SECTIO LIII.

SECTIO LIII.

Circa dispensationem pro gradibus mixtis, iuxta facultatem Indicis Episcopis concedi solitam.
668
*ESt illa Sexta in ordine, & sic se ha
Facultatis tenor.
bet: Sexta dispensandi in tertio & quarto consanguinitatis & Affinitatis simplici & mixto, & in secundo, tertio, & quarto mixtis; non tamen in secundo solo quo ad futura matrimonia: quo verò ad præterita etiam in secundo solo, cum his, qui ab hæresi, vel infidelitate conuertuntur ad fidem Catholicam, & prædictis prolem susceptam declarandi legitimam. Quæ quidem non ad solos Indos aut Neophytos, pro quibus aliàs sufficienter prouisum, sed ad incolas omnes Indicarum extenditur regionum. Pro cuius explicatione variæ supponendæ sunt graduum consanguinitatis & affinitatis mixtiones, de quibus P. Thomas Sancius Lib. 8. de Matrimonio Disputat. 24. num. 4. circa quos in ordine ad dispensationis valorem, quando illa petitur, nec plenè omnia, quæ ad illos spectant, exprimuntur, diuersæ sunt sententiæ Doctorum apud ipsum, circa quas non est operæ præsentis pretium distineri: in ordine verò ad potestatem dispensandi præfata facultate concessam.
669
*Dico Primò. Concessio circa secundum,
tertium, & quartum gradum mixtos ita est accipienda, vt dispensari in illis possit, non solùm quando est in mixtione æqualitas, sed etiam quando mixtus est ex alio propinquiori. Itaque qui in tertio, & aut quarto gradu consistens, est etiam cognatus in secundo, dispensari potest. Quod quidem etsi non ita expressè concederetur à Pontifice, ita posset intelligi iuxta probabilem satis sententiam, quam cum Angelo, Siluestro, & Cardinali Toleto tenet P. Sancius loco nuper adducto num. 34. Addens quod maiorem habere videtur difficultatem, dum sic ait: Quod tamen limito, nisi
alter eorum distaret à stipite in primo gradu propter verba Motus proprij Pij V. relata num. 32. dicentis numquam Pontificis mentem esse dispensare in hoc casu, nisi exprimatur. Vbi & addi potest, etiamsi declaratio præfata deesset, iuxta tenorem facultatis dictæ id videri compertum: si enim in primo gradu mixtionis dispensari posset, id expressisset Pontifex, sicut de secundo & alijs pronuntiauit, in eo enim maior erat difficultas, & ideò apertiùs exponendum sic: & in primo, secundo &c. mixtis; sicut post tertium & quartum propositos addidit secundum, quando mixtus.
670
*Et ego quidem speculatiuè loquendo
Probabile vt sit oppositum.
possem probabile ostendere oppositum, quia licet Pius V. quid sit tenendum declarasse videatur, post illum tamen Motum proprium editum docti Scriptores apud eumdem num 24. non ita rigidum agnoscunt, vt secus factum debeat prorsus inualidum reputari. Et Ledesma quidem Quæst. 54. arti. 2. vers. Et aduertendum, admonitionem ait esse Pontificis. Præterquàm quòd Pontifex de sua tantùm locutus voluntate, vt non videatur eius dispositio opinioni aliàs probabili æternum exilium indixisse. Item pro Indijs aliquid plus debet indultum credi, quàm pro alijs, vt videtur ex generali Pontificum ad fauendum ipsis propensione toties manifestata constare: & cum fauor sit is, de quo agimus, & religionis caussam aliqua ratione concernat, quia totum Indiarum negotium conuersioni Indorum militat, meritò est pro eo aliqualis extensio concedenda.
671
*Nec dici potest satis amplam extensio
nem haberi ex eo quod Assertio præfata constituit: nam reuerà in ea extensio nulla fit, sed tenori concessionis inhæretur. Iuxta illam enim dispensari in gradu secundo simplici nequit, benè autem in mixto. Atqui cùm de mixto agitur, nequit dici de eo agi, qui mixtionem habet ex gradibus æqualibus, v.verbi g.gratia, ex geminata consanguinitate, aut adiuncta affinitate: sic enim maior pro eo dispensatio, quàm pro simplici esset requisita, vt est compertum; cùm tamen Pontifex quando facultatem pro simplici negat, quam concedit pro mixto, minùs aliquid concedere apertè significat, addita scilicet limitatione. Vt ergo dispensatio pro tertio & quarto mixtis cum dicta facultate possit componi, si cum secundo concurrant, dispensari possunt, sic enim mixtus secundus dispensabilis proponitur, mixtus inquam cum remotioribus, vnde pariter esse dispensabiles ex tenore dicto, sine extensione aliqua perspectissimum habetur. Vt igitur fauorabile aliquid debeat vlteriùs admitti, interpretatio præfata succurrit, rarò habitura locum, sed verosimiliter habitura.
672
*Dico Secundò. Circa Indos Resolutio
præcedens sine limitatione decurrit. Pro quo stat P. Sancius suprà n. 35. adducens Priuilegium Pauli Tertij, de quo & Nos Tomo 2. Thesauri Tit. 12. n. 375. concedentis dispensationem in 3. & 4. gradu, vt non egeant in concurrentibus casibus dispensari, vt ibidem explicatum. Ex quo fit posse coniungi, licet in primo & secundo gradu distent, quia licet dispensatio sit stricti iuris, debet accipere interpretationem à iure communi, quando versatur circa iuris communis materiam. At attento iure communi distantia graduum computatur iuxta remotiorem, & ille imbibit & trahit ad se propinquiorem. Sic doctus Pater, ostendens statim Pium V. suo illo Motu proprio non esse contrarium. Ex quo inferre licet, quòd sicut fauore Indorum, id quod de ipsius voluntate est dictum à concessione gradus primi concedendi aliena, benignam accipit interpretationem; ita etiam pro consimili possit accipere, præsertim vt stare dispensatio queat in gradu cum remotioribus mixto, quarto scilicet, si non placeat tertius, circa quos exiguum constat esse discrimen.
673
*Dico Tertiò, licet ratione præfatæ fa
cultatis dispensationem pro Consanguinitate & affinitate tantùm præseferentis, nequeat in gradibus aliunde mixtis dispensari, scilicet publicæ honestatis, legalis, spiritualis, circa quæ multa P. Sancius citata Disputatione; aliunde tamen stare illa potest in omni genere mixtionis. Tum ex receptissima sententia, quam cum multis, quos congerit, tenet idem Pater Libro eodem Disp. 2. n. 28. asserentibus in potestate legitimandi concessa à Principe casum mixtum venire sub simplici, | præsertim quando non est in præiudicium tertij, ex generali doctrina circa talia, quæ beneficio Principis conceduntur: & in negotium præsens cadunt opportunissimè, vt est consideranti clarissimum. Tum etiam ex vrgenti titulo religionis toties inculcato, & qui potest in præsenti potiori ratione, quàm in caussa, de qua n. 670. à Nobis allegari, iuxta philosophicum axioma, Propter quod vnum quodque tale, & illud magis. Prætereà sine respectu ad mixtionem potest cum Indis dispensari in omnibus impedimentis, iuxta dicta citato Tit. 12. Cap. 14. & de cognatione spirituali specialiter n. 384. & 385. & priuilegia quidem limitationem nullam ratione mixtionis important: ergo ea non obstante locum habere potest dispensatio. Hic enim non agitur de gradibus mixtis, pro quibus limitatio adhiberi solet, sed de genere alio mixtionis, de quo circa Indos nihil in priuilegijs limitatum.
674
*Pro quo & facit sententia P. Henriquez
Lib. 12. Cap. 13. n. 6. in Glossa Lit. N. P. Salas de legibus Disp. 20. Sect. 15. n. 122. in fine, & aliorum quamplurium, quos adducit Diana Parte 1. Tract. 10. Resol. 39. & Parte 8. Tract. 3. Resol. 25. & Parte 10. Tract. 11. Resol. 44. in fine, qui affirmant eum, qui plura habet impedimenta, posse singillatim eorum dispensationem petere, alijs tacitis. Et licet citatus Auctor Resolutione illa 39. opponat praxim, seu stylum Romanæ Curiæ, quo videatur probabilitas sententiæ huius infringi; Resolutione tamen 25. Partis 8. illius non meminit, vbi & absolutè videtur eam amplecti, quidquid tandem dixerit Part. 10. Huius ratio est, quia singula dispensabilia sunt, neque apparet vnde obligari quis possit ad totalem omnium apertionem, sicut pluribus ex
communi cationibus innodatus potest singularum absolutionem impetrare: nec quæuis difficultas in dispensando, inualidam reddit dispensationem, vt in multis alijs accidit, pro quibus extant probabilissimæ opiniones. Ad hunc ergo modum cùm Indi dispensari in omnibus impedimentis queant, & sint quasi in actu primo dispensati, ex eo quòd simul impedimenta concurrant, non est obex, quo possit inualida reddi dispensatio. Cùm etiam in illis ea cesset ratio, qua aduersi mouentur Auctores, difficultatis scilicet: attenta siquidem Indiarum indole, omnis pro dispensatione cessat difficultas, concurrente pariter benignissa erga illos Pontificum voluntate. Itaque circa hoc inoffenso potest decurri pede, scrupulis amandatis.
675
*Dico Quartò. Capitulum Sede vacante
non potest prædicta vti facultate. Id constat ex dictis Tomo 2. Thes. Tit. 19. n. 86. & 87. Quod tamen hoc loco iuuat etiam protestari, vt eum, qui mihi videtur manifestus abusus, expungam. Et doctorum supra vulgarem æstimationem magistrorum consensu corroborem, pro quo, cùm textus adeò sit apertus, ille solus debet profectò sufficere animo ab affectibus libero, & pro Dei caussa sincerè militanti. Si enim argutari libeat, & dispensationem petitis hinc inde ratiunculis, & textibus brocardicis velle licitam & validam inclamare, & sic tandem extorquere, vix erit aliquid in amplissimo moralis Theologiæ armamentario, quod non possit ab huiusmodi iuris corruptoribus infirmari. Et vidi quidem Prælatos, qui cùm possent ante mortem id, quod in præfata clausula continetur, circa designationem suppleturi pręstarepræstare, id tamen omiserint, cùm tamen reuerà grauis pro eo vrgere obligatio videatur, iuxta ibidem dicta circa Capitulum. Et nescio an obliuione, & perfrequenti illius temporis acciderit turbatione: an verò motiuo aliquo, quod viris pijs & doctis visum fuerit sufficiens, quod me non assequi ingenuè non vereor profiteri.
676
*Videtur autem circa Delegatos, de qui
bus ibi, nonnulla solutione indigens difficultas, dum sic dicitur: Quibus Delegatis auctoritate Apostolica facultas conceditur, Sede vacante, in casu neceßitatis consecrandi Calices, Patenas, & Altaria portatilia, Sacris Oleis, ab Episcopo tamen benedictis. In Clausula enim & sunt Delegati ab Episcopo, & à Sede Apostolica, dum sic ibidem habetur: Vt Sede vacante sit, qui poßit supplere, donec Sedes Apostolica certior facta (quod quamprimùm fieri debebit) per Delegatos, vel per vnum ex eis, alio modo prouideat: quibus &c. Vt enim intelligi de Episcopi Delegatis debeat huiusmodi dispositio circa consecrationem prædictorum, facit modus ille loquendi. Per Delegatos, vel per vnum ex eis, siquidem ad Delegatos à Sede Apostolica non videtur posse conuenienter referri, sic enim non diceretur, Vel per vnum ex eis, Sed per Delegatos, aut vnum saltim: illud siquidem. Ex eis supponit esse iam designatos alios; & cùm tales à Sede Apostolica nondum sint, de ijs accipiendum, quos Episcopi designarint. Neq;Neque obstat illud: Quibus Delegatis auctoritate Apostolica conceditur facultas &c. Nam verba illa Auctoritate Apostolica, ad sequentia congruè referuntur, vt sit sensus Delegatis facultatem concedi auctoritate Apostolica, licet ab ea non sint, sed ab Episcopo designati.
677
*Nihilominus oppositum videtur prorsus
Verosimilior alia.
Clausulæ tenori conforme, dum in ea sic dicitur: Prædictas facultates communicandi, non tamen illas, quæ requirunt Ordinem Episcopalem, vel non sine sacrorum Oleorum vsu exercentur, sacerdotibus idoneis, qui in eius Diœcesi laborabunt, & præsertim tempore sui obitus, vt Sede vacante sit qui poßit supplere &c. Iuxta quæ manifestum apparet etiam post obitũobitum non haberi facultatem pro consecratione dictorum, cùm de illa vno contextu, in quo negatio extat, disponatur, & facultas sua cum limitatione tendat de vno in alium statum. Et quidem si in Clausula dicta non fuisset additum, quod ad Consecrationem spectat, nullus esset qui verosimiliter affirmare posset ad id facultatem ab Episcopo traditam extendi valere. Atqui ex additione tali nihil huiusmodi habetur: Ergo nullo pacto licet extensio. Maior est clara, & Minor ostenditur: Nam
in primis is, qui pro Episcopo suppleturus eligitur, non vocatur Delegatus, nec reuerà Episcopi Delegatus est, quia ordinariam suam potestatem in ipsum non transfert, cùm in facultatibus dictis priuilegiarius sit, neque illæ sint officio annexæ: vnde in concessione ista ea adhibentur verba, quæ hoc satis insinuant, dum dicitur concedi facultatem Prædictas facultates communicandi sacerdotibus idoneis: qui eius non operantur nomine, sed virtute Sedis Apostolicæ, ad quam dispensationes spectant, sicut Episcopi ipsi. Deinde nullum est verbum, ex quo solidum possit pro assertione contraria fundamentum: si enim aliquod, illud equidem: Per Delegatos, vel per vnum ex eis. Sed est sanè | leuis momenti, cùm explicationem habeat facilem, vt scilicet sit qui suppleat Episcopo mortuo, donec per Delegatos à Sede Apostolica, aut vnum ex designatis ab Episcopo, aut etiam ex Capitularibus, aliter prouideatur. Quam de solis designatis sermonem esse expeditior explicatio, ex Sacerdotibus inquam idoneis. Quod autem de verbis illis dicebatur Auctoritate Apostolica, admitti potest ad sequentia spectare, sed nihil inde contra legitimam expositionem ex superioribus sufficienter roboratam. Non est tamen ex prædictis inferendum, eis, per quos prouisum fuerit, non posse quęquæ ad Consecrationem pertinent, exercere, iam enim illi sunt Delegati, & auctoritate Apostolica potiuntur.
678
*Vbi & illud etiam, Donec Sedes Apostolica
certior facta alio modo prouideat, nonnihil exhibet quæstionis, an scilicet si antequàm Sedes Apostolica prouideat certior facta, quod quidem in Regionibus Indicis tractum habet satis prolixum, finiatur tempus concessionis Episcopo designatum, possit qui est pro supplemento relictus facultatum vsum vsque ad prouisionem dictam prorogare: id enim particula donec videtur innuere, restringit enim dispositionem, sed cum perseuerantia vsque ad tempus, cui adiecta est, vt cum Bartholo & Gratiano tradit Dom. Barbosa Tractatu de Dictionibus dict. 93. n. 5. qui & n. 7. cum alijs ait accipi infinitè, vnde non videtur hoc prorsus inuerosimile, cùm aliàs beneficium Principis sit, & ita amplè, quantùm verba admittunt, vt admittere hîc apparet, interpretandum. Pro quo & ratio non contemnenda succurrit, si enim in viuis esset Episcopus, curaret equidem vt ante impletionem temporis noua obtineretur concessio facultatum, & ita Diœcesis vtilitatibus ex earum vsu prouenientibus non careret. Cùm ergo præuentus morte id non præstiterit, satis est Apostolicæ Sedis pietati conforme, vt earum vsus in Sacerdotibus idoneis ab eo designatis perseueret. Aliunde autem verosimilius videtur oppositum ex notissima regula quòd subrogatus sapit naturam
subrogantis, sicut & alia, iuxta quam is, qui in ius succedit alterius, eo iure, quo ille vti debet, & alia item tenoris sequentis: Nemo potest plus iuris transfere in alium, quàm sibi competere dignoscatur. Circa primam videndus Dom. Barbosa Tractatu de Axiomatibus iuris axiom. 213. & circa alias 46. videlicet, & 79. iuris in 6. earum Glossæ. Sed quidem
Qualiter cupienda.
non videntur illæ conuincere, quia licet ita sit vt in eis disponitur, generaliter loquendo, non tamen quando adest specialis dispositio amplians aut restringens: generi enim per speciem derogatur, vt est iuris receptissimum Axioma, de quo citatus Scriptor Axiom. 107. & dispositio generalis non comprehendit casum specialiter definitum. l. Cùm in testamento §. fin. ff. de hered. instit. & alibi. Cùm ergo in facultate prædicta ita disponatur, vt vidimus, Donec Sedes Apostolica &c. Tali potiùs standum dispositioni, quàm generalibus illis documentis. Et quidem viuens Episcopus non posset vltrà definitum vitæ tempus prædictarum facultatum vsum extendere; & tamen ille Sacerdotibus idoneis communicari potest, in quibus vltrà vitæ tempus perstat: plus ergo iuris transfertur in ipsos. In quo quidem repugnantia nulla est, quia id non fit auctoritate simplici transferentis, sed supremi Principis beneficio, qui & vltrà mortem illud potest protendere propriam, vnde gratia non expirat morte concedentis.
Loading...