*Sed argui ex eo potest, quod habet
n. 25.
Nam ideò dubium ad conscientiæ securitatem
non sufficit, quia dubitans reflexè dubitat
(siue
ob rationes dubias, siue ob leues, quod perinde
est
) an sit licitum vel illicitum, & ideò securitatem conscientiæ non habet, quam haberet, si inuincibiliter iudicaret se inuincibiliter ignorare
non esse licitum; Atqui opinans probabiliter pro
se habet rationes fortes, & etiam illas habet contra se, & ita æquè dubius hærere debet, ac si nullas, aut leues haberet
: ergo ad securitatem conscientiæ non sufficiet. Adde dubitantem non posse
habere actum reflexum illum, quem Moderni
statuunt: ergo neque opinans. Consequentia
probatur, quia eadem est ratio, formido inquam
faciendi contra legem, & periculum, quod in eo
apparet, cui & se committit, qui ita operatur. Ad
quod concessa Maiori, nego Minorem, quatenus
in ea dicitur æquè dubium hærere opinantem;
talis enim verè affirmat rem ita esse, & sic non
hæret, vti ille qui dubitat, etiam si fortes vtrim
Ratio discriminis gemina.
que sint rationes. Vnde opinioni modus aliquis
certitudinis conuenit, quatenus certitudo est determinatio ad vnam partem, vt eam definit D.
Thomas in 3.
dist. 23.
q. 2.
quæstiun. 3. quod ex eo
contingit, quia licet pro parte contraria fortes
rationes sint, respectu tamen opinantis non adeò
videntur fortes, & fortiores iudicat, quæ pro eius
opinione militant, adhibita contrarijs congrua
solutione. Quo euentu cùm possit prudenter talis agendi modus vsurpari, rectè illi principium,
de recta opinionis probabilis sequela venit applicandum, quod in dubio non accidit, neque illud Doctores admittendum, & meritò quidem,
censuerunt. Vnde & cessat quod de periculo dicitur, quia formalis transgressio esse nequit, vbi
prudenter agitur, iuxta dicta.