*
DIctum de hoc citatis locis, de quo &
P. Verricelli
Quæst. 2. vbi Conclus. 1.
statuit ratione legis positiuæ prohibentis, & iuramenti, peccare iudices munera etiam liberè data
accipientes, nisi in casibus sequentibus.
Primò
quando iudex extraordinarium laborem, ad
quem non tenebatur præstitit.
Secundò, quando
reciperet, non ratione officij, sed ex amicitia, quamuis ex officio oriretur.
Tertiò quando
donans ex dignitate suæ personæ meritò conquereretur tamquàm de iniuria, si donum recusaretur.
Quartò quando post sententiam ex gratitudine datur, nulla tamen præuia promissione.
Quintò in Natalitijs Christi Domini, iuxta Romanum morem.
Sextò, in cibo & potu, quod
iure Canonico permittitur, nisi municipali lege
sit prohibitum, vt in Regno Neapolitano. Debere autem talia esse vt biduò vel triduo consummentur, vt multi volunt, quamuis verius sit prudentis id arbitrio relinquendum, nisi constaret de
consuetudine. Nec debere esse frequentia, ita vt
in vnum grande munus, coalescant, in quo etiam
prudentis arbitrium adhibendum; quamuis Bouadilla, Petrus Gregorius, & Decianus asserant
non esse excessiuum reputandum, quod non excedit summam centum ducatorum: nisi aliter sit
expressum in litteris datæ dignitatis. Nec futurum in pecunia, etiamsi sit vnus denarius.
Septimò
quando leges sunt consuetudine abrogatæ, quia eas viri
timoratętimoratæ conscientięconscientiæ non seruant, etiamsi
ante annos plures non fuerint publicatæ. Sic enim
non videntur vsu receptæ. Et licet quandoque sic
operantes à Visitatoribus puniantur, id non obstare, creduntur enim vsu receptæ. Neque iuramentum obstat, quia illud supra leges tantùm
cadit vsu receptas.
Octauò, si salarium à lege taxatum non sit iustum, præsertim si ita sit consuetudine introductum eo quòd aucta sint rerum
pretia: licet hæc non sit facilè concedenda licentia, quia licet salario per legem designato non
possint viuere, ea tamen officia acceptabunt alij
pro eodem stipendio, habentque ratione illorum
emolumenta, priuilegia, eminentias, & spem
assensus ad sublimiora, quæ pretio æstimabilia
sunt, ex Cardinali Lugo, & PP. Molina ac Rebellio.