DE ijs inquam, quos Mineros dicimus, seu Hydrargyrios, Azogueros, eò quòd argento viuo ad argenti mortui perfectionem vtantur, de quibus non pauca in superioribus dicta, quæ dabit Index verbo Minerarius. Nunc addidisse aliqua non fuerit leuis operæ pretium, licèt breuiter disserenda. Pro illis enim regula illa, de quâ Titulo præcedenti num. 206. satis superq́ue esse posset, quoad conscientiæ negotium. Si quid autem bonâ fide actum contradici contingat, ad Minarum erit Iudicem recurrendum: vel etiam ad Regia Prætoria, si res maioris momenti sit, juxta speciales leges, quæ pro Minis extant, iudicium expectandum. Quia verò ab istis multa fiunt, circa quæ esse dubitatio nequit, & ita neque disputatione opus pro eisdem, enumerando potiùs, quàm disputando, ea statim proponemus, ne si prætereamus taciti, probare aliquomodo videamur. Sit ergo pro illis
Loading...