*Ex dictis id satis habetur perspi
Circa juramentum ut obliget.
cuum quanto conscientiæ gravamine ij, ad
quos electio Prætorum spectet, possint in illa
prægravari; dum sine delectu huic muneri præficiuntur, de quo dictum aliàs: quod & oporteret ipsis frequentiùs inculcari. Quoad juramentum circa contractus, de quo
Cap. 1. dictum, addi potest id, quod circa illius interpretationem Doctores tradunt, faciendam quidem
illam in favorem jurantis, quia qui jurant se
quantùm possunt minùs intendunt obligare,
salva juramenti veritate, & expressa se obligandi voluntate. Quod equidem in juramento
Prætorum potest sæpiùs accidere: multi siquidem jurant, quid jurent non penitus percallentes, unde ad convenientem intellectum revocandi sunt, juxta dicta ibidem. Id quod si aliquando fallit, in hac certè caussa debet maximè locum habere, ubi de amovendis injustis
oneribus agitur, Indorum scilicet miserabilium
maximè personarum; quandoquidem juramentum spontaneum non est, sed à lege dispositum
& minimè in jurantium utilitatem. Ratio
Regula pro interpretatione.
enim quæ pro regula præfata adducitur,
quia
semper præsumitur jurans minùs voluisse suæ libertati nocere, ut ex mente Doctorum, quos
citat, & aliorum, quos citare posset, proponit
P. Tamburinus
Lib. 3.
in Decalogum Cap. 3. §. 4.
nu. 1. id tantùm videtur intendere, quod de
spontaneo juramento, aut etiam ad spontaneos
contractus applicatur, non verò quando de non
gravanda aliorum, miserorum præsertim, libertate agitur, pro qua tantùm à lege dispositum invenitur. Unde interpretationes, quæ in
materijs alijs esse verosimiles possent, in præsenti non sunt generaliter admittendæ, sed
standum exactè legis verbis, & legislatoris
intentioni, ac legis fini, ne aliàs inutilis ferè
reddatur. Et cùm hoc loco de ijs præsertim
agamus, qui Dei timore postposito, juxta dicta
non verentur Indorum, ac suimetipsorum esse
carnifices, non est cur pro illis favorabiles intellectus conquiramus, qui tamen pro alijs
Christianè agentibus possunt meritò in Auctoribus inventi, aut ab eisdem verosimiliter
indicati, ministrari. Extat etiam apud citatum
Scriptorem recepta doctrina
nu. 2. quòd si ex
circumstantijs certus sit jurans se promisisse observantiam statutorum, ad ea tenetur. Itaque
licet expressè de promissione non constet, quia
neque expressa ac formali voluntate, si tamen
ex circumstantijs voluntas saltem virtualis aut
legi conformis colligatur, pro certo habendum
est juramentum, licet tergiversari quis velit,
quando observantia urgere incipit. Id quod in
casu præsenti usu venit, ubi jurans ex circumstantijs certus esse debet de sua promissione,
cùm legis intentioni debuerit esse conformis,
& res ipsa ita clamet, quia aliàs Catholicorum
Regum circa hoc providentia inutilis redderetur. Accedit quod circa dubium non cadens
circa juramentum ipsum, sed supra rei juratæ
conditionem habet P. Suarez
Lib. 2.
de Iuramen
to Cap. 35.
nu. 10. quando scilicet dubitatur an
rei juratæ sit tanta facta mutatio, ut juramentum desinat obligare: tunc enim stat pro juramento possessio. Idem enim est quando de
modo juramenti dubitatur, cùm constet revera
fuisse juratum: stat siquidem pro eo possessio,
quia stat etiam jurandi legitima consuetudo,
& legis minimè dubia intentio, unde & duplex
est possessio. Perinde namque est de varietate
rei juratæ dubitare, aut mutatione facta circa
illam, ac de occurrente secundùm jurantis apprehensionem, quia difficilior apparet, circa
quam tamen difficultatem an sit sufficiens dubitatur.