*Jam quod attinet ad fundamentum
P. Suarez pro retensione illius antiquioris lectionis, quæ credenda est incuria, aut inscitia
librariorum obstrusa, non certè urget. Agit ibi
D. Petrus de prædicatione Christi facta spiritibus, de quibus immediatè sic:
In quo & ijs, qui
in carcere erant, spiritibus veniens prædicavit: qui
increduli fuerant aliquando, quando expectabant
Dei patientiam in diebus Noe, cùm fabricaretur
arca:
in qua pauci &c. Ubi circa verbum
Spiritibus Vers.
Propter quæ aliam lectionem ut
Vulgatæ propriam ita proponit, scilicet
Spiritu, ut
quęquæ Spiritibus habet optimum etiam sensum præseferant. Et de ijs tandem explicat
spiritibus, seu animabus eorum; qui in diluvio,
licet priùs increduli Dei patientiam provocaverunt, veritatem prædicationis Noë jam jam
perituri agnoverunt, ad Deumq́ue sunt vera
pœnitentia conversi, & in sinum Abrahæ, ad
quem descendit statim à morte Christi anima,
velut in carcere claudebantur. Nulli enim videntur magis mortificati in carne, quàm illi:
& licet non solis illis, sed alijs etiam in sinu
contentis prædicaverit, Divi tamen Petri intentum in eo erat Capite consolari fideles, &
animos addere ad patiendum pro Christo, qui
etiam eos sua redemptione & visitatione dignatus est, quos non propter ipsum, sed pro suis
peccatis noverat horrendum adeò supplicium
pertulisse. Ad quæ quidem dici cum ipso Eximio Doctore potest, quod habet cit. Vers.
Propter quæ. Ubi lectione legitima Vulgatæ proposita, juxta illam Apostoli mentem exponit.
Et exponi quidem aptissimè potest, & ex eo fidelium consolatio, & ad patiendum pro Christo adhortatio luculenta constare. Quid enim
magis aut idoneum aut efficax afferri poterit,
quàm Christi Passio, sublimius
patientiępatientiæ Christianis exemplar? & de prædicatione illorum
specialis facta mentio præ alijs, quia si illis
Christi Passio profuit, & ab ipso statim ac peracta est personali descensu visitati, qui ad Noë
prædicationem adeò fuerant pertinaces: quid
de alijs
putandũputandum est, qui & in ejus mortui fide,
& ad Apostolicæ prædicationis auditum, aures obsequentes & dociles præstiterunt? Quod
autem tandem ait illud
vivificatus spiritu meliùs ac proprius de nobis dici quàm de Christo, id certè negandum juxta contextum: cùm
enim mortificatus dictus fuisset, elegantiùs &
consonantiùs dictus etiam vivificatus. Nam &
vivificari à Deo spiritum in Scriptura occurrit
Isaiæ 57. v. 15.
Vt vivificet spiritum humilium.
Et quidem Spiritus à Deo vivificari cum omni
dici proprietate potest, non ex eo quòd à morte aliquo modo suscitentur, sed quia eam, quam
habent, vitam, illius beneficio possident: &
prætereà quia non solùm vitam radicalem &
substantialem confert, sed etiam actualem,
quęquæ
potentiarum actibus exercetur, unde toties à
Davide postulatam vitam, quæ ad spiritum
pertinet, invenimus. Iuxta nostram autem explicandi rationem, de qua
citato nu. 605. con
venientior & sublimior sensus habetur, ut vivificatus spiritu dicatur Christus, quia Spiritu
Sancto operante ejus est peracta resurrectio.
Sicut enim cùm effudit sanguinem,
per Spiritum sanctum semetipsum obtulit immaculatum
Deo, juxta D. Paulum Hebr. 9. v. 14. Ita juxta
D. Petrum per Spiritum sanctum resurrexit,
cujus rationem
cit. n. etiam est reddita, & satis
quidem genuina, D. Athanasio suffragante.
Pro quo hæc sit satis adnotasse, ut & P. Suarez faciamus satis, cujus & caussam defensamus.