*Circa prædictas autem censuras, sicut &
circa præcedentes, hærebit fortè quispiam eo
quòd authenticæ non sint, neque per modum
legis propositæ, sed ad Prælatum Andegauensem
transmissæ, cuius fuerant quæstiones, & ab Auctore præfato vulgatæ, cuius, etsi grauis ille, non
ea est auctoritas, quæ ad inducendam generalem
obligationem sufficere videatur. Ad quod quidem
id dicendum inprimis, de præfato Decreto certam moraliter haberi notitiam: proponitur enim
ab Auctore fide dignissimo cum tenore integro,
& epistola Sanctissimi Alexandri ad prædictum
Episcopum; quod fieri non potuit nisi Episcopo
ipso vtrumque ad vulgationis effectum concedente. Deinde in Decreto tali nihil Pontifex faciendum quasi onus nouum iniungit, sed doctrinalem declarationem proponit in materia morum
qualificatione Propositionum, circa quod sic
claudit:
Hanc ergo qualificationem & declaratio
Decretum S. Congregationis.
nem à cunctis tenendam, sequendam, & in praxi obseruandam esse Sanctitas sua declarauit & mandauit
sub pœna contra Schismaticos, temerarios, seditiosos, ac de hæresi suspectos, imposita:
contrarijs quibuscumque non obstantibus. Vbi licet dicatur,
Mandauit, id quidem noui est præcepti nullius adiectio,
sed eius expressio, quod ex vi antecedentis inerat:
nam ad qualificationem doctrinæ ab Apostolica
Sede propositam consequens est obligatio eamdem obseruandi, sicut & reatus pœnæ ibidem
explicatæ, schismaticis scilicet, temerarijs, seditiosis, ac de hæresi suspectis debitæ, quorum notæ
in Propositionibus, de quibus Decretum egerat,
continentur. Ex quibus apparet, etiam si Decretum dictum ad vnum sit directum Antistitem,
generalem obligationem inducere, cùm in eo dicatur,
A cunctis tenendam &c. Pro quo & in Epi
stola ibi:
In Decreto, quod accipies ex vestro Fratre
Archiepiscopo Cæsareæ Nuntio nostro contentas, provt in eo qualificatæ leguntur, auctoritate Apostolica
declaramus, & declaratas decernimus, ac tales ab
omnibus haberi præcipimus. Sic SS. Alexander, cuius
Decretum vim rescripti habet, cùm sit
responsum
Principis faciens ius. Vide
num. 183. vbi ex Epistola Cardinalis S. Sixti, circa priuilegij intelligentiam, de quo ibidem, communis est obligatio
recognita, & iuxta eam communis etiam praxis
subsecuta, vt oportuerit pro Societate Gregorij
XIII. voluntatem reddi declaratione eiusdem manifestam. Quid ergo iam dicamus, quando SS.
Alexandri
VII. voluntatem per propriam ipsius
Epistolam adeò exploratam habemus, vt nihil sit,
propter quod tergiuersari liceat, licet fortè libeat,
sed ab ijs, qui non eo filiali spiritu erga sanctam
Sedem sunt affecti, qualem Societas nostra in suis
exoptat, fouet, & promouere filijs curat, vtpotè
quæ sub eo nata, & sub eo gloriosa est incrementa consecuta? Vtinam & hic labor eidem militet,
quem auspicatò finio
die 30.
Augusti anno 1669.
& ætatis 75.