CAPVT IV.

CAPVT IV.

Parochi Indorum quam habeant specialem obligationem circa Sacramentum Baptismi.
59
*DIco primò. Parochi Indorum te
nentur sub reatu lethalis peccati curare vt infantes quamprimùm possint baptizentur. Cuius ratio est, quia periculum speciale circa illos imminet, ne sine Baptismo decedant: incuriosè enim illi tractari solent & cùm parentes ebrietati sint dediti, aut opprimi à dormientibus possunt, aut eorum vitæ periculum minimè deprehendi. Non tamen proptereà statim à natiuitate baptizandi sunt, quia id cum solemnitate fieri commodè nequit, & eam semper omitti non est conueniens. Illud tamen obseruandum semper, vt quoties parentes infantem baptizandum ad Parochum deferunt eò quòd eorum iudicio periclitari videatur, Baptismum non differat, eò quòd ipse non periclitari censeat, etiamsi illius sit solemnitas omittenda. Ratio est clara tum ob periculum generale, de quo dictum; tum quia repulsi solent filios secum in remotiores stationes adducere, vbi vel mori cōtingatcontingat vel vitam sine Baptismo ducere longiorem. Vnde & Sacerdotes, quibus in ipso itinere paruuli baptizandi offeruntur, eos baptizare debent, & si non longè absit Parochus, dum mortis periculum repræsentant: neque enim reiecti ad Parochum ibunt, & id accidet, quod dudum de repulsis à Parochis dicebamus. Religiosi autem id faciliùs præstare possunt ob priuilegium ipsorum. Admonenditamen Parochi, vt benè obseruat Dom. Reyna Tomo 2. de Prælato perfecto Lib. 3. Tract. 2. Cap. 6. de quo, & nonnullis aliis materiam præsentem concernentibus, videnda quæ diximus Titulo 12. Cap. 8.
60
*Dico secundò. Circa Patrinos id obseruandum quod Concilium Limense Tertium decernit Act. 2. Cap. 9. in Prouinciis quidem, vbi illius viget auctoritas ex obligatione inde ortâ; alibi ex ratione congruitatis, quia Decretum magnam præsefert conuenientiam. Sic ergo ibi: Conuenit impedimenta, quæ ex cognatione spirituali
Concilium Lim. 3.
oriuntur, Indis quoad fieri potest detrahere; ne ignorantes (quod sæpè accidit) in gradibus illicitis coniungantur. Eam ob caussam, & in superiori Synodo, & in hac commodum visum est, vt in quouis populo, aut Parochia Indorum, certus sit designatus Patrinus vel Susceptor, qui baptizandos de fonte leuet: sed hunc designare pertinebit ad Ordinarium, qui etiam plures, vt iudicauerit expedire, pro numerositate populi poterit constituere: ita tamen vt certi sint & quorum fidei possit institutio spiritualium filiorum committi. Sic Con
cilium. Quod quidem cùm vnicam tantùm afferat sic statuendi rationem, eâ sublatâ, videtur obligatio obseruationis cessare, iuxta communem doctrinam, de qua sæpiùs est à nobis dictum. Est autem ratio, Ne ignorantes (quòd sæpè accidit) in gradibus illicitis coniungantur. Atqui ignorantia ista potest facilè præcaueri, debent namque Parochi Baptismi librum habere, in quo scribendi sunt Patrini, vt dictum num. 7. Cùm ergo ex illis cognatio spiritualis constet, non apparet probabile coniunctionis incestuosæ periculum. Præterquam quòd Patrinis, suo cùm funguntur officio, à Parochis cognatio, quam contrahunt, declaranda est. Si ergo contra prohibitionem fecerint, non ignorantes iam, vt Concilium loquitur, sed scientes & volentes in iura Ecclesiæ delinquunt.
61
*Nihilominùs stare potest determinatio
Defenditur tamen.
dicta, quia vel Parochi instructionem præfatam minùs exactè perficiunt, vel Indi illius obliuiscuntur: succedentibusque Parochis, quæ ab aliis acta sunt, in promptu non habentur, neque libri pro casuum occursu consistuntur. Quibus addi etiam potest à Concilio rationẽrationem aliam subjungi spiritualis institutionis, pro qua non multi capaces inueniuntur. Et licet, vt ait P. Suarez Tomo 3. in 3. p. quæst. 67. in Commentario, Art. 8. §. 1.
inter Catholicos rarò vrget obligatio dictæ institutionis, quia ab ijs apud quos baptizati educantur, illius cura suscipitur; & in populis etiam Indorum, in quibus Parochi resident, peculiaris circa hoc cura sit: quia tamen non semper illa exacta est, & plures etiam sunt populi ad vnam Parochiam pertinentes, in quibus Parochus residere nequit; conuenientissimum fuit vt erga Patrinos id, quod est propositum à Concilio statueretur. Id autem quàm sit generaliter conueniens statim apparet, vt & generaliter debeat tale aliquid obseruari. Non videtur autem omnino necessarium vt Patrini ab Ordinariis assignentur, quandoquidem Parochis sufficiens circa hoc notitia est, & cùm Episcopi non ita frequenter, vt opus erat, Parochias visitent, nequit ab ipsis peculiaris ista prouisio, quæ inter minutiora computatur, expectari. Addo non videri prohibitum à Concilio, quominùs assumi interdum alij Patrini possint, sic parentibus rogantibus, si illi benè instructi sint, & præsertim si parentes ex nobilioribus sint, quibus & nobiles etiam Patrini pro filijs consentanei sunt, & quos ipsi non erubescant Compatres appellare.
62
*Dico tertiò. Parochi Indorum solicitè prouidere debent, & sub lethalis culpæ grauami
ne, ne in populis, in quibus non resident, aliquis sine Baptismo decedat. Ratio est clara: quia damnum est maximum & irreparabile, & ad Rectoris officium in primis spectans. Id vt caueatur, solent Indorum Parochi aliquos bene instructos formam Baptismi docere, & alia ad ipsius substantiam necessaria, vt si casus necessitatis incidat, se non expectatis baptizent. Formam autem non latinè, sed proprio Indorum idiomate proferendam tradunt, & scripto etiam in portâ Baptisterij affixam, quia Sacristæ legere & scribere non rarò sciunt. Vnde non probandum quod ait Fr. Ioannes Baptista in Animaduersionibus pro Confessariis Indorum fol. 225. pag. 1. quòd
si sint in populo aliqui Indi callentes linguam Latinam, eis tradant Parochi tale officium, & faciant eos in scriptis seruare modum, quem debent inter baptizandum habere. Vbi quidem non videtur loqui de callentibus quoad intelligentiam. Vbi enim tales? Cùm præsertim de illis agamus, qui in iis populis resident, vbi Parochorum præsentia deficit. De callentibus ergo quoad modum pronuntiationis loquitur, Monialium instar, quæ Latinè legunt & cantant: & tunc non videtur conueniens, quia picarum, aut psittacorum more pronuntiant. Vnde melius est vt suo id faciant idiomate; sic enim dicunt, quod mente percipiunt, & ita digniùs Sacramentum administrant. Quod vtilissimum monitum tradunt D. Antoninus, Cardinalis Toletus, P. Suarez, & P. Sa, quos adducit & sequitur P. Quintanad. Tomo 1. Tract. 1. Singul. 7. in fine, & alij. Non dubito tamen Sacristam benè instructum, & qui non solùm benè Latina verba pronuntiat (& sunt qui pronuntient multi, Europæis plurimis cultiores) sed etiam intelligat, licet aliàs Latinæ linguæ ignarus, magisterio Parochi, aut alterius, posse Latinè baptizare: quod & videtur magis expediens, quia sic etiam magis ad Ecclesiæ ritum accedit, digniorque de re, quam agit, conceptus ab eodem efformatur.
63
*Addit autem præfatus P. Baptista alia,
circa quæ oportet aliquantulum immorari, sic enim num. 48. scribit: Indorum Parochus in populis, quos vocant de Visita, designet aliquos Indos, & eos instruat vt poßint baptizare tempore neceßitatis, ne fortè paruuli abortiui, vel infirmi sine Sacramento Baptismi discedant. Et illi sint acriores ingenio, & qui numquam inebriantur, quos sæpè requirat de modo, quo baptizant, etsi defectum nullum inueniant in Baptismo commisisse, non curent eos denuò baptizare. Faciant etiam vt eliciant actum coràm ipsis volendi semper facere, quod facit Ecclesia, quoties eos baptizare contigerit, quia hæc intentio sufficit, vt dicunt Doctores. Sic ille. Vbi circa id, quod ait de requirendis iis, qui numquàm inebriantur, absque dubio talis est diligentia laudanda: sed nescio an facilè inueniendus, qui numqum hoc natiuo defectu laboret. Sunt quidem multi tales in oppidis Hispanorum, & in oppidis etiam, in quibus Parochi resident, studio singulari in huius vitij extirpationem intenti: & in aliis tamen res satis dubia est: sed fortè qui inuenientur tales, minùs apti ad illud erunt ministerium, quia non ita acres ingenio. Quid ergo tunc faciendũfaciendum? Optimus ille erit, qui minimis vrgetur, iuxta Pœtæ sententiam. Quia
verò dubium aliquod de fideli administratione tunc punget, etiamsi rogatus omnia ritè se peregisse testetur non penitus ei credendum, sed sub conditione Baptismus conferendus. Quod quidem iuxta complurium Doctorum sententiam procedit, qui affirmant vnum testem non sufficere ad faciendam plenam fidem de Baptismo, si talis sit conditionis vt non sufficiat ad moralem certitudinem, qui videri possunt apud P. Quintanam suprà Singul. 1. num. 5. & singul. 3. n. 6. Pro quo & facit id, quod docet P. Bauny Tomo 1. Tract. 2. Quæst. 18. §. Quod autem vbi concludit
P. Bauny notanda doctrina.
tunc tantùm non iterandum sub conditione Baptismum, cùm de illius certitudine leues tantùm scrupuli sunt. Quis autem non videat in casu nostro non leues tantùm scrupulos inueniri, & §. sequenti id magis explicans, addit tunc leues scrupulos non esse, cùm iustam dubitandi caussam conditio baptizantis suppeditat, vt quia rationem rarò ad consilium adhibet, sed temerè ac inconsultè agit multa, cùm sit præcoci ingenio: ob quam caussam non est improbabile temerè etiam & inconsultè, ac proinde sine intentione debitâ, aut in formæ applicatione peccasse; & generaliter quia rationes sunt vtrimque verosimiles. Quæ quidem casui præsenti possunt penitus adptari.
64
*Si verò res ita se habeat, vt Indus Ba
ptismi minister, non solum ebrietati deditus non sit, sed neque vnquam ebrietati succumbat, & rogatus de modo traditi Baptismi, nullum in eo Parochus defectum inueniat; tunc quidem minimè iterandum Baptismum citatus Auctor affirmans, videtur rem extra quæstionem positam arbitrari. Quod quidem iuxta eorum conscientiam procedit, qui id de obstetricibus sufficienter instructis, & aliis, tum viris, tum fęminisfœminis, asserunt, dum requisiti à Parocho rationem sui facti reddunt, in quo nihil ad substantiam pertinens possit desiderari. Pro quo cùm Auctores adducat P. Quintanad. Singul. 5. num. 1. ac 2. & seqq. probet omnes ferè baptizatos domi, aut generaliter extra Ecclesiam à personis laicis, baptizandos iterùm sub conditione: addit. num. 9. obstetricem posse adeò bene instructam esse, & diu expertam in administratione Baptismi, vt nulla præ
Quid èex obstetricibus.
sumptio vel suspicio haberi possit de illo: secus de parentibus & cognatis. Iuxta hæc ergo videtur idem de Indo dicendum, cùm & benè instructum & expertum in talibus supponamus. Sed est certè quod obstet: nam gens ista valde est ad mendacia procliuis, vnde Indorum testimonia, etiamsi iurati deponant, exiguam merentur fidem, vt vidimus Titulo præced. n. 29. In re ergo momenti tanti non est illis ita credendum, vt baptizati salus periclitetur. Pro quo est Canon 84. sextæ Synodi in Trullo sic determinans: Quoties
Sexta Synodus.
non inueniuntur firmi testes, qui eos absque vlla dubitatione baptizatos esse dicant, nec ipsi propter ætatem de sibi tradito mysterio aptè respondere possunt debere absque vlla offensione baptizari, ne fortè eiusmodi dubitatio eos purificationis sanctificatione priuet. Sic ibi. Atqui Indi non sunt testes firmi; non ergo est illis plena adhibenda fides.
65
*Pergit citatus Auctor, & sic addit: Dato
etiam quòd Indus sic instructus non benè baptizasset, | si paruulus ad annos posteà deueniret discretionis, optimè posset saluari, quia pro baptizato se haberet, vt patet. Cap. Apostolicam, de Presbytero non baptizato. Si etiam decederet ante annos discretionis, non damnaretur, secundùm Alexandrum Hallensem, & S. Thomam, vt piè creditur. Namque si sic baptizati deberent iterum baptizari sub conditione, sequeretur quòd baptizati ab obstetricibus, essent sub conditione baptizandi, cùm sint illitteratæ, & faciliùs possunt errare in forma, quàm isti Indi: quod tamen fieri non arbitror. Sic ille. qui in eo quod de obstetricibus ait, qualiter sit admittendus, iam diximus, sicut & Indos minori esse dignos fide. Id autem, quod de eo ait, qui
Quis non, tuta doctrina.
Baptismum non verè suscepit, neutiquam admittendum, nisi quatenus, dum pro baptizato se gerit, votum Baptismi conceperit per verum actum fidei, & contritionis, aut amoris Dei super omnia sufficientis ad iustificationem, siue illius forma, siue tantùm dispositio sit. Baptismus enim in re, vel in voto est omnino necessarius ad salutem, vt definit Concilium Tridentinum Seßione 7. Canone
Conc. Trid.
5. de Baptismo verbis illis: Si quis dixerit Baptismum liberum esse, hoc est, non necessarium ad salutem, anathema sit. Et hæc est receptissima sententia Theologorum, neque oppositum tutò defendi potest; tum ob præfatam Concilij definitionem, tum ob multa alia, quæ adducit P. Suarez Tomo 3. in 3. p. Disput. 27. Sect. 1. & 2. & alij, quibus ex nouioribus addendi P. Bauny Tomo 1. Tractat. 1. Quæst. 20. P. Martinon Tomo 4. Disputat. 24. Sect. 5.
66
*Caput autem Apostolicam, ita exponen
Cap. Apostolicam, declaratũdeclaratum.
dum est: id quod ex eo constat: nam Innocentius II. in prædictâ responsione asserit Presbyterum per fidem Christi saluatum, non accepto Baptismo. Verba illius sunt: Quia in sanctæ matris Ecclesiæ fide, & Christi nominis confeßione perseuerauit; ab originali peccato solutum, & cœlestis patriæ gaudium esse adeptum, asserimus incunctanter. Sic ille. Atqui fides ad iustificationem non sufficit, vt est dogma fidei: ergo alia ad iustificationem necessaria in dicto Presbytero concurrere debuerunt: hæc sunt contritio, aut amor in quibus votum Baptismi continetur, cùm contineatur propositum seruandi Dei legem sub mortali obligantem, vt Baptismi legem constat obligare, quam erat Presbyter paratus implere, si se non baptizatum recognosceret: quemadmodum qui conteritur habet votum restituendi, licèt nihil se debere credat, si tamen acciderit, vt reuerà ab ipso aliquid alienum teneatur. Et eodem modo exponendum Cap. Debitum de Baptismo, vbi Alexander III. de Iudæo, qui se ipsum baptizauit, sic ait:
Et Cap. Debitum.
Si talis continuò deceßisset, ad cœlestem patriam protinus euolasset propter Sacramenti fidem, & non propter fidei Sacramentum. Sic ille negans recepisse reipsa Baptismum, quia nullus baptizare seipsum potest, & illius votum admittens.
67
*Negari tamen nequit quo minùs in vtroq;vtroque
Capite magnum fundamentũfundamentum appareat, vt asseramus non esse necessariam contritionem perfectam cum Baptismi voto, sed attritionem eam sufficere, quæ ad peccata grauia generaliter extendatur. Neque enim potuit Pontificibus constare Presbyterum & Iudæum contritionem perfectam habuisse, vt ratione illius iustificati in cœlum protinus euolarent. De attritione autem alia est ratio, quia cùm Presbyter acceptis suo ipsius iudicio Sacramentis decesserit, congruam fuit credendum dispositionem adhibitam ab ipso, sicut & Iudæum eam, quæ ad Baptismum necessaria est, cùm iustificationis efficaci desiderio teneretur, vnde actio illa inconsulta resultauit. Verba illa notentur: Asserimus incunctanter, protinus euolasset: quæ omnem dubitationem excludunt; cùm tamen de contritione perfectâ non fuerit obuium iudicare. Negat id P. Suarez Disputat. 8. Sect. 1. §. Ad
rationem, probans non sufficere attritionem cum expresso voto, quod & alij communiter tenent. Sed, vt dixi, prædicti Canones non parùm vrgent pro contraria positione, vnde illa non est vt penitus improbabilis refutanda. Et Concilium Tridentinum Seßione 14. Cap. 4. definiens quod licet, sine Sacramento Pœnitentiæ per se ad iustificationem perducere peccatorem nequeat, tamen eum ad Dei gratiam in Sacramento Pœnitentiæ impetrandam disponit:
non videtur esse contrarium: nam de Sacramento tantùm Pœnitentiæ ibi est sermo; cùm tamen in Sacramento Baptismi alia esse ratio possit, eò quòd illud est ianua aliorum, & minorem cognitionem rerum diuinarum petit; cùm tamen in iis, qui iam baptizati sunt, maior supponatur, & ita maior etiam dispositio ad iustificationem sine Sacramento Pœnitentiæ requiratur.
68
*Iam quod de paruulis à citato Auctore
dicitur, minimè probandum est, & pia illa credulitas reiicienda, quæ iuxta fidei regulas nullâ ratione procedit. Errat sæpè pietas talis, quæ dispositiones diuinæ prouidentiæ, iuxta desiderij sui vana commenta metitur. Vnde D. Augustinus Lib. 1. de peccatorum meritis & remiß. Cap. 23. ita circa præsentem caussam scribit: Nulla ex arbitrio nostro salus æterna præter Baptismum Christi pro
D. August.
mittitatur infantibus, quam non promittit Scriptura diuina humanis omnibus ingenijs præferenda. Stat generalis Christi sententia Ioan. 3. v. 5. Nisi quis re
Ioan. 3. v. 5.
natus fuerit ex aquâ & Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. Cui innixa Concilia, sacri Canones, & Patres ita pronuntiant, vt Baptismus re, aut voto, necessarius sit ad salutem: Atqui infantes, qui sine Baptismo decedunt, nec re, nec voto, illum suscipiunt; ergo in Dei nequeunt regnum introire. Si dicas votum quidem posse dari, sed non in illis, benè tamen in parentibus, aut alijs eorum curam habentibus, idque videri sufficiens; quia sicut paruuli alienâ in alijs reguntur voluntate, quæ vt propria reputatur, ita & in hoc sufficere debet, in quo maximum illorum bonum situm est; quæ fuit sententia Caietani 3.
p. quæst. 68. circa artic. 2. addentis votum hoc aliquo exteriori religioso signo manifestandum, quando nequit reipsa Sacramentum applicari. Si inquam dicas, in primis citatus Auctor, cum quo est controuersia, minimè se opinione Caietani tuetur, sed Alexandri, quam non benè attribuit D. Thomæ, cùm S. Doctoris diuersa valde sententia sit, vt videri potest apud P. Suarium Disput. 27. Sect. 3. §. Dico primò. Quòd si cum Caietano sentire libeat, illius quidem sententia iam pridem ab scholis relegata est, nec securè defendi potest, quia sine solido fundamento, in lege vniuersali Christi, vti ab Ecclesiâ intellecta est, exceptionem valde generalem & regularem ac indeficientẽindeficientem affirmat, scilicet: Nisi quis renatus fuerit, &c. præ|ter eos, qui voto susceperint proprio, aut alieno, cùm per se non possunt. Cùm tamen votum vnius pro alio apud Concilia, Patres, & communem Ecclesiæ sensum minimè reperiatur. Quod doctè prosequitur P. Suarez suprà, dicto secundo, affirmans sententiam Caietani ad minùs esse temerariam &
Illius Censuræ.
errori proximam, & ita meritò à Pio V. ex Commentarijs in D. Thomam expungi iussam: quamquàm, vt ait P. Martinon Disput. 24. citat. num. 49 in quibusdam adhuc exemplaribus Romæ non cusis inueniatur. P. Lessius de Baptismo quæst. 68. num. 19. fidei proximam Caietano contrariam iudicat assertionem, vnde & illam censere videtur erroneam, & P. Arriaga Tomo 7. Disput. 24. num. 34. ait esse erroneam, si non omnino hæreticam, vt Sotus asseruit in 4. distinct. 5. quæst. vnicâ, art. 2. pro quo & videndus P. Dicastillus Tomo 1. de Sacramentis, Tractat. 2. Disput. 1. num. 297. Licet P. Mæratius Tractatu de Baptismo, Disput. 7. Sect. 2. num. 4. nullam notam peculiarem inurat, præter mandatum Pij V. & P. Becanus infrà, numer. 1. solam temeritatis. Et quidem ille fidelem D. Thomæ non egit interpretem, in eo enim Articulo S. Doctor nullum aliud Baptismi votum agnoscit, nisi illud, quod propriâ concipitur voluntate, per desiderium, in quo fides per charitatem operatur.
69
*Quod verò ad sententiam Alexandri at
tinet, ita reuerà est eum in illâ fuisse, quam & Altisiodorensis tenuit, & Syluester apud P. Suarium suprà, §. 1. Tabiena, Armilla, Gabriël, Durandus, apud P. Filliucium Tomo 1. Tractat. 1. Cap. 5. numer. 80. Bartholomæus ab Angelis in Exam. Confessor. de Sacramentis, Dialogo 1. §. 31. qui asserunt, cùm Sacramentum administrari incipit, & aliquis in tali administratione defectus committitur, à Deo illum suppleri. Quod & D. Bonauentura, Gabriël, & GarsonGerson apud P. Sua
Quam moderantur quidam.
rium ita tenent, vt dicant legem vniuersalem pro eo non esse, sed quod generalis lex à Christo lata locum priuilegio relinquat: cui autem illo frui contingat, eum scire solùm, qui gratiam facit, & cui voluerit ipse reuelare: circa quod negare
Omnes reiecti.
non possumus Deum hac in lege, sicut in alijs, posse dispensare, & priuilegium pro suâ voluntate bonâ, beneplacente, ac perfectâ concedere, sicut in alijs accidit, pro quibus generales leges sunt: quòd autem aliquoties ita contingat, immò & sæpiùs, vt citati Auctores exstimant, sine fundamento dicitur. Quemadmodùm circa immunitatem à peccato originali in conceptione philosophandum est: licèt enim Deus priuilegium alijs concedere possit, quod Virgini concessit, illud tamen reipsa concessum aut concedendum, temerè quisquam affirmauerit. Sicut aliquos ex infantibus, qui sine Baptismo decesserunt, & locum pœnalem habent, educendos inde, & in gloriam subuehendos. Aut quosdam, qui pro peccatis non satisfecerunt in vitâ, morientes ad cœlum statim euehi, Deo pœnam plenariè remittente. Videndus P. Suarez suprà, dicto 2. vbi temerarium esse ait si quisquam, seclusâ speciali reuela
Sententiæ præfatæ Censura.
tione, infantem aliquem sine Baptismo saluari sit ausus affirmare: & similiter loquitur P. Becanus quæst. 5. de Baptismo, num. 3. P. Dicastillus numer. 298. & alij. Quam notam non effugiet, qui omnes Indorum infantes non ritè ob ministrorum inscitiam aut malitiam baptizatos, in regnum di
Et efficax impugnatio.
xerit cœlorum intrare. In quo quidem dicendi modo mera hallucinatio est: cùm enim non recipientibus re aut voto Baptismum ianua cœlestis claudatur, & qui ex inscitiâ aut malitiâ ministri irritè baptizatur, neque re, neque voto Baptismum recipiat: vnde potest colligi aperiendam illam tali substantiali defectu non obstante? Si dicatur inde colligi; quia non debet inscitia aut malitia ministri, Dei sapientiâ & bonitate in hoc potior esse negotio. Tunc sic. Ergo si minister nihil erga administrationem faciat, sed ab ea prorsus abstineat, sciens aut nesciens, incuriosè aut malitiosè, nihilominùs saluabitur infans, quia in
eo casu eadem præualet ratio. Hoc autem quis audeat pronuntiare? Nihil ergo circa hoc probabiliter dici potest, quidquid dicat P. Valentia Tomo 4. Disput. 3. Puncto 3. vbi ita scribit: Probabiliter arbitrantur Theologi, Deum in infantibus supplere defectum ministri, quando hic malitiosè subtrahit intentionem; & in adultis eumdem defectum ministri suppleri per deuotionem & fidem ipsius suscipientis. Sic ille, contra receptissimum iam Theologorum sensum, vt notauit P. Escobar de Mendoza Tom. 2.
Theologiæ Moralis, Lib. 11. n. 423. & hoc quidem quoad paruulos: quoad adultos verò id stare potest iuxta dicta num. 67. & de his satis, vt Parochi circa rectam Baptismi administrationem valde soliciti sint, scientes nullum esse priuilegium Indorum vt sine Baptismo in cœlorum regnum admittantur; neque Parochorum, qui ad hæc & similia somniculosè procedunt, pro ijs, qui pereunt, rationem iudici seuerissimo reddituri.
70
*Dico quartò. Parochi Indorum lethalem culpam admittunt, qui in diebus Baptismi
eos ebrietati vacare permittunt, dum Festum volunt sibi lætissimum celebrare. Hoc aliquando contingere exploratissimum habetur. Ingressus noctu Indorum populum, dum iter facerem, populares in domo quadam congregatos inueni, & in ijs quosdam penitus ebrios, alios eò properantes. Cumq́ue ab vno aliquo, qui fortè egressus, quid hoc esset interrogassem, respondit: hodie Angelulos baptizauimus. Et erat quidem Parochus in populo tunc, sed qui ad hæc nihil prorsus mouebatur. Vtinam Dei sit misericordiam consecutus: nam mors eius non diu pòst superueniens funestis est perditionis ominibus celebrata. Quid ergo? Siccanè est futura celebritas? Cùm Salomonis matre respondeo. Prouerb. 31. v. 6. & 7. vbi sic ille ex illâ: Date siceram mœrentibus, & vinum his, qui amaro sunt animo: bibant, & obliuiscantur egestatis suæ, & doloris sui non recorden
Prou. 31. v. 6. & 7.
tur ampliùs. Quæ quidem Indis mirificè congruunt, qui dum bibunt, mœroris, amaritudinis animi, egestatis, & doloris minimè recordantur. Bibant ergo; sed ita bibant, vt bibentes miseriarum lenimen accipiant, non verò illas maiori alio pergant cumulare. Christiani sunt. Hoc lucrum subiectionis suæ. Sed Christiani non erunt, dum ebrietatis vitium, aut funditus, aut magnâ ex parte non aboletur. De quo aliàs. Cùm ergo Christianitatis initium in baptizatis est infantibus celebrandum, absit, absit, quod Christianitati val|de aduersum miserandis experimentis comprobatur. Quàm autem hoc ad Parochorum spectet curam satis perspicuum est, vt non sit opus circa illud ampliùs distineri. Vide infrà num. 85.
Loading...