SECTIO X.

SECTIO X.

Vtrùm in Indijs possint Religiosi virtute suorum priuilegiorum absoluere à casibus extra ius commune Episcopis reseruatis, non obstante declaratione nuper a SS. Dom. Alexandri VII.
204
*POsse quidem, & potiori id ratione, ea
Qui affirment.
conuincunt, quæ Auctores adducunt vt probent id generaliter licere, quibus accedunt Bruno Chassaing Tomo 1. de Priuilegijs Regularium Cap. 2. Proposit. 2. & Antonius à Spiritu Sancto in Directorio Regularium Tract. 2. Disp. 3. n. 26. & seqq. In contrarium tamen videtur stare Decretum 1. SS. D. Alexandri VII. circa dam
nabiles Propositiones, ex quibus quæ ordine 12. sic se habet: Mendicantes possunt absoluere à casibus Episcopis reseruatis, non obtenta ad id Episcoporum facultate. Quæ quidem cum alijs vti ad minimùm scandalosa damnatur & prohibetur. Vbi
licet Mendicantes tantùm exprimantur, non ideò existimandum est plus aliquid non Mendicantibus licere: sed ideò expressi, quia eorum maiora sunt priuilegia, vt constat ex Bullis multorum Pontificum, & præsertim Pij V. & apud Lezanam Tomo 3. vbi magis in speciali illa proponit & explicat. Est autem singùlaris Constitutio Pij V. quæ incipit, & si Mendicantium. Et Extrauagans. Inter cunctas Benedicti XI. de priuilegijs. | Dixi autem potiori ratione conuincere, quia notissimum est priuilegia pro Indijs ampliora extare, vt est à Nobis ostensum in Thesauro Indico toto Titulo 12.
205
*Videtur autem idem de Indijs ac de re
gionibus alijs asserendum, quia Pontifex illas non excludit, & pro illis eadem quæ pro alijs videtur ratio militare, ne scilicet Episcoporum reseruatio penitus elidatur, & nullius momenti sit quando ita in promptu habetur absolutionis facultas. Quòd autem generales Pontificum Decisiones Indias comprehendant, videtur certum, quia satis ampla & insignis Ecclesiæ portio sunt, & cùm pro illis non adsit peculiaris gubernationis modus, nisi in paucis quibusdam, ad illas debet quod generaliter est pro tota Ecclesia decretum, extendi. Hinc probant docti scriptores id quod à Gregorio XV. & Vrbano VIII. est statutum circa viuæ vocis Oracula, ad Indias etiam extendi debere, ob generalitatem locutionis, vt videri potest apud P. Quintanadueñas Tomo 2. Tract. 6.
Quintanad.
Singulari 10. & seqq. vbi de reuocatis Indicis priuilegijs in particulari agit ex vi reuocationis Oraculorum. Pro quo & stat Cap. si Romanorum, dict. 19. & l. de pretio ff. de aleator. ex. quibus habetur generalem legis dispositionem omnia sub genere contenta comprehendere. Et receptissimum axioma, vbi lex non distinguit, nec nos distinguere debemus. Nihilominus
206
*Dico Primò. Regulares communica
tionis priuilegium habentes possunt absoluere in vtraque India à peccatis Episcopis reseruatis. Id probo: Quia possunt absoluere à reseruatis in Bulla Cœnæ (hæresi excepta) propter quam in Bullis aliorum Pontificum, de quibus statim, ponitur limitatio, vbi fideles cum infidelibus degunt &c.) ex priuilegio Pauli Tertij Societati concesso, quod habetur in Compendio Indico §. 1. & de quo latè actum in Thesauro citato Titulo 12. n. 300. & seqq. quod priuilegium non est abrogatum, estque perpetuum: quod & ex concessione temporaria habetur Innocentij X. nunc temporis decurrente, cui alia de more Successorum in Apostolica Sede succedet. Ergo & à reseruatis Episcopis absoluere possunt. Consequentia est legitima, quia is qui potest quod plus est, potest & id quod est minus in eodem genere, vbi non inuenitur expressa prohibitio, quod in præsenti contingit. Et concessio quidem citata id non leuiter indicat, dum in ea sic ait Pontifex: Eos & eorum quemlibet, ab omnibus & singulis eorum peccatis, etiam in Bulla Cœnæ Domini reserua
Concessio Innocentij X.
tis, & à consequentibus censuris, & pœnis absoluere. Particula enim etiam, vt aliàs dictum, secundum receptissimum Doctorum intellectum, est implicatiua, & casum magis dubitabilem includit cum alijs maioris difficultatis. Vnde per Bullam
Cruciatæ simile priuilegium continentem circa casus Cœnæ, absolutio à casibus Episcopalibus omninò licet ex eodem fundamento, sicut etiam in Iubileis Anni sancti, & similibus, vbi reseruatio Episcopalis non exprimitur, vt scilicet non obstet, sicut exprimitur reseruatio Pontificia: quia stante priuilegio circa istam, non est opus circa aliam exprimi, nam supponitur. Quod & circa casus in Religione reseruatos pariter currit, qui non habentur expressi, & tamen absolui ab eis Religiosi possunt, ex adducta ratione. Quòd
si stante potestate absoluendi circa aliqua reseruata, vt nonnulli Doctores censent, nequeunt tamen à reseruatis illam habentes in Religione absolui; id quidem ex speciali dispositione Religionum quarumdam accidit, faciliorum erga prius, erga posterius autem suo iure gaudere volentium, ob iustas dispositionis huiusmodi rationes. Quòd si Vrbanus VIII. dictam absolutionem prohibuit, ideò fuit, quia & absolutionem à casibus Bullæ Cœnæ etiam prohibuit, vt patet ex eius Decreto, quod adducit Diana Parte 9. Tract. 6. Resolut. 51. & multi ab eo adducti circa citationem & adductionem.
207
*Et quidem ante Decretum Vrbani ex
ampla facultate circa casus reseruatos Pontifici, licet exclusis in Bulla Cœnæ contentis, grauissimi Scriptores tenuerunt, posse à casibus Episcopis reseruatis absolui, ex quibus P. Suarius Tomo 4. de Religione Tract. 10. Lib. 9. Cap. 2. n. 13. & seqq. alios adducens, arguensque ex prædicta ratione, quæ semper vrgeret, si nouæ non extitissent prohibitiones; ex quo firmari assertio nostra potest,
quia priuilegium pro Indijs est multò amplius; cùm comprehendat casus Bullæ Cœnæ, qui nunquam concessi cum Episcopalium exceptione; & cùm illos absolutè complectatur, nulla extat huc vsque limitatio, quia præcedens Vrbani sub alijs terminis procedit, scilicet non stante concessione casuum Bullæ Cœnæ. Damnatio autem SS. Alexandri nihil amplius concernit quàm quod ad Vrbani Decretum spectat illud inconcussum volentis, contra eorum audaciam, qui suis interpretationibus illud omnino inutile reddebant. Nullus autem ex illis de Indijs locutus, quia neque Vrbanus illarum meminit, vnde neque ad illas damnatio præfata protenditur. Benè verum est quòd illi generaliter loquentes, Indias fuerint sua assertione complexi, in quibus ratio potior ob ampliorem concessionem, de qua dictum: sed cùm eo stat Indiarum peculiarem non factam mentionem, vt stet etiam damnationem dictam nihil speciale circa Indias continere.
208
*His accedit in casu præsenti non habere
locum rationem damnationis à Pontifice adductam in exordio sui Decreti, dum non sine magno animi sui mœrore se audisse testatur complures opinione Christianæ disciplinæ relaxatiuas, & ani
Decretum Alex. VII.
marum perniciem inferentes. Quòd enim Regulares in Indijs à casibus Episcopis reseruatis absoluant, nihil tale importat, cùm neque importet absolutio à delictis quantumuis enormibus, ijs præsertim, quæ in Bulla Cœnæ continentur. In his namque remotissimis regionibus rigorem reseruationis vrgere, in animarum potiùs perniciem vergeret, & consequenter in Christianæ disciplinæ relaxationem. Et verò in illis diutissimè Sedes Episcopales vaccant, vnde ad Episcopos recursus cessat, qui ad Capitula non est expeditus, sicut neque ad Vicarios Generales; vnde proculdubio meliùs caussa conscientiarum agitur, cùm Religiosis, & magis promptis, & expertis, ad quos licet fiducialis accessus.
209
*Dico Secundò. Si casus Episcopales an
nexam habeant excommunicationem, aut censuram aliam, ad illas se dicta facultas extendit pro foro interiori. Id planum stante Assertionis | præfatæ veritate. Sed cauendum omnino ne ex absolutione controuersiæ cum Episcopis magnis obnoxiæ incommodis oriantur. Et quidem cùm sigillum Confessionis seruari debeat, si Confessario obijciatur abusus in absoluen
do, potest absolutè se absoluisse negare, iuxta eum modum, qui apud Auctores habetur de sigillo agentibus. Et licet absolutus vrgeat, & se absolutum clamitet, negationi hærendum, quia clamor talis non est expressa licentia manifestandi excepta in Confessione: Quòd si instet & dicat velle se vt omne id, quod est inter eos actum manifestet; poterit quidem affirmare ita esse vt pœnitens attestatur, & tunc sui facti reddere rationem. Sed poterit etiam tunc tacere, & instantias repellere dicens, vbi de Confessione agitur, iniuriam esse interrogationem. Neque hîc formidandum, vbi coràm eo agitur, qui iudex non est, & fauere debet maximè Sacramento, vtpotè in supremo sacerdotij gradu constitutus.
210
*Ad rationem in contrarium adductam
responderi ex iam dictis potest generalem dispositionem omnia comprehendere sub genere contenta: in casu autem nostro non continenetur sub genere nisi id, de quo agitur, iuxta subiectam materiam, quæ quidem Indias non attingit, pro quibus est specialiter prouisum, iuxta id, quod etiam in Iure habetur, vt scilicet generalis dispositio eam patiatur limitationem. Cap. si propter de rescriptis in 6. l. Si vnico. D. Locatis Cap. Inter dilectos, de fide instrument. Vbi Glossæ & Doctores. Quòd
autem ex eo elidi & frustrari reseruatio videatur, non est vrgens ad negandum fundamentum, quia ratione Bullæ Cruciatæ licet talis absolutio, vt diximus, quæ in Indijs publicatur, nec conqueri Episcopi possunt, quia id ad maius Ecclesiæ bonum conducit cùm in eo publica vertatur vtilitas. Et in Cruciata quidem facultas amplior, quandoquidem omnes etiam sæculares Sacerdotes illam habent, si sint ab Ordinarijs approbati. Deseruit ergo reseruatio, tum pro sæcularibus Sacerdotibus beneficio Bullæ Cruciatæ non valentibus vti, quia illa carent pœnitentes: tum ad ostendendam delictorum quorumdam grauitatem. Et quidem reseruatio in Religionibus tot Pontificum declarationibus & Doctorum laxamentis, ad eum est statum redacta, vt parùm vtilis videatur. Et tamen retinenda illa ob qualemcum
que fructum, licet renitente subdito, eius, sit obstinato animo cedendum, ne in damnationis discrimen adducatur: quod & in Ordinationibus est cernere Societatis, quæ quidem & prudentissimæ sunt, & eximiam redolent charitatem, qualem Sedes Apostolica ad huius Sacramenti, cùm talia occurrunt, administrationem exposcit.
Loading...