*Secundò, Ex D. Augustino
Lib. 13.
Confeßion. Cap. ult. Lib. 6.
de Trinit. Cap. 10.
& lib. 15.
Cap. 13. quibus locis asserit Deum
non ideò cognoscere creaturas, quia sunt, sed
esse quia novit. Resp. mentem S. Doctoris esse
manifestam, vult etenim Deum antequam
creaturas conderet novisse illas, nec scientiam
ex earum in suis temporis circumstantijs existentibus hausisse, ut ex ultimo loco evidenter
colligitur, juxta quem aliorum est sensus metiendus. Sic ergo ibi
: Vniversas creaturas suas
& spirituales & corporales, non quia sunt, ideò
novit;
sed ideò sunt, quia novit: non enim nescivit
quæ fuerat creaturus:
quia ergo scivit, creavit;
non
quia creavit scivit. Sic ille, nihil certè aliud intendens quàm id, quod diximus, Deum scilicet
scientem & volentem creasse. Si dicas juxta
S. Doctorem Deum creasse quia scivit, & ita
scientiam esse caussam, id nego de scientia visionis creaturarum, admitto tamen de scientia
ipsius decreti, quod versatur circa illas. Decernens siquidem Deus creationem, suum decretum agnoscit, & ex hujusmodi cognitione ad
creationem pro temporum diversitate procedit.
Addit D. Gregorij auctoritatem.
Lib. 2.
Moral.
Cap. 23.
& Lib. 32.
Cap. 6. Sed eodem modo
explicandus. Illud enim
: Sed ideò sunt, quia vides. antecessionem cognitionis comparatione
existentiæ indicant, ut excludatur notitia in
tempore habita, cùm præcesserit in æternitate.
Et ita non existentia videndo creet, visione inquam per æternitatem præcedente. Tandem
opponitur D. Thomas 1.
p. q. 14.
Arti. 8. ubi sic
post alia:
Vnde scientia Dei secundùm quòd est
caussa rerum, consuevit nominari scientia approbationis. Sic S. Doctor. Scientia autem approba
De scientia approbationis.
tionis & visionis pro eadem reputantur. Sed
licet ita sit ut pro eadem reputentur, cùm tamen de caussatione agitur alio modo est explicanda, quem tradit P. Suarez
Lib. 3.
de Attributis positivis Cap. 4.
n. 11. ubi ait quòd si consideremus etiam Deum scire multa apta, ut ab
ipso approbarentur, si fierent, vel quæ approbari ab ipso possent, si ea vellet, seu quæ per
simplicem affectum approbat, licet ea facere
non decernat. Ideò sub his considerationibus,
etiam in scientia simplicis intelligentiæ intelligi potest scientia approbationis. Sic Doctor
eximius, juxta cujus doctrinam non solùm
circa ea, quæ à Deo non fiunt, sed etiam circa ea, quæ fiunt, debet admitti scientia approbationis. Ante decretum enim pro effectione,
quæ à Deo facienda sunt sciuntur apta, ut ab
ipso approbentur: si fiant, & per simplicem
affectum approbantur. Sic ergo accedente divino decreto, caussa eorum esse potest hujusmodi scientia, & juxta hæc exponendus D.
Thomas. Cujus & alia afferuntur verba ex
Quæst. 19. artic. 4. ad 4. ubi sic ait
: Dicen
dum quòd unius & ejusdem effectus etiam in nobis
est caussa scientia ut dirigens, qua concipitur forma operis, & voluntas ut imperans:
quia forma
ut est in intellectu tantùm, non determinatur ad
hoc ut sit, vel non sit in effectu, nisi per voluntatem. Sic Doctor Angelicus, & pro Nobis apertè,
dum ante imperium voluntatis solam agnoscit
scientiam indeterminatam: ergo non scientiam
visionis, quæ omnino ut determinata statuitur, & juxta rei veritatem talis est, sed sine
caussatione, unde ineptè adeò comperta doctrina ad sensum penitus alienum detorquetur.