SECTIO VI.

SECTIO VI.

An Baptismus conferri Indis possit sine fide explicita Christi & SS. Trinitatis. Vbi peculiaria nonnulla, & scitu digna.
Section
154
*SI videlicet Indus (idem erit de Æ
thiopibus, & similibus vbilibet reperiendis) sit in mortis articulo constitutus, velitque baptizari, nec tempus suppetat docendi eum necessarios Articulos circa præfata mysteria. Circa quod P. Iosephus Acosta Lib. 5. de procuranda Indorum salute Cap. 3. & 6. neruosè contendit talem sine fide explicita iustificari non posse. Et ita neque salutem æternam consequi, sicut & quemlibet adultum alium, etiamsi circa alia fidem habeat. Et difficultatem quidem specialem, in qua sumus, videtur tetigisse, dum sic ait: Teneant ergo vnum esse Deum Omnipotentem, omnium rerum Creatorem, teneant esse Patrem, & Filium, & Spiritum sanctum. Quòd si prætereà facultas suppetat, doceri possunt has tres esse distinctas perfsnas, & æquales per omnia, sed Deum omnino vnum, propter vnam eamdem omnino substantiam. Sic ille: qui cùm dicat. Quòd si prætereà facultas suppetat, indicat de eo agi, qui in extremis versatur, & nihilominùs circa Trinitatem aliqualem iudicat notitiam necessariam, quam & rudioribus non esse impossibilem arbitratur.
155
*Dom. Quitensis in Itinerario Lib. 3. Tract.
1. Seßione 6. sic respondet: Respondeo in eo conflictu sufficiens fore si Indo dicatur explicitè Deum esse, & etiam esse Remuneratorem. Et si pro alijs tempus non suppetat, potest (Parochus, de quo illi erat sermo, quod & de alijs asserendum) præsumere eum credere explicitè mysterium SS. Trinitatis, & Incarnationis Verbi, quandoquidem incorporari se Christo per Baptismum concupiscit: & accommodare se opinioni aliquorum Doctorum (plures refert Sessione 14. num. 5.) qui iudicant non esse necessariam fidem explicitam Trinitatis & Incarnationis, potest eum baptizare, quando tempus nihil permittit am|plius: sicut citans Concilium Limense à paritate id
Ioannes Sancius.
dixit Doctor Ioannes Sanchez Disput 44. n. 41. Tunc baptizetur exposita fide vtcumque (verba Sancijsunt) Quod optimè notauit Concilium Prouinciale Limense Capite de administratione Viatici ab Indis suscipiẽdisuscipiendi, vbi resoluit modicam fidei cognitionem sufficere, vt ei in mortis articulo Eucharistia sacra ministretur. Sic ille. Concilij Limensis verba ex Act. 2. Cap. 19, dedimus & exposuimus in Thesauro Tit. 12. num. 439. & 440. quæ & hoc loco reponenda, suntque sequentia: Viaticum ministrare non prætermittant, dummodò in ijs, debitam dispositionem agnoscant: nempe fidem in Christum, & pœnitentiam in Deum pro suo modo. Neque enim in extrema illa neceßitate perfecta omnia exigenda sunt: Cùm Sancto
Concilium Limense.
rum Patrum decreta habeant qualecumque fidei & pœnitentiæ testimonium in vltimo agone positis, vt salutaria Sacramenta ministrentur, debere sufficere. Hæc Concilium, quæ licet occasione Viatici dicta sint, constat apertè ad Baptismum etiam, sicut & ad Pœnitentiæ Sacramentum referenda. Fidem autem in Christum esse necessariam proponit, quia pro Eucharistia specialis est ratio à nobis reddita in Additionibus Tomi 2. nu. 269. quidquid sit de eo, qui in extremis existens Confessorem petijt, cui & administrandam Eucharistiam diximus citato n. 440.
156
*Dico Primò. Petenti Baptismum in
conflictu dicto conferendus est cum dispositione à Concilio Limensi declarata, dicendo ipsi vt credat in Christum verum Deum & hominem, doleat de peccatis, & recipiat illum conferendum in nomine Patris, & Filij, & Spiritus sancti, trium personarum, & vnius Dei. Si ille dicat se ita credere, & dolorem peccatorum ostendat: quod præstari breuiter potest, Deo bonum exitum committendo.
157
*Dico Secundò. Si contingat sic bapti
zatum nullum neque confusum de Christo, aut Trinitate conceptum efformasse, stare potuit ipsum Baptismi effectum recepisse, & eo mediante salutem æternam consecutum. Hoc sic explico. In primis fidem explicitam dictorum mysteriorum non esse necessariam necessitate medij tenent plures & grauissimi scriptores, quibuscum id ostendi Tomo 1. Theologicorum Publematum num. 1548. & Tomo 2. Sectione 31. Problem. 3. sine notitia ergo tali esse fides potest, & dolor de peccatis; imperfectus autem, attritio scilicet cum Sacramento est sufficiens ad iustificationem. Deinde potest apprehendi Baptismus vt res quædam diuinitus instituta ad peccatorum remissionem & beatitudinem consequendam. Sic autem susceptus suum habebit effectum, cùm stet veritas verborum Christi Marci vlt. Qui crediderit, & baptizatus fuerit, saluus erit. Et ita teneri posse ex Dom. Quitensi iam vidimus, dum sine cognitione explicita dictorum mysteriorum ait posse conferri Baptismum, eorum se accommodando sententiæ, qui illam non esse de necessitate medij, vt diximus, arbitrantur.
158
*Dico Tertiò. Quod de fide explicita in
petente dicitur, & desiderio se in corporandi Christo per Baptismum, valde alienum est à communi Indorum ruditate, nec videtur quomodo possit casui præsenti conuenienter adaptari. Sic enim proponitur: Quid faciet Parochus quando adultus non erat circa fidem instructus, nec tempus suppetit vt eum doceat Articulos simpliciter necessarios? Si enim instructus circa fidem non erat, quomodo præsumi potest eum explicitè credere mysteria dicta, & incorporationem cum Christo per Baptismum optare? Præsumptio quidem suffra
gari potest, quando Baptismum postulauit, & statim sensum amisit. Et tunc Indi inspecta qualitate, præsumptio maior esse aut minor potest. Et si rudis ille, satis est talem esse, quæ sufficiat, qualiscumque illa coràm Deo sit. Immò sine præsumptione vlla, sed cum dubio, Baptismus conferendus est, vt citatus Præsul affirmat ibidem num. 3. sed sub conditione: & magis ex professo Seßione 11. Qui & Seßione 14. expensa Indorum ruditate, de qua præsertim n. 5. citato, & etiam 7. satis superque ostendit quàm rarò contingat, vt de explicita mysteriorum dictorum fide pręsumptionempræsumptionem possimus solidam comparare. Ex singulis enim illorum centenarijs vix duos inueniendos asserit, qui explicitè forment conceptum trium personarum & vnius Dei, atque eorum aliquos valde parùm à bestijs distare. Vnde concludit nu. 7. respectu talium præceptum diuinum non currere aliàs generaliter promulgatum de explicita fide, sed esse illius exceptionem, sicut pro pueris & insensatis, atque amentibus. Pro quo adducit P. Tannerum 2. 2. Disput. 1. Quæst. 7. Dub. 7. nu. 42. vbi sic ait: Quòd si aliqui sunt adeò rudes intellectu, & ea mysteria sub aliqua propria notione concipere nullo modo poßint: tunc supradicti rudes quo ad hanc rem cum infantibus & fatuis computandi sunt: neque enim credibile est Deum à quoquam exigere maiorem cognitionem, quàm per vim intellectus ipse consequi poßit. Sic ille de talibus.
159
*De quibus tamen seueriùs P. Acosta pro
nuntiat suprà Cap. 4. ita scribens: Quòd si quisquam tam obtusus & saxeus vel fingatur, vel reperiatur, qui nullo modo cogitare & percipere poßit Christum esse hominem saluatorem & Dominum: hunc ego vel sensus humani expertem existimabo, vel propter sua crimina diuino iudicio retardari, ne vel fidem doceatur congruenter, vel beneuolè capiat. Neque enim dubitamus esse non paucos, qui non habent aures audiendi, quibus licet foris insonet Euangelij tuba, intus tamen surdißimi sunt. Vt iuxta verbum Propheticum audientes non audiant. Nam & consen
Isa. 6.
tire verbo fidei percepto diuinæ gratiæ est, & ipsum quoque quantùm satis est, mente concipere & cogitare, nonnullius est gratiæ: ita vel illud, vel hoc, si cui negatur, diuini iudicij est, cuius effectus cùm sæpè cernamus, caussas tamen planè ignoramus. Hæc doctus Pater, seuerus sanè in horum miseram conditionem; cùm reuera secus possit accidere, vt hebetudo talium effectus naturalis sit, & minuendorum peccatorum caussa, vnde ipsi minùs erga se seuerum Dei iudicium experiantur.
160
*Si ergo reuera aliqui tales sint, bapti
zandi vtique, non solùm sine dispositione prædicta, sed etiam renuentes, sicut cum infantibus & amentibus debet fieri: iuxta quod adhibita est diligentia discurrendum, & in dubio ad partem fauorabilem inclinandum, adhibita conditione, Si es capax Baptismi, per quam periculum omne submouetur. Sed quid si quisquam adeò esset discretionis lumine perexiguo præditus, vt tan|tùm venialiter peccare posset? Anne Baptismus ipsi collatus sine dispositione aliqua, sed instar
pueri, proprium in illo habebit effectum? & ratio dubitandi est, quia Baptismus omnia peccata delet: in eo autem casu venialia remitti non possunt, quia sine aliqua dispositione minimè remittuntur, quæ in casu præsenti non extat. Item, cùm talis libertate aliqua polleat, sine qua esse peccatum nequit, & illam erga Baptismum non exerceat, non videtur quomodo validus esse queat. Ad quod responderi potest Baptismum etiam renitenti posse conferri, quia quid ille sit non apprehendit, sicut applicanda est medicina, de qua ille nequeat formare conceptum, etiam repellenti: libertas enim, qua pollet, adeò est exigua, vt illius non sit habenda ratio, sed aliorum debeat arbitrio gubernari. Tunc ergo originale per Baptismum remittetur, non tamen venialia, quod & in recipientibus cum plena discretione potest accidere, si videlicet circa illa nullum pœnitentiæ actum neque in particulari, neque in communi præhabeant. Remittuntur autem in
ipso exitu, iuxta communem Theologorum doctrinam per actum contritionis, seu amoris, suum statum cognoscente iam anima separata: pœna autem baptismo ignis luenda: sic enim aliqui illud explicant: Ipse vos baptizabit in spiritu sancto & igni. Matth. 3. v. 12, de igne videlicet Purgatorij. Et originale quidem posse cum solo veniali consistere probabilissima sententia est, pro qua P. Suarez 1. 2. Tract. 5. Disput. 2. Sect. 8. num. 8. qui in Sectionis fine de moriente in eo statu agit. Quod & tenet P. Arriaga Tomo 3. Disput. 48. in fine. & Tomo 7. Disput. 24. num. 66. vbi in baptizando necessariam agnoscit attritionem vt illi veniale remittatur & Disp. 33. Sect. 4. & Tom. 8. Disput. 14. num. 33.
161
*Et hic Auctor Disput. 24. citata Sect. 7.
Subsect. 1. vt longè probabilius statuit & probat posse dari naturam capacem solius venialis: ex quo inferri potest in humana, quæ datur, posse id contingere, quod nuper dicebamus: quod & ille admittit in pueris & Semistultis citata Disput. 14. nu. 33. & loco ibidem citato. quamuis mihi verosimile valde sit nullum ex ijs, qui videntur, & reuera sunt tales, si diuturna circa eos cultura versatur, maius non esse rationis lumen adepturum; Sic enim non semel experientia docuit. Quòd
Quid pro praxi.
autem in eo statu Baptismus sit validus Doctores non tangunt, sed ex communibus & receptis saltim probabiliter principijs videtur posse deduci. Neque ex eo, quod dixi, de beneficio culturæ, inferri debet adhibendam ipsis, & eo vsque non baptizandos: quia euentus est incertus, &, vt cum vno aut altero id fieri possit, sed non cum populis, aut tribubus copiosis, in quibus dilatio esse præiudicialis potest. Si autem contingeret vt baptizatus modo dicto maius lumen discretionis acciperet, iterùm illi conferendus sub conditione Baptismus, Si non es baptizatus, instructione congrua præcedente.

Quædam docti Scriptoris obiecta diluuntur.

162
*PAtris inquam Acostæ, qui Capite 3. ci
tato, ita philosophatur. Sententia dicta de salute possibili sine explicita Christi cognitione per mille quadringentos annos ante detectum nouum orbem, neque in sacris, neque in Scholasticis Doctoribus habetur, neque illius vestigium extat; sed omnes consentienter affirmant sine explicita fide Christi neminem esse saluum. Ergo non est admittenda ex eo solum fundamento, quòd tot millia hominum, qui illa iam pridem caruerunt, nullo dempto, perijssent. Neque enim propterincertas opiniones dogmata debemus certa deserere.
Respondeo Primò non debere mirabile videri,
vel si mirabile, non tamen damnari, si occasione detecti noui orbis, circa ea, quæ in Scholis agitantur, multa noua admittenda sint, quæ, illa non stante, minimè locum habuissent. Fuerunt qui cœlum esse rotundum negarent penitus, & id asserentes irriderent, immò qui & scripturæ sacræ contrarium esse contenderent, de quo ipse Pater Lib. 1. de natura noui Orbis Cap. 1. & tamen nauigationes ad illum talem esse demonstrarunt, vt idem Capitibus sequentibus eleganti eruditione prosequitur. Qui & Cap. 7. & 8. probat esse Antipodes, quod à Diuo Augustino, Lactantio, & alijs pernegatum. Sub zona torrida ob summum æstum non esse habitatoribus locum Aristoteles, Plinius, & alij censuerunt, de quo Cap. 9. & 10. & fusius Lib. 2. per plura Capita: iuuat autem Cap. 9. sic loquentem audijsse: Equidem ex Philosophica illa ratione, cum ad Indos traijcerem, mihi persuadebam futurum, vt cùm ad lineam æquinoctialem peruenissem, vehementißimum æstum ferre non possem: adeò id secus euenit, vt eo ipso tempore ita frigerem, vt solis radios apricandi caussa quærerem, atque hoc cùm sol mediam ipsam lineam teneret, id est, in Ariete versaretur mense Martio. Hic ego fateor totam Aristotelis Philosophiam Meteorologicam vehementer irrisi, cùm & loco, & tempore sententia illius ardentißimo, mirificè me, sociosque omnes algere sentirem. Res ita habet prorsus. Nulla est muudi regio temperatior, nulla suauior atque clementior æquinoctiali. Sic ille. Cùm ergo Theologia Philosophicis vtatur principijs, quando hæc noua sunt, non esse debet mirum, si novæ etiam Theologicæ conclusiones eliciantur.
163
*Respondeo Secundò sententiam dictam
non esse occasione detecti noui Orbis inuentam, cùm ante illam constaret fuisse Gentiles, sicut & sunt modò præter Indiarum Gentes. Neque pro agitanda quæstione opus est ad populos Gentiles accurrere, & ita de natis in syluis, ac sine Christiana instructione educatis, quod contingere non semel potest, difficultas huiusmodi ventilatur, & sententiam negantem esse antiquis Theologis consentaneam affirmat P. Suarez Disput. 17. de fide Sect. 4. num. 10. allegatis Hugone Victorino, Alensi, Alberto, Richardo, Scoto; & Gabriele, & Diuus etiam Thomas 3. p. q. 69. arti. 4. ad 2. eidem non obscurè suffragatur. Quòd autem luculentiùs fuerit à magnis Theologis inter Recentiores declarata & comprobata, ei non debet | præiudicium generare, cùm tales ij sint, quales ipse Scriptor agnoscit pag. 483. quorum propter eruditionem & pietatem, vestigia potiùs solemus sequi.
164
*Secundò arguit ex D. Paulo ad Rom. 10.
vbi illud certum statuit dogma: Finis legis Christus ad iustitiam omni credenti v. 4. Omni inquit. Quod versans & illustrans subdit: Quicumque inuocauerit nomen Domini, saluus erit. Ex Ioelis 2. v. 32. vt fidei respondeat inuocatio æquali generalitate procedens. Pergit deinde. Quomodò ergo inuocabunt in quem non crediderunt? aut quomodo credent ei, quem non audierunt? Quomodo autem audient sine prædicante? Quomodo verò prædicabunt, nisi mittantur? Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi, Sed dico: Numquid non audierunt? & quidem in omnem terram exiuit sonus eorum, & in fines orbis terræ verba eorum. v. 13. & seqq. Hæc Apostolica responsio est, & difficillimæ quæstionis absolutio. Sed verò si præfata opinio vera est, facillimè respondetur Paulo & verissimè, nec prædicante, neque mittente opus esse, neque verò audiente: Siquidem potest homo concipere fidem sine aliqua reuelatione aut prædicatione, & inuocare Deum sine notitia Euangelij, quem per ea, quæ facta sunt, conspicit. Ergo falsò Paulus ea, quæ ex ipso dedimus, docuit. Quòd si ille fallax esse nequit, erit profectò falsa sententia, quæ contra eius doctrinam defensatur.
165
*Respondeo ex præfata Apostoli aucto
Explicatus ille.
ritate tantùm haberi necessariam fuisse & esse prædicationem, vt Infideles salutem æternam consequantur; non vero ita strictè intelligenda, vt nullus, licet rarus, excipi casus possit. Neque enim vrgentior sententia ista, quàm sit illa Christi: Nisi quis renatus fuerit ex aqua & spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. Ioan. 3. & tamen
Ioan. 3.
de fide est sine Baptismo aquæ posse in Dei regnum introiri. Vnde P. Suarez adducta auctoritate Apostoli prædicta probat generaliter fidem Christi necessariam, cùm tamen circa casum dictum, & frequentes alios circa Catechumenos, id quod vidimus, tueatur. Non benè autem Auctoribus sententiæ talis obijcitur, cognitionem Dei per visibilia Dei opera habitam ad negotium salutis æternæ sufficere, cùm fidem illi supernaturalem necessariam esse affirment. Addo in auctoritate præfata vniuersalem illam contineri In vniuerso mundo, quæ tamen non est in rigore talis accipienda, Apostolos scilicet in vniuerso orbe prædicasse, & eorum in illo sonum exauditum. Id enim magno cum fundamento negatur, & ideò variæ Interpretum expositiones, pro quibus consuli præsertim potest Dom. Solorzanus Tomo 1. de Iure Indiarum Cap. 14. num. 68. & seqq. vt ex hoc inferri liceat vniuersales huiusmodi locutiones non sine congruis exceptionibus multoties admittendas.
166
*Tertiò. Si ita philosophari liceat vt lo
cus detur exceptionibus prætextu pietatis: ergo & licet asserere paruulos Indorum filios sine Baptismo regnum cœlorum introisse. Atqui hoc dici nequit: ergo neque illud. Respondeo negando sequelam, quia verba Christi: Nisi quis renatus fuerit &c. Sic intellexit Ecclesia, & ab eius primordijs ita traditione firmatum, sicut & votum pro adultis sufficere, quod in paruulis esse nequit. Nec est æqua vtrorumque conditio, vt circa illos desiderare Dei pietatem debeamus. Paruuli enim sine Baptismo decedentes nullam sensus pœnam patientur, vnde & naturalem beatitudinem obtenturos censent quidam, contradicentibus alijs, vbi multùm de nomine quæstio videtur habere. Adulti autem æternum damni & sensus experientur tormentum beneficio Baptismi fraudati; vnde oportuit illis à diuina pietate succurri, vt votum illius sufficeret, & sic malum omnium maximum euitarent.
167
*Quartò. Ex D. Thoma Lectio 3. in ci
tatum Cap. 10. ad Romanos. vbi de ijs agens ad quos non peruenit prædicatio, sic post alia concludit: Si qui tamen eorum fecissent, quod est in se, Dominus secundùm suam misericordiam prouidisset mittendo eis prædicatorem fidei, sicut Petrum Cornelio, & Paulum Macedonibus. Act. 10. & 16. Quod vrgeri potest: Nam rarum hoc est, immò & rarissimum, vt in natura tam obscurata & grauissimè saucia, ad tam præclaros quisquam conatus assurgat, quod sine præueniente Dei auxilio facere nequit: Ergo & prouidentia singulari conuenit vti Deum erga sic præuentum: vnde aut miraculum reputari non debet prædicatoris missio; aut si tale est, aliud sanè consequitur illuminationis præcedentis, vt & Dei legem obseruaret, & circa Deum piè & religiosè afficeretur.
Respondeo S. Doctorem citato loco ita tenuis
se, sed 3. p. q. 69. arti. 4. ad 2. vbi rem magis Scholastico rigore tractauit, oppositum, vt num. 163. iam vidimus, censuit, implicita fide contentus, qua Cornelium & alios similes iustificatos asseuerat. Ad id autem quod additur, totum concedi potest, si Deus eo velit modo prouidentiæ vti. Id tamen non est necessarium, quia non est vnde necessitas probari sufficienter possit. Quemadmodum non habenti Baptismi copiam, & illud desideranti, nullus dixit mittendum illius ministrum, aut si desit aqua, eam per miraculum adducendam: quia licet id fieri possit, & aliquando sic sciamus factum, talis prouidentiæ modus, eo ipso quòd miraculosus sit, non est generaliter asserendus, cùm sine illo stare salus æterna queat. Vnde conuenientiùs dici posset Deum in casu dicto peculiaribus illustrationibus manifestaturum mysteria dicta, vt qui per se cœpit opus bonum obseruantiæ legis, per se etiam perficiat.
168
*Quintò ex D. Augustino, qui Lib. 18. de
Ciuitate Dei Cap. 47. ita scribit: Diuinitus autem prouisum fuisse non dubito, vt ex hoc vno (scilicet S. Iob) Sciremus etiam per alias Gentes esse potuisse, qui secundùm Deum vixerunt, eique placuerunt, pertinentes ad spiritualem Ierusalem. Quod nemini concessum fuisse credendum est, nisi cui diuinitus reuelatus est vnus Mediator Dei & hominum homo Christus IESVS. Sic ille: qui similia habet Lib. 2. de gratia Christi Cap. 24. 25. & 26. Ex quo robustum desumi potest argumentum: Nam si ante aduentum Christi adeò id verum censuit Doctor sanctus, quantò id erit certius iuxta ipsum post illius aduentum, & Euangelium prædicatum?
Respondeò iuxta citatum scriptorem auctoritatem præfatam non vrgere, licet ipse ex illa suum probare nitatur intentum. Sic enim scribit post adductam illam: Neque tamen displicet mihi illa | quorumdam temperatio, vt implicita quidem fides IESV Christi, explicita verò vnius Mediatoris satis fuerit ad salutem consequendam ante Euangelicum tempus. Tunc enim, vt ait Paulus Gal. 3. tamquam paruuli custodiebantur inclusi in eam fidem, quæ reuelanda erat. At post reuelatam fidem, patere alicui vitæ ianuam nisi per reuelatam, & expressam Christi cognitionem nullo modo assentior. Hæc ille. Tunc sic. D. Augustinus non solùm de Mediatore pronuntiat sub confusa aliqua notione, sed de illo, qui talis est Homo Christus IESVS: & nihilominùs explicationem admittit: ergo & circa statum Euangelij admittere illam potest, cùm similiter loquatur. Et quidem S. Iob, de quo locutus ille, non solùm Mediatoris fidem, sed Christi habuit, vt ex illis eiusdem constat verbis Credo quòd Redemptor meus viuit &c. id est, Resurrexit,
Iob. 19. v. 25.
vt exponit D. Thomas. Dicendum ergo reuelatum Christum & reuelandum, in euentibus, de quibus agimus, per fidem implicitam, cuius auctor & consummator est, iuxta Apostolum Hebr.
Commodissima explicatio.
12. nam effectus talis, fructus redemptionis est. Itaque agnoscitur non solùm Creator, sed saluator, qui saluos faciet homines à peccatis eorum, vt de ipso dictum ab Angelo Matth. 1. sine expressa Mediatoris notitia, quam non esse necessariam ostendimus. Et multò id verius de notitia expressa Christi: quæ quidem si necessaria esset, ex eo fieret difficiliorem salutis consecutionem post Euangelium futuram, quàm ante illud fuerit: quod constat dici non posse, aperta iam cæli ianua, & abundantiore per Christum gratiæ super gratiam fonte manante.
Pro mysterio SS. Trinitatis nihil Scriptor adducit præter Baptismi formam, quæ illius expressionem continet; vnde obligatio recipiendi Baptismum, quæ sine ipsius cognitione stare nequit, neque etiam stabit sine simili cognitione mysterij. Sed de hoc vide dicta n. 157. ex ijs enim constat quomodo apprehendi Baptismus possit sine conceptu explicito Trinitatis.
Loading...