*
SOlent Indi in fodinis argenteis
laborantes, cùm diues est vena, frusta quædam metalli cum terrâ permixti seligere, & sibi occultè reseruare. Quæ autem occultè sustulerunt, publicè vendenda committunt,
nisi fortè etiam per se ipsos vendant: quæ quidem Metallarij emunt vt possunt, sicut & Indi vt
possunt, vendunt, & numquàm magno pretio;
quia non sunt rerum istarum delicati æstimatores. Circa quem contractationis modum iam
pridem iteratæ & seriæ sunt habitæ consultationes, quia res consideratione dignissima videbatur.
Vt enim non liceret, communia, & certa fundamenta
Partis negantis fundamenta.
succurrebant, scilicet portiones illas metallicas esse furtiuas, & ita non emptibiles
: res enim furtiua vendi nequit, cùm debeat domino
restitui, & ita neque emi. Item quia per talem
venditionem non transfertur dominium, quod
est apud dominum rei furtiuæ, & ita venditio
est nulla. Prætereà: ementes fiunt participes criminis venditorum, quia venditio stare sine emptione nequit. Quo pacto etiam illorum peccata fouentur, quia si non essent emptores, non
essent qui vt venderent furarentur. In casu item
præsenti maximum videbatur inconueniens; quiæ
Indi recentis fidei videntes sua furta emi, & ita
non reprobari, existimare poterant licitum esse
furari. Quid enim furari non liceat, si licet argentum? Et argui quidem hoc dilemmate potest.
Aut Indi peccant, aut non peccant in huiusmodi
subreptione: si primum, eorum debet peccatum
impediri; si secundùm, debent corrigi, & impediendo contractationem dictam efficaciter edoceri. Et vt demus iustificari posse subreptionem
ex eo quòd Indi existiment hoc pacto suum laborem compensari, cui merces est satis exigua
constituta
: id certè locum non habet in Indis
conductitiis, quibus stipendium proportionatum
tribuitur, & isti vtpotè expertiores talia furta frequentiùs solent committere
: & ita cùm eorum
furta cum aliis in mercatu concurrant, non debet generaliter eorum contractatio tolerari: &
multò minùs frequentari. Deinde ad huiusmodi contractum permittendum nulla esse videtur ratio momenti considerabilis; quia neque
bono publico vtilis est, nec Regi, & facilè potest
prohiberi.