*Illud tamen difficile occurrit, quod in
Schedulâ
Ann. 1535. habetur
Tomo 1.
pag. 65.
&
66. Sic enim post
commẽdatamcommendatam terrarum distributionem additur
: Con que lo que asi se les repartiere,
no lo puedan vender à Iglesia, so pena que lo ayan perdido
y pierdan, y se pueda repartir à otros. Videtur namque illud manifestè contrarium Ecclesiasticæ immunitati. Quod tamen conantur defendere D.
Solorzanus
suprà, pag. 994.
in principio. & Dom.
Escalona
Parte 1.
Lib. 1.
pag. 98.
num. 31. vbi ait
quòd licet prædicta Schedula in Nouam-Hispaniam fuerit directa, juxta illam etiam est in Peruuio judicandum; quia ista duo regna eisdem
legibus gubernantur, & eadem est in illis ratio.
Putatq́ue rationem decisionis fuisse, ne decimæ,
& consequenter Noueni Regij minuantur. Sed
certè cùm odiosa & pœnalis talis dispositio sit,
non debet vltra terminum, ad quem est directa,
protendi, vt est communis sententia, quam tenent
Nauarrus, Castrus, Glossa, Emmanuel Rodericus, P. Suarez, P. Salas, P. Molina, P. Thomas
Sancius, quos adducit & sequitur P. Palaus
Tomo
1.
Tractat. 3.
Disput. 5.
Puncto 3. §. 4.
num. 3. iunctis iis quæ habet,
num. præcedentibus. Diana
Parte
1.
Tractat. 10.
Resolut. 26. vbi alios refert. Deinde
in Peruuio talis dispositio in vsu non fuit, & ita
ab illarum regionum Ecclesiis, & Religiosis
compositiones admissæ, non solùm quando tertij possessores, sed cùm primi. Ex quo Regij
Noueni nullatenùs imminuti in eâ quantitate,
quæ per eorum labores non ampliùs compensetur. Dum enim terras colunt, fructus habent
quos vendant, & emptores cum venditionem repetunt, ex eâ jura Regia magis accrescunt, quàm
ex portione tenui additâ Nouenis accresceret.
Quin etiam quòd hac ratione laicorum bona copiosiora sunt, dum pro eleëmosynis non vrgentur, cùm habeant Religiosi vnde sustentari commodiùs possint
: ex maiori autem bonorum in
priuatis copiâ, in Regem sua etiam emolumenta
redundant. Schedula ergo dicta, & quia immunitati Ecclesiæ iuxta receptissimam sententiam
aduersa, & illis expedita temporibus, quibus res
istæ non ita attentè, accuratè, juridicè, & religiosè
prospiciebantur, non multùm videtur vrgere,
quęquæ
& aliàs per non vsum longissimi temporis meritò
abrogata potest judicari.