*Illud tamen, quod de non quintatis, nec
registratis dicitur; specialem videtur difficultatem
habere; & dici ad illud potest, intentionem Regis
ad prædicta non extendi, ex Mercatorum autem
conuentione, ita stabilitum, qui iudicio tali sestaturos conuenerunt, eò quòd aliter non possent
controuersiæ istæ componi; ita vt cum effectu
iustitia sua cuique redderetur. In quo quidem licet approbatio Regis non sit, eius tamen videtur
esse permissio, non enim possunt isti supremi gubernatores ignorare. In casibus autem prædictis
non debet appellari, quia appellatio est à Iudice
legitimo in caussâ, in quâ vt talis procedit Regiâ
auctoritate; quod tamen in dictis casibus non accidit, & valde indecens esset, vt Regius Auditor
circa ea sententiam ferret, quæ per leges Regio
sunt Fisco adiudicanda. Addo non videri cur
non etiam dici possit Consulatum posse auctoritate Regiâ de præfatis iudicare, quia illa ad Regem
non pertinent, nisi post sententiam: cùm ergo
talia sint, & ex eo quòd iste potiùs quàm alius illa
possideat, nullum Rex patiatur detrimentum; &
aliàs conueniens sit cuique quod est suum reddi,
cùm id iustitia exigat; meritò dici potest id minimè Regiæ voluntati repugnare. Vnde, & appellari etiam poterit ob eamdem rationem, quia si
iustum est ius suum vnicuique reddi, & iuxta Regis voluntatem circa illud in primâ instantiâ iudicatur, benè etiam iudicari in secundâ poterit. Per
quod non tolletur quò minùs Rex possit rem circa quam lis vertitur, si aliàs apprehenderit, sibi penitus vendicare. Sic ergo hic dicendi modus non
improbabilis.