuto: Constat enim
Cassiodor.
excellentißimos Patres tantò ampliùs posse diligere, quantò maiores honores à cæteris Ordinibus visi sunt accepisse. Sic ille. Neque aliter ampliora illis sperare à benignissimis Principibus licebit, quàm à præfato Rege promissum eisdem, dum subdit: Si qua autem nobis postulanda creditis, quæ vestræ securitatis incrementa multiplicent, indubitanter petite, commoniti, quos ad fundendas preces nos etiam videmur hortari. Sic Rex. Neque aurea illius prætereunda conclusio, dum ita finem dicendi facit: Nunc vestrûm est, tale aliquid sperare, quod communem Rempublicam possit augere. Non ergo propriis commodis inhiandum, sed in id dirigendus intuitus, quod communem Rempublicam possit augere. Indicam equidem, quâ communior nulla; cuius diuitiis, si qua est diues Respublica, locupletata est; & multæ se locupletissimas gloriantur. Aut Indicam pariter & Hispanam; ab illâ enim huius augmenta, si tamen illa ab istâ, vt par est, prouidâ solicitudine gubernetur. Hoc opus, hic labor Indicorum Consiliariorum est, pro quibus sit
Loading...